p.0
DELICIAE
QUORUNDAM
POETARUM
DANORUM
COLLECTAE
ET IN
II. TOMOS
DIVISAE
A
FRIDERICO ROSTGAARD.
TOMUS SECUNDUS.
LUGDUNI BATAVORUM.
Apud JORDANUM LUCHTMANS.
MDCXCIII.
p.1
VITI BERINGII
In supremo Tribunali et Aerario
Regio Assessoris, Historiographi
Regii
et Professoris
CARMINA.
p.3
VITA BERINGII.
Quae in BERINGIO nostro eruditus
Orbis amavit ac suspexit, ipse, quo solitus
erat calamo, idest, facundo et
venusto, utut in propriis laudibus parcissimo,
adumbravit. Exstant ea in
Programmate Academico sub Rectoris
Magnifici OLAI BORRICHII nomine edito, conscripto
autem a WILHELMO WORMIO, tunc
temporis in Academia Hafniensi Medicinae Professore
Regio, et Academiae Secretario, nunc in summa Themidos
Curia Justitiario et sacrae Regiae Majestatis
Daniae et Norvegiae Consiliario Status, Justitiae et
Cancellariae, Historiographo et Bibliothecario.
Qualis autem quantusque fuerit (de Beringio
loquitur Wormius) omni dum advocato apparatu
ostendere laboramus, ipse se nobis explicat totum,
et quaecunque de se sciri voluit, vel ut omnes
assentationum colores effugeret, vel ne in viventium
invidiam mortuus nimium praedicaretur,
non minori modestiae quam divinae facundiae laude
in suis titulis consignata a se ipso discenda proponit,
quae quidem licet, magni literarum Genii
p.4
affectuoso in Patriae eruditionis gloriam studio,
doctis extracta scriniis jam ante in publico videri
legique meruerint, ut tamen fuscae, quas atteximus,
laciniae, ab aurea dictionis purpura aliquem
mutuentur splendorem, pace sanctissimorum Manium,
hic advocare nimium forte audaces
sustinuimus.
" Patriam Wiburgum habuit, clarum in Cimbris
" oppidum, ortus Consulari Patre, haud obscuri
" inter suos nominis, cujus cura traditus
" puer in Scholam, et ad capessendum ingenii cultum
" permissus Praeceptoribus, spatia in literis,
" qualia rudior fert aetas, et prima studiorum curricula
" confecit. Anno aetatis octavo et decimo,
" (qui a Christo nato MDCXXXV. erat) Hafniam
" nactus disciplinarum Magistram, dedit Academiae
" Civem; in qua ut auspicatissime ingrederetur
" studia, ire primum coepit per fidei Christianae
" capita, et divini juris audire interpretes; mox
" circumferre per eas artes animum, quae liberale
" nactae nomen, haud illiberalius fere ingenium
" requirunt. In hoc stadio agnitus est a TYCHONE
" BRAHAEO, et moderator ascitus filiolo,
" quem inter Brochmannianas aedes, ingens illud
" pietatis et Musarum sacrarium, cum plerisque
" magnarum domuum pignoribus tum forte degentem,
" literarum primordia edoceret. Felicissime
" id quidem, ut spargere studiorum et capere
" simul fructus posset, et dum experiretur in alterius
" informatione ingenioli vires, effingere vicissim
" ac expolire suas. Ab hac Schola digressus ad
" exteros, Anni MDCXXXIX. adulto jam vere,
" tenuit Belgium, ubi Cadzium, Heinsium, Barlaeum
" nactus, impetum cepit condendi Epigrammatis.
" Crederes in Parnassum aliquem aut Helicona
p.5
" delatum, tanto coepit impetu ingenii, aut, si
" quis est, literati furoris impulsu, modulari carmen,
" et aptare ad numeros sermonem; leges secutus,
" unas illas in libera Republica non liberas,
" quas sibi in hoc studiorum campo, magni illi literarum
" Antistites praefigebant. Sed et hoc forte
" liberius aliquanto, quam usus ferret Patriae, cui
" parare Civem, non Vatem debebat. Quocirca,
" omissis studiorum deliciis, extulit ad severiora
" animum: et ducibus coepit, hinc Vossio, inde
" Boxhornio, raptare ingenium per veterum historias,
" aliquando etiam ad cultum deflectere
" Orationis. Haec agentem Bartholini fratres abstraxere
" in Galliam, eodem parantes abitionem:
" Nec noluit sequi jubentes, non tam vitae duces,
" quam studiorum moderatores. Ac inter hos
" egit aetatem in beato Galliae et Naturae amoenioris
" secessu, ob repentini carminis gratiam mirifice
" conciliatus Grotio, donec ab Heroe TOTTIO
" revocaretur in Patriam, ad regendam filii
" aetatem, et capessendam ad exteros peregrinationem.
" Venit, suscepit nobilem Ephebum, et,
" post brevem Sorae secessum, rediit in Belgium,
" resalutatis disciplinarum ductoribus, et repetito
" usu studiorum, ac pristinae felicitatis. Inde rursus
" in Galliam, eaque insessa biennii, et quod
" excurrit, spatio, per mare Ligusticum in Italiam
" trajecit. Sesquiannum dedit Romae, nec
" nihil Hetruriae urbibus, necessarium spatium
" Nobilis alumni usibus, asuescentis disciplinae
" armorum, et inter utriusque palaestrae meditationes,
" firmantis ingenii et membrorum vires:
" quo temporis flexu ob magnitudinem ingenii
" Kircherum coluit, et Stradam consuluit in studiis,
" alterum judicem et Mystam Naturae; Oratorem
p.6
" alterum, et fati Belgici Praeconem. Post
" hos dicere de Puteano Equite serum forsan fuerit,
" qui ad Danum omne nomen porrecta benignitate,
" non plures vidit ex gente nostra, quam
" devinxit meritis, non Equitis jam, non hominis
" nomen, sed humanitatis. Supra Romam
" Campania erat, et quicquid in Bajis Puteolanisque
" recessibus prodigiosum aperit aut condit
" natura, quibus cum pleraeque Italiae ambitu
" obitis coram aut lustratis, fixit Patavii sedem,
" substititque per annum, Ferrarii in literis Magisterio
" et informatione usus. Rhodium convenit
" gentilitatis jure, et in peregrino solo sonantes
" Patriae Musas publico carmine celebravit. Digressus
" est ab Italia per Insubres, et transcursis
" Alpibus in Helvetiorum descendit pagos;
" inde Argentinam deflexit, et Boeclero dedit
" operam, acerrimo studiorum Concitatori. Obivit
" pleramque Germaniam, ardentem licet in
" sinu, et omnia attonantem bello: suspexit in
" itinere imperii caput, et Austriacae domus ad
" summum rerum apicem provectam fortunam
" publica prosequutus est scriptione, quae passim
" per orbem benignos repperit Interpretes, et ex
" aula Caesarea novae dignitatis prolicuit splendorem,
" haud inglorium scriptori, ni domesticae
" fortunae memor, Augustae clementiae agnoscere
" maluisset pignus, quam circumdare sibi, et ex
" aliena benignitate nil propriae indulgere ambitioni.
" In Gallias digressus est tertia jam vice,
" capessito per Lotharingos itinere, inde per Artesios
" et Flandros in Patriam, jussus superiorum
" auctoritate docere publice Poesin, novo
" munere, nec jam tum usitato Academiae: et
" habuit disputationem praesente Rege, qui primus
p.7
" inter Danorum Principes et prima tum
" vice ingressus Doctorum subsellia, saepius subinde,
" quo est in literas amore, ad studia publica
" demisit Majestatem, et choros ac adyta Musarum
" ingentior ipse hospes implevit. Vocatus est ab
" hac disputatione ad Soranam Cathedram, et historiae
" tradendae professionem; subiitque provinciam,
" sed non diuturnam. Publice docentem
" avocavit T. TOTTIUS, ostentata Scania,
" et benigno ad Musas secessu; et ne non efficacissime
" suaderet, magnifica domo, parum infra
" palatii cultum, ubi quod jussus nuper a Rege
" fuerat, condere in otio posset annales populi
" sui, et quicquid Majores indictum in historia
" posterorum indagini reliquerunt. Insedit ergo
" amoenissimos penates, novum peculium et Regis
" benignitate transiturum ad posteros, quum
" miscuit sese rebus bellorum turbo, et terram
" subtraxit sub pedibus, quam turbata possessione
" provinciae, (ut sunt in humanis vices rerum
" ac orbes) in novos Dominos transfudit. Ergo
" in Patria jam sua, sed id parum, domi etiam suae
" peregrinus, discerpebatur in partes, et novus
" propemodum Geryon, obsequio ad alios, ad
" alios incolatu pertinebat. Favit apud se habitanti
" CAROLUS, et liberale obtulit stipendium,
" in fide novi dominatus et clientela mansuro.
" Caeterum cum cedendum alterutro esset, carere
" domicilio quam Patria maluit, et Hafniam fortunas
" ac familiam deportavit, imminutus domo,
" et quod dolentius, uxore, lectissima foemina et
" intra lustrum quinquies parente. Quem hodie
" luctum novi matrimonii felicitate detergit. Anno
" MDCLXI. in coetu et concessu publico jussus
" est assidere inter Consiliarios aerarii: in qua
p.8
" functione muneris, quoties id ferunt negotia, se
" surripit Musis, ut vacet muneri, in quo collocavit
" aetatem, et non illiterato otio posteritatis
" notitiam mereatur. Amplo nuper opere descripsit
" Patriae fatum, et quae, durante ad Hafniam
" obsidione, per septentrionem fere omnem ad
" memoriam illustria contigere. Graditur nunc
" per antiquos fastos, et Majorum labores, ut
" gentis suae incunabula, et ex ultima vetustate
" repetitam seculorum memoriam exponat. Misit
" non pauca in commentarios, nondum passa supremam
" manum, quae festinationi et transcursui
" negata, sola laboris pertinacia perficiuntur.
" Nec quicquam illi destinatius, quam explicari
" hoc negotio et defungi opere. Enitetur spatium
" id omne, ni alio adverterint Superiorum jussa,
" et intra temporis haud longissimi flexum, aut
" finem vitae, aut operi coronidem imponet.
Pergit paucis interjectis Wormius et de supremis
beati nostri in hunc modum disserit: Ad illa (aeterna)
pervenit die XX Maji, postquam Annos LVII,
Menses VII, Dies XV terris se indulsisset. Sed
nec minus in hoc transitu, cujus sola exspectatio
etiam sublimes aliquando concutit animas, mirabilem
se praestitit, quam in omni vita sine exemplo
fuit. Dubiae Medicorum, ex consilio, spem
metumque simulantium voces, tantum abfuit ut
ad extrema properantem tristius afficerent, ut,
illis excitatus potius, animae suae diu optatam
gratularetur libertatem, quae toto tempore, quo
aegro coercebatur corpore, id doluit maxime,
quod tam humiliter serviret. Provocamus nos,
quibus morienti adstitisse contigit, et ultimas excipere
voces, pietatis erga Deum. venerationis
et gaudii ad aspectum Sacerdotis Dei, erga Conjugem,
p.9
fratrem, liberos, et amicos humanitatis,
cum obsequii et beneficiorum recordatione, plenissimas,
provocamus inquam, e Stoa omnes,
et quotquot unquam fortiter dixerunt, et quaerimus,
ita ne mori audeant? Etenim defunctae
jam suo officio manus pedesque cessabant mentis
imperio obsequi, lividus vultum infecerat color,
prostabat genis frigidi sudoris glacies, et jam in
se retractos destituere coeperat oculos fulgor,
quando, ultimo conatu, non ingemuit, sed nobile
cecinit carmen, ut in vita, sic in morte divinus
Olor, factus carminis ipse argumentum, quo
mortale nihil a se alienum esse, mori se ea fortitudine,
ea spe, ea fiducia, professus est, qua
semper vixerat et quae Virum decet. Nullae sollicitudines
angebant animum, nullus horror nec
metus, et ne dubitans quidem ad hunc Rubiconem
stetit, transiit enim intrepidus, plane ea facie qua
ad laetissimi alius nuntii renidere solebat gaudia,
sciens utpote quo abiret, nec incertus quid sibi
posthac fieret, qui recte vivendo id egerat semper,
ne moriturus diu haereret.
Scriptorum ipsius, praeter carmina, quae hic damus,
brevem catalogum subnectimus, licet nonnulla
eorundem necdum videre contigerit.
1. Fortuna Austriacae Domus ad supremum culmen
evectae. Argentorati et Patavii 1648.
2. Natalitia FRIDERICAE AMALIAE, vario
carmine, Lyrici imprimis genere adumbrata.
Hafniae 1649. fol. quod carmen nondum
reperire potuimus.
3. De artis Poeticae natura et constitutione Disputatio,
respondente Olao Borrichio. Hafniae
1650. 4to.
p.10
4. De Historia Oratio habita Sorae 1651. fol.
5. Carmen gratulatorium Principi Danorum
CHRISTIANO dictum. Hafniae 1654. quod
neque vidisse adhuc licuit.
6. Memoriae et aeternitati FRIDERICI III.
Daniae Norvegiae Regis nuper in terris, nunc
in coelis gloriosi. Hafn. 1670. fol.
7. CHRISTIANO QUINTO Regna supremi
iuris haereditate suscipienti. Hafniae 1670. fol.
3. Obsidionis Hafniensis Historica descriptio,
quae post mortem ipsius Auno 1676. prodiit in
4to.
8. Historiam Belli Dano-Suecici, quae nomen
Orosii Annilonis prae se fert, a Beringio nostro
conscriptam esse, sunt qui existiment, moti
forte ipsa forma vocum Orosii et Annilonis,
quibus ingeniose involutum nomen BERINGII
censent, et Orosium quidem Latinis Montem,
Danis Bjerg, Annilonem vero, leviter
flexo vocabulo, annulum, Danice Ring,
significare, utrumque simul sumtum Bierg-Ring
vel Bering efficere.
20. Quin et ex ipsius verbis supra allatis patet illum
Patriae Historiam justo volumine concinnasse,
de quo Opere in Programmate nuper citato
Illustris Wormins Inter haec, ait, majoribus
se curis applicuit, utque, quam singulis
quotidie praestabat, operam, nunc Epigrammate,
nunc elogio, nunc titulo, nunc
aliis ingenii ludis, quos Amicitiae gratis et
saepe etiam importune iis solent extorquere,
ui semel se aliquid feliciter meditari potuisse
ostenderunt, universae Patriae fructuosius
locaret, Gentis suae Annales condere coepit,
magnarum rerum consilia, Regum et
p.11
Heroum actus cum temporum ac locorum
ordine ac descriptione, ab ipsis Imperii initiis
ad hanc usque aetatem mira solertia conquisita,
fide plane incorrupta, exposuit, ostenditque,
ex una stirpe Regale Genus nullis
longissimi temporis vel lassatum moris, vel,
quod caeterorum Regum fatum fuit, continuo
seculorum attritu defectum exaruisse,
sed ultra sex et viginti secula clarissimam natalium
virgam deduxisse, innumera lauro decoram,
semper imperantem. Quae omnia magna
prosequutus est Majestate, eo scribendi
genere, quod suum plane erat, id est, magnificum.
Quod quidem Opus nec dum lucem
publicam aspexit.
Mittimus complures Ejusdem Inscriptiones,
queis illustriores cippos et sarcophagos insignivit;
quae una cum ipsis mortuis sepulcrum subiere.
Videatur quoque, si placet, Olai Borrichii in Ejusdem
Poemata Encomium, quod in Dissertatione de
Poetis Danis, in frontispicio prioris Tomi posita,
reperies.
Sed et bene meriturum me confido, si Epigramma
Nobilissimi PAULI VINDINGII Regii in
Cancellaria Danica Consiliarii et in Academia Hafniensi
Professoris, quod Effigiem BERINGII nostri
illustrat, subjunxero:
Stringitur exili facies Divina Metallo,
Depositoque stupent aera animosa suo,
Quo cinis Heroum spirat, quo vindice cunis.
Busta renascuntur floridiora suis.
Roscida fatalem discussit Suada Beringi
Occasum, et senii debilioris opus.
Ille Senem Smyrnae Latiali provocat ore,
Ille tuum superat, Mantua docta, Deum.
p.12
Hoc ore abstrusum, quicquid Verona recenset,
Quicquid habet Calaber, quicquid Iberus amat.
Tu nil Zeuxi: suo faciem sic carmine pinxit,
Ut metuat foedam sordida blatta famem.
Anno 1675. P. Vindingius.
Tandem lubet duplicem erecto Marmori insculptam
inscriptionem apponere, quam in Templo Divae
Virginis Hafniensis calamo excepi:
(1)
Io Fama
Resolve ora,
Et, postquam siluerit Beringius,
Tu loquere:
Redde tanto Praeconi vices,
Et, postquam cessarit ille,
Repone tuas.
Qui,
Vox, dum viveret, et eloquium seculi sui,
E media Cimbria eductus
Provexit Musas,
Et,
Quicquid Bolus vel Alaricus in Romanam peccarunt
eloquentiam,
Redonavit Orbi.
Viburgo Cimbrorum orta haec virtus
Circumtulit per longissimas peregrinationes
juventutem,
Et nota summis per orbem ingeniis,
Ac par maximis,
Post geminam in utraque Patriae Academia
functionem,
Adlecta est Aulae,
Inque Aerario
Asessoriam quam vocant dignitatem,
p.13
Mox
In Supremo dicundi juris Tribunali
Supremum togatae felicitatis splendorem
Nactus
Laeta animi sublimitate
In Exemplum omnis aevi suffectura.
Inter quas functiones
Adijecit,
Quod rarum,
Aperto eloquio Carminis adstricti gratiam,
Qua
Ita peregrinas per orbem potestates.
Hinc Caesaream, inde Galliarum Regem
Permulsit,
Ut alter Juveni et adhuc peregrinanti
Palatinos offerret honores,
Alter pretium illud,
Quod magnis per orbem ingeniis,
Novo sed illustri invento,
Galliarum munificentia decernit.
Et vero
Post hos honores
Silet demum beata, lingua,
Et illas in ore gratias
Surripit Orbi;
Hocque monumento conditur,
Qui ubique
Etiam in Patria Historia
Viva exhibet monumenta,.
Et Fastigia functionum
Vitae sanctitate
Adaequavit.
p.14
(2)
VITUS BERING
Hic Beatam exspectat anastasin:
Patria illi Cimbria,
Parens Viburgensis Consul,
Ingenium ardens, amoenum, et ad summa natum,
Quo etiam meruit
A summis Europae Principibus
Romano Imperatore, Danorum, Gallorum, Suecorumque
Augustis
Prolixe amari.
Post ostentatam exteris lucem suam,
In Patrio Lyceo primum Poeseos constituitur
Professor,
Hinc in Sorano Historiarum,
Tandem Historicus Regius,
Et postea simul
Aerarii, Summique justitiae Fori
Assessor,
Par officiis,
A seculi labe immunis.
Duplex ei conjugium,
Utrumque prole felix.
Opera seculum omne intrabunt.
Anima coelos habitat,
Quam Deo suo reddidit
XX Maij Anni MDCLXXV,
Nondum plane sexagenarius.
Et hac de vita Beringii sufficiant.
p.15
VITI BERINGII
CARMINA VARIA.
(1) IN OBITUM
Perillustris et incomparabilis Herois
HOLIGERI
ROSENKRANTZII.
1642.
Non haec et Superi mors est, sed publica clades;
Arctoa hoc diro funere Cirrha cadit:
HOLGERO moriente stupent Lebethrides undae,
Atque Heliconiacae conticuere Deae:
Turgida presserunt grandes Oracula Delphi,
Cortinaeque gravem dedidicere fidem,
Ipsa suum Pallas spectat viduata cadaver,
Et gemit ad Clarios praefica moesta rogos;
Quaque jacent cineres, Phoebus tumulatur in urna,
Et duplicis Sophiae degravat ossa lapis!
Ergo etiam in doctos morti peccare licebit,.
Ergo etiam Divos trux Libitina necat?
Nec juvat Ausonias pandens industria portas,
Atque ora in Grajos sollicitata sonos:
Nec fandi torrens, visque imperiosa palati,
Linguaque, sed posthac non habitura parem:
Nec pulsans legum dubias prudentia tricas,
Et late abstruso jura profunda sinu.
Denique nec quicquid jactat grandaeva vetustas,
Atque penu Tempe prodigiosa fovent.
Sed non tota tui sub terras ibit imago,
Magne Heros, aliqua parte superstes eris?
p.16
Undique, qua gremio mundum natura capaci
Continet, et mediis machina stertit aquis.
Immensum spatium pulsantibus increpet alis
Gloria, et aeterno remige fama fluet;
Pro centum trabeis, pro Dani parte Senatus
Dicere Aonidum sceptra tulisse gregis.
Discite Terrarum Proceres, quo more paretur,
Nomen, et a tumulo continuetur honos;
Non hoc millena diducti gente tribules,
Non hoc patricia purpura nata domo,
Divitiaeque dabunt, perituraque lamina glebae,
Et Dis foetenti massa sepulta luto.
Sed Musis satiata quies, mens anxia Phoebi,
Plectraque Pieridum principe sumpta manu.
Plenum animi pectus, fulti gravitate calores
Et sine fortuna sufficiente sibi:
HOLIGER et Croesus juncta condantur in urna,
Plus habet hic mundi, plus habet ille sui.
(2) IN
OLAUM WORMIUM.
Post restauratam literaturam Runicam.
Invenitur initio Monumentorum ejusdem
Danicorum. 1643.
Merserat extinctas seclorum injuria RUNAS,
Et spolium ignavi temporis Arctos erat:
DANICA in obscuro stabant monumenta recessu,
Putria et aeterno desidiosa luto.
Tantum argilla tenax, et toto marmore fuge
Antiquum poterant restituisse chaos:
En jacet. et tuguri vestitum cespite saxum
Mersit ad emeritam naufraga busta domum:
p.17
Cardine trusa nota est, liquere cubilia voces,
Ipsaque pars minima est litera fossa sui.
Tot tenebras WORMI, Boreae celeberrime vindex
Discutis et longo secla sepulta situ,
Lapsaque restauras damnati frusta feretri,
Et supposta suis fulcra inimica rogis:
Exseruere caput, quae mordax sorpserat aetas,
Et seclum linguae vincula laxat anus.
Hoc Cornu, hi Cippi, Lapides, quaeque insita chartae
Vibrat Amazonia tela puella manu,
Rursus ad extinctae revocantur lumina formae,
Et mors devictas excubat ante fores.
Livor edax rerum victrixque superbia secli
Ingenio potuit succubuisse Tuo.
Molliter ite Dani, doctam calcamus arenam,
Quam premimus poterit proxima gleba loqui.
Claustra aperit non nota labor, cineresque per ipsos
It cura, et varias ignea pandit opes.
Vestigat mens docta fores, patet omnis eunti
Trames, et ingentes explicat illa sinus;
Felices doctorum animae! queis saepe pependit
Indelassata pagina fessa manu.
Dum seclum eruitis tenebris. Vos posthuma merces
Fama triumphali pandet ad astra face.
Tolle decus WORMI: Tibi docto pulvere vivax
Laus venit, in mortis non abitura vices.
Non tibi Cirrha sat est, non Coi vasta papyrus.
Aut Arabum quicquid composuere Scholae,
Fertur in arcanos aevi vis celsa labores,
Quaeque per aeternas obriguere neces.
Desinite Hippoliti manes tellure renatos
Grajum mendaces obstupuisse tubae!
Nos jam quassati, senio frendente, sepulchri
Nos rerum et secli pallida sceptra damus; A
p.18
At tu si patrias non nescis Dania laudes:
Saxa tamen laudes nec peritura sonant.
(3) Nobili fratrum Sobrinorum Pari
HENRICO FUIREN,
et
THOMAE BARTHOLINO,
De summis in Medicina honoribus. 1646.
Mentiri nescit, vivaxque ab origine sanguis
Pullulat, atque ortus stat memor usque sui:
Parva aquilae proles, patrio vix hospita nido,
Erecto Soles incipit ore patis
Jamque situm plumarum, et segni ambage morantis
Tempora naturae desidiosa gemit;
Candentemque polum et patriae vestigia pennae.
Ardet, et acreas spirat anhela vias;.
Libera mox, cunarum oblita, et nescia terrae,
Sublimes properat sollicitare plagas;
Exsuperare Notos, coelos et sydera contra
Proruere et solio cominus ire Jovis;
Denique flammiferis gravidata tonitrua nimbis
Fundit, et ignivomo fulgura cocta sinu,
Fulminibusque Deos, et hiulci Sulphuris igne
Armat et infestis numina rauca minis:
Interea terras radunt ignobile Vulgus,
Pigraque percussam penna flagellat humum;
Seu spuria ignavae gens innutrita paludi
Astra repercussis non nisi cernit aquis.
Silicet ingenium, et mores furata paternos,
Seminaque haeredi continuanda domo.
Immulget pueris primos natura per haustus
Nullo natali non operosa parens:
p.19
Hinc dos sponte bibit, stimulosque impellit avitos,
Et genus in faciles diditur inde manus;
Quique prius venam patriam, et praecordia coxi:
Per teneras fibras currit et ossa calor,
Denique quo fontes labuntur flumine rivi
Ex docilis patria Najade reptat ager.
Te loquor, aeternae renovatrix magna juventae,
Innumerae stirpis pignore foeta parens,
FINCHIA progenies, Musurum vasta propago,
Doctorum cunis prodigiosa domus:
Tot reptata animis felicibus: una Trionum,
Unaque Parrhasiae Palladis alma penus:
Tuque serenati, cui ridet gratia coeli,
Candidaque illimi sidera nube vacant,
Fortunate Senex: en felix aspice germen,
Nec jam pene capax se numerare genus;
Aspice foecundas spatioso stemmate ceras,
Aspice in aeternas pignora fusa tribus:
Pars patrias implent ingenti voce cathedras,
Atque obeunt doctae munia prima togae,
Musarum emeriti Heroes, securaque famae
Nomina, et Arctois sidera celsa plagis:
Pars alia externos late spatiata per axes,
Nil per inexpertae laudis et orbis iter,
Per mare, per terras, per quicquid denique ubique est,
Ingenii quaestum nobilioris opes;
Undique qua vasto lunantur marmora dorso,
Et cana obsessus vapulat Orbis aqua,
Pone tuam visunt praeeuntem pignora famam,
Et, tua qua pridem gloria, sanguis abit:
Jamque iterum docto adplaudit Basilaea lycaeo,
Et procul ingeminant festa Theatra sonos:
Illa tuis olim multum gestata capillis
Vivida Phoebeae laurus honore comae
p.20
Protrudit foecunda botros, numerosaque spargens
Brachia sanguineis frondibus alta tumet,
Stant gemini, fremitumque merent plausumque nepotes,
Et patrias animo spirat uterque faces.
Hinc: veterem ambrosio versans sub corde FURENUM
Junior, haeredes jactat ab ore nives
Candorem generis professus et invia fraudi
Pectora et Albenti lumina vincta fide.
Nil personatum huic genti: stat conscius ore;,
Qui mentes niveo sufficit igne, color,
Hic omnes Charitum posuere cubilia amores,
Hos habitat junctim Gratia trina lares:
Accipe jam dudum meritos. FURENE, corymbos,
Accipe Palladios fronde comante stolos:
Quos animus rerum excubitor, atque impiger ardor,
Quos indefessae lucis avara dies,
Quos tibi cura, et torrentis mens sobria secli,
Et vigil ingenii promeruere labor.
Sive per Oenotriae graderis monumenta Minervae,
Et reseras nigros scrinia mersa specus;
Sive Machaonias mens est pervolvere chartas,
Quaeque Podalirii continet arca senis.
Seu populatores morbos, funestaque vitae
Agmina, et humano monstra inimica gregi;,
Et facilem nostri occasum scrutaris, et ortum,
Et varias fato percutiente vias;
Dum Borea, Patriaque domo spontaneus exul
Persequeris longae mascula vota fugae;
Qua serva Adriacas adlambunt aequora terras,
Atque habitat docto Pallas Etrusca Pado:
Denique anhelanti quicquid tibi pectore virtus
Suggerit, et Clario vivida corda Deo,
Dum geminare tuae properans praeconia stirpis.
Erigis ad Patrium nomina nota polum:.
p.21
Hoc tandem pretio doctos mercamur honores,
Velat et ambitum Palladis umbra caput,
Hac se dote libens cervici palma maritat,
Lambit et undantes laurus opaca genas:
Linque Ariadnaeos coelo delapsa capillos,
Ut clarias decores Gnossa corolla comas.
Illinc: quem ingentes jam nunc testata decores,
Non humilis coepti strenua vota vocant..
BARTHLINUS: tanti mensuram nominis implens,
Et Patrio spirans pectora cocta foco:
Jam pridem ingenii raptus plaudentibus alis
Festinat magnis mentibus ire comes:
Acer et auspiciis decus immortale procatus
Calcatum excelsis cursibus urget iter,
Omnis adhuc juvenis, desudat arundo, labori,
Et castigatis fervida praela typis,
Quae late plausum docti meruere theatri,
Et famam ab longa posteritate ferent.
Ite leves animae, depressaque corda veterno,
Ite soporato pectora vincta gelu,
Accusate fugam horarum, fraudemque diei,
Temporaque infido deproperata pede,
Invidiaque onerate Deos, et lucis avara
Sidera, festinis insidiosa rotis?
Non nos hora fugit; nos horis addimus alas,
Nos terimus cunctas contrahimusque moras:
Dum nostri immemores hebetant oblivia mentes;
Lentaque desidiae serpit in ossa lues;
Dum nos uda trahit strepero vindemia thyrso,
Et spumat bibulum crapula longa diem
Dum mentes in corde furens emasculat aestus,
Et funesta nocens pectora cancer edit,
Turbida dum caeca gliscunt praecordia peste,
Et sibi nos dirae prostituere canes;
p.22
Denique quicquid id est, dominum quo noxia ductrix
Fallaci impellit proditione caro:
Interea jussas pertexunt secula metas
Horaque propositum strenua raptat iter;
Mox cani incumbunt et fex ingrata senectae,
Jamque vagae serpunt per caput omne nives;
Dum vitae ver est, et adhuc natura puella
Indelibatas prodiga fundit opes;
Tum castigati somni, frugique sopores,
Et mens Seclorum cauta praeire dolos,
Praedam praeripient, utcunque rapacibus annis,
Aevi velocem fallere docta fugam;
Tunc juvat erecto mentem exseruisse vigore,
Et rebus fidas adplicuisse manus.
Surge triumphatae victor generose juventae
BARTHLINE, o cunctas rumpere digne moras;
Invidiaque absolve Deos, atque exsere mundo
Tot monumenta animi non moritura tui;
Seu Latios Proceres, et culti flumina secli,
Seu Grajas mens est sollicitare tubas;
Seu reseras multa naturam ambage latentem,
Et subit obscuros explicuisse sinus;
Seu primos coeli haustus, atque exordia vitae,
Sacraque natali Relligiosa die;
Seu juvat infestos, examina pallida, morbos,
Turbaque, quae miseram plurima acerbat humum;
Sive salutares contra depromere succos,
Et media invisas pellere nata lues;
Staminaque, et vellus fatalibus addere fusis,
Et fato doctas opposuisse moras;
Seu, tibi quod proprium est, lucem mortalibus affers,
Et clarum exsertas, clarior ipse, jubar;
Seu vindex laesi te provocat ira Parentis,
Atque lacessita corripis arma manu;
p.23
Denique quicquid agis, quas te doctrina per artes
Ingenii prona dexteritate rapit,
Sponte redundantem spirant praecordia Phoebum,
Nec tibi secreta Numina voce tonant:
Currite Io rapidis torrentia secla quadrigis,
Festinas anni praecipitate rotas;
Mensuram vitae explevit BARTHLINUS; et unum,
Tempora, nescitis, hora, diesque, sequi:
At Tu, quid facies olim inter sidera mixtus,
Qui modo sidereas vincis in orbe fugas?
Parisiis 1646.
(4) DOMINO
THOMAE BARTHOLINO
Paternae laudis apud Gallos
vindici Ao. 1646.
Quo segnes Araris, Rhodani celer impetus undas,
Raptaque praecipites Sequana flectat aquas.
Quo Ligeris sinuetur iter: quod in aequora Tethys
Flumina perpetuo continuata ciet.
Pilaque funereasque faces, quibus urget Iberus,
Et tot in Hesperias tela retorta domus;
Aethera quadrupedante quod erret inania cursu.
Borbonio quotiens carcere servet equus;
Gallia miraris: currit quoque Danica virtus,
Et rapidum cursum, quem celer urget, habet.
Aspice BARTHLINUM: talem miraberis isto,
Et non bracatum, flumine posse loqui.
Mentiri credas annos, aut traduce coelo
Devolvi, aut Druidum dissimulare genus;
Non Latium satis est Juveni: non sufficit Hellas:
Grajus erit, si des pulpita; rostra, Quires.
p.24
Quae tradit Cous, quae docti cura Melampi,
Et Claros et Delos, Cyrrhaque tota, tenet.
Non unum est quodcunque placet. Per cuncta vagatur,
Et properans animo vividiore ruit.
Evehitur; vulgumque super sublimius exit,
Atque ardet coelis exseruisse caput.
Ursa suos habet atque Viros. Saepe edita coelo
Gens calido friget, frigidiore calet;
Est Deus in medio et Genius, pars arctior orbis,
Usque licet frendas, Zoile, numen habet.
Tolle senem Priamum, donabunt Hectora coeli,
Hectora si tollas, Astyanacta dabunt.
Heroum plerumque pari stant prole curules,
E fati aeterno tramite stemma migrat.
Jamque timet privata loqui, laesique parentis
Enthea mens gaudet, sustinuisse vices.
Aeneas Patrem tulit, Atlas pondere coelum;
Par onus ut tulerint, gratius iste tulit.
Tu modo diversos dum pergis visere soles,
Atque peregrinas anchora mordet aquas.
Nec laribus contenta suis, mens libera quaerit
Exsilia, et late vis animosa meat.
Scilicet est ingens virtuti campus, et orbis
Urbs est, et quaevis Parrhasis Ursa, Paris:
Herous Patriam nescit vigor; orbibus ipsis
Clauditur; et spatium nescit habere minus:
Angustum moliris opus, patriaeque patrique
Et tibi diverso tramite sternis iter.
Incipiendo aetas aliis it, et ultima nostri
Quam trahimus secli, portio nostra manet.
Haeremus fatale lutum, tellureque fixi
Stamus, et aeternum cogimur esse chaos;
Sic sumus infantes: seque abducentibus annis
Ducimur, et cunas volvimus inde senes;
p.25
Sic anni sunt mille parum: Tibi sola juventus
Sufficit, et spatium, quod moderaris habes.
Bis vixit, cui nulla sui pars prodiga secli est,
Et dum fata sinunt, qui sapit, ille sapit.
Lugdun. Batav. 1646.
(5) THOMAE BARTHOLINO.
Paternae gloriae vindici, Anno 1646.
Heroam bilem, et generosum pene furorem
Pro laeso quisquis suggerit arma patre:
Nos pete livor edax, nos ipsos, si qua libido est,
Adgredere, in nostrum congere tela caput.
Stamus et hostiles animum firmamus in ausus,
Et nusquam fracto durat in ore color.
At si natales, si nomen dulce Parentis
Vapulat, et saevo carpitur ore genus.
Da veniam huic soli patientia spreta dolori,
Cede verecundo pectore victe pudor.
Hic tandem auferimur, justasque armamur in iras,
Et tota Mavors classica mente tonat.
Parcite Rectores terrae; hic juvat esse ferocem,
Fortis ad haec aliquis vulnera mollis erit.
Tu modo, qui Arctoos, Senior BARTHLINE, Triones,
Semideosque inter lucida stella micas,
Magne hospes coeli, nomenque in secla verendum.
Gentibus, et patriae gloria summa tuae,
Nati cerne decus, tua per vestigia euntis,
Illaque adhuc juvenis dona stupenda viri,
Mentita aetatem, et secli superantia mores,
Atque uni saltem cedere certa tibi;
Cum quondam emensus lustris juvenilibus orbem,
Pene pererrata solis utraque domo.
p.26
Sacrares memori jam tum vivacia seclo
Pignora, in aeternos jus habitura rogos.
Jam penna felix, et clari nominis aura,
Cum vix dum imberbes cingeret umbra genas;
Aemulus ut tantis dignus succederet ausis,
Et tibi calcatum sollicitaret iter.
Debuit ex proprio primus tibi sanguine nasci,
Qui sic, aut nunquam repperiendus erat.
Lugd. Batav. 1646.
(6) Eidem tractatum suum de luce
animalium edenti. Anno 1648.
Quid nos vobiscum o tenebrae? nos coelite dextra,
Nos luce aetherea gens animata sumus,
Per totum nobis vigilant coelestia vultum
Lumina, et Artificem prodimus ore manum.
Cedite candentes diti Garamantide gazae,
Totaque Hydaspaei lubrica turba vadi,
Nos ipsi Nativo homines splendescimus auro,
Et spurias lamnae vincimus ore faces;
Fax oculi, fax fulva caput; mens integra fix est,
Pars ea factoris prodigiosa Dei.
Quid? quod et exignis suus est animantibus ardor,
Arcanoque nitent cuncta creata die.
Cerne colorato maculosas pectore lynces,
Illaque gemmatis membra corusca notis.
Cerne Dionaeas volucres, et eburnea colla,
Tergoraque ignitas irradiata faces.
Et corvum picei offuscent licet usque colores.
Plumarum e tenebris lux speciosa micat.
Ipse etiam spiras, et squamea terga coruscus
Niliacae fulget trux habitator aquae;
Scilicet informis cum jam cunabula mundi
Vellet et immensum fingere Numen opus,
p.27
Divisit sese; parsque exiguissima terrae,
Authorem nescit dissimulare polum.
At tu, quod, BARTHLINE, facis mundo assere lumen,
Quam bene materies convenit illa tibi,
Cui lucem, et secreta suae commercia flammae
Non parca coeli contribuere manu,
Nominibus totum ille tuis cum foenore reddet,
Splendidiorque domi lux tua semper erit.
(7) VIRO CL:
JOHANNI HENR: BOECLERO
M.P.
VITUS BERING.
Cum Argentorato discederet anno 1648.
Reperitur in Cornelio Nepote BOECLERI:
Dum ruit et celso ducens de culmine lapsum
Paulatim ad sylvas et sua lustra redit,
Relliquiae tantum crudi Germania ferri,
Praeda per hostiles dilaceranda manus,
Jam bellis angusta suis: dumque Albis et ingens
Sanguineis Ister decolor undat aquis:
Stat medios inter tuta Argentina fragores,
Docta minas belli spernere, docta metus,
Quaque suas lauros, domitique insignia mundi
Mars miserae objectat sanguinolentus humo.
Opponit Generosa suas, et Palladis Artes;
Et clarium fato liberat una decus.
Hic Rhenus doctas auritus lambit arenas,
Quodque suae Leidae deferat, inde capit,
Hic Cirrham bibit, et puras Permessidos undas.
Et Tiberim obscuri nomini esse facit:
p.28
Nil actum est Libitina tibi: stant rostra virique.
Et loquitur prisca voce Latina Venus.
Hoc BOECLERE tibi debet Germania munus,
Auspiciisque refert gaudia tanta tuis,
Qui pridem scissas uno nunc foedere Musas,
Et certa jungens Numina sparsa fide,
Restituis Priscum facundis vocibus aevum,
Eloquioque novas secula nostra tuo:.
Seu fati leges rerumque arcana revolvis,
Et seclum tenebris eruis omne suis;
Seu gemitus plaususque tuo se prodit ab ore,
Quo tibi cunque libet ducimur arte tua.
Haesit in Aemilii non certus nomine mundus,
Nunc probus auspiciis incipit esse tuis.
Jamque per et plausus et dulcia murmura famae,
Terrarum hinc illinc, qua patet omne latus,
Te tua perpetuis transcribet gloria fastis,
Et memori tantum spargit in orbe decus.
Tu modo nascentem Germania suspice suadam,
Qualem lingua tibi nulla, vel illa dabit.
(8) Venerando et Clarissimo Viro
M. JOHANNI SUANINGIO
Fastos Danicos edenti.
Vicimus et domitas Boreae superavimus umbras,
Et gelido abstrusum fregimus axe diem;
Longa triumfatis reparantur secla tenebris,
Priscaque Barbarico tempora pressa jugo.
Jam pridem ignotus cessit sub praela character,
Et Runae extinctas exseruere notas;
Atque aliquis tradux animosi pectoris Orpheus
Traxerat ingenti mortua saxa tuba;
p.29
Tandem etiam emeritus redit ad natalia Cimber,
Atque infans cunas supputat ipse suas,
Inde per imbelles primae lanuginis annos
Proficit et junctum calculus urget iter,
Per quot Olympiades torvam surrexit in hastam,
Seque adeo Romae praestitit esse virum.
Tum fortes animas, ipsique habitata Gradivo
Pectora et Herculeo robore membra stupet,
Denique adhuc, quamvis canenti in corpore, vires
Sufficere et magnis passibus ire senem:
Omnia sollicitis astringit secula fastis,
Et numerum elapsos, cogit inire dies;
Ipsa sedens solio rerum natura quiescit.
Et neglecta retro lumina torquet anus.
Nos tibi SUANNINGI, querna de fronde coronas,
Et sata Palladia brachia messe damus:
Est aliquid crudus, servato cive, triumfus,
Exuviisque manus sanguinolenta strepens,,
Plus tamen est coecas aevi reserare latebras,
Crassum et inhorrescens edomuisse chaos,
Totque paludatum praelustria fulmina Regum,
Extinctum terris restituisse decus,
Reddere depositum mortis, calcare Sepulcri
Imperia, et saevi frangere claustra rogi.
Tuque o quae medio surgis Samsoa profundo,
Atque indignantes inter araris aquas,
Codani e gremio vastum spatiata per aequor
Hospitis ingenio celsa ferere tui:
Nil erit Asterie, nil mater magna Colossi,
Heic ubi nulla dies sole latente latet;
Nil Delos reptata Diis; nil patria Phoebi;
Et quotquot bimares verberat unda sinus;
Omnis hyperboreo jam cesserit insula ponto,
Cretaque confusum viderit esse Jovem!
Sorae Anno 1642. 21. Martij.
p.30
(9) In Natalem
THOMAE BARTHOLINI,
1649.
Effuge, si poteris; stringunt pia vincula dextram,
Vincula, Arachnaeo callidiora dolo:
Si nec lina tuas; nec stringunt vincula palmas,
Qui poterit solus, pectora stringet amor.
(10) Nuptiis
THOMAE BARTHOLINI
ET
ELISAE CHRISTOPHORI F.
Pulchaea dies, et nox pulchrae germana diei,
Plausa cupidinibus deliciisque dies.
Et nox jucundi spectatrix sola duelli
Mille voluptatum pronuba, mille jocum,
Exorere; et toto dispellens nubila coelo
Prome serenato clarius ore jubar;
Vicit Virgo rigorem; ardet BARTHLINUS amatque
Gaudia connubii jam propiora parans,
Et Patris exemplum, et venturum cogitat aevum,
Et causam serae posteritatis agit.
Ille decus patriae trinum decus ille Sororum,
Ad Coelum Virtus cui sua fecit iter.
Tempus erat longis pausam interponere curis,
Humanasque sibi conciliare vices,
Post visos non uno hominum sub sidere mores,
Atque pererrati non semel orbis iter,
Post secli plausus, et didita nomina trerris,
Et fati exemptum conditione decus;
p.31
Post acquisitos nivei candoris honores,
Quaeque solent dotes composuisse Virum.
Phosphore prome diem, jam te Charitumque lepores,
Et choreae exspectant, et genialis amor.
Jam pueri sparsere nuces, sparsere ligustra,
Atque puellares lilia cana manus.
Lilia, Sponsa, tuo titulum factura pudori,
Et nunquam castas depositura nives.
Phosphore prome diem; pigro cras esse licebit,
Et longa oppressum fallere nocte diem;
Cum thalami riguere fores, cum cesserit agmen.
Et Matronarum, turba molesta cohors.
Cum jam non vacuo prendetur Virgo cubili
Et nox, et sponsus, praetereaque nihili
Tum tibi, si qua fides, lentas molire quadrigas;
Tum demum invisum Phosphore conde diem.
Impress. Hafn: 1649.
(11) Ad Sponsam Ejusdem.
Si modo flamma Viri, quam late fama, pererrat,
Luderis, in thalamos non venit illa tuos.
Impress. ibid: 1649.
(12) Piis Manibus
DN: NICOLAI KRAGII
Regni Daniae Senatoris
1650.
1.
Sancte Senex moreris, Pylio prope Principe major,
Jam vitae infracta prosperitate satur;
p.32
Occuluere diem longaevae sidera frontis,
Candentemque comam jam color hostis habet.
Mors inferre tibi fatalem interrita dextram
Coeperat, et subito destitit icta metu,
Saepius intentat, revocatum spius ensem.
Sustinet, et dubia statque feritque manu,
Tandem animat saevae funestum cuspidis ictum
Vulnus ab Arbitrio figere visa tuo.
Tarda fuit trepido te mors invadere telo,
Nam te mortalem credere tarda fuit.
2.
Post enodati sinuosa volumina juris,
Erutaque in titulis quae latuere suis;
Post Themidem excussam, cunctasque ex ordine leges
Restabat leges discere Parca tuas.
3.
Fulcire auxiliis patrium sapientibus orbem,
Seu fera signa tubae, seu toga poscat opem,
Praecipere eventus, curisque sagacibus omnes
Antegredi casus, anticipare vices:
Quo pietas fert alma pedem, contendere cursum,
Et nisi consulto nil voluisse Deo;
Ponere jura foro, sua ponere jura Camenis,
Et dura, ante alios, ponere jura sibi;
KRAGIUS haec Astraea tibi. Tot nomina recti
Temperies animi nulla, vel illa, dedit.
4.
Nil actum est Libitina tamen. Post funera vivit
KRAGIUS, et superest nunc quoque parte sui,
Incorrupta fides, et amans Prudentia recti,
Et quicquid Pietas contulit ipsa sibi,
Et Nivei mores, placidique modestia vultus,
Haeredem patriae nobilitatis habent.
Fortunata domus, cui nunquam sole remoto,
Extinctum fulget Lucifer ante diem.
p.33
(13) Exequiis
HENRICI RAMEL.
Anno 1653.
Conjugis exstincti cineres, raptumque cubili
Pondus, et e viduo gaudia mille thoro,
Disjectamque domum, desolatosque penates
SCHELIA flebilibus deflet amara modis:
Id tua, sed miserae proh jam praerepta dolenti!
Morum temperies et sine labe tenor,
Id tua RAMELI virtus facit, id tuus ille
Indelibati pectoris hospes amor;
Id sincera fides, et amans Constantia recti,
Aequanimi nunquam cedere certa gradu;
Jam studia et doctis vigilans sapientia chartis
Nec frustra Aoniis mens operata choris
Cui sua, si quae unquam pandisse oracula legum
Credimus, aut nullam credimus esse Themin;
Adde decus stirpis, numerosumque Agmen honorum,
Claraque sed meritis nomina facta suis.
Tot spes, et tot delicias, tot funere in uno
Gaudia proh miserae! mors inimica rapit.
Sic tamen, querulum cohibe mens aegra dolorem,
Atque modum lacrimis SCHELIA pone tuis;
Praeter enim clarum; quod erit post funera nomen
Et quod diminuent secula nulla, decus.
Vivit pars animis, RAMELIUS, addita magnis,
Vivit, et aeternae jura quietis habet.
Astra super, coelique super revolubilis orbis,
Denique quidquid habet terraquae solque super.
Hic cinctum propiore Deo, propiore beatum
Ter face, ter flamma, ter nive fulgor obit.
p.34
(14) Sub Imagine
FRIDERICI TERTII.
1653.
Quid nostro Cynosura nites sublimior axe,
Proximaque Arctoo Gnossa corona polo!
Hoc tellus habet ipsa sibi: Rex regula recti est,
Et Domini in mores transiit Aula sui,
Arcentur portis fraudes, luxusque, scelusque,
Quisquis amans recti non eris, hostis eris:
Hi, Lector, mores, haec magni Regis imago est,
Sic gemina librat maxima regna manu,
Sic undis terraeque praeest belloque togaeque,
Et se jure Ducem, plus ratione probat.
Emineant Reges Solio, terrasque potentes
Et populos lata sub ditione premant;
Rex ille est, post haec, qui se quoque possidet ipsum,
Qui Dominus rerum, plus tamen ipse sui est.
(15) In Centurias primas Historiarum
Anatomicarum
THOMAE BARTHOLINI.
1654.
Excutiat Natura sinum: quae denique restant
Barthline auspiciis non patefacta tuis?
Omne patet colum, series patet abdita rerum,
Omnis et arcanis symbola clausa notis.
Te Duce nil terris fas est mortale recludi,
Nil pigro abstrusum delituisse situ;
Te Duce, quicquid obit, quicquid lethale per orbem
Pullulat, ad vitae semina prima redit:
Te Medicina Ducem, sibi te facundia poscit,
Illa sibi totum flagitas, ista sibi:
p.35
Ingenio, rerum peramoena, per aspera ferris
Materiesque Arti non placet una tuae.
Sive Machaoniae lassarunt vulnerae vires
Seu tenerum blando concinis ore melos,
Seu pubescentum decus et nova gloria campi,
A te Flora suas quaerit et auget opes.
Seu relegens Patriae passim miracula terta.
. Condis inexhaustae nobise mentis opus,
Ille tuus, quicquid natura recluserit, aut Ars
Eruit ingenio suppeditante labor;
Qua gradimur, monumenta tui, fructumque laboris
Aspicimus, quicquid discimus, omne tuum est.
Sic Borea poteris, gelidaque habitare sub Arcto,
Quaque patet, mundum demeruisse tibi.
Jamque adeo nullos nescit tua fama recessus,
Magna licet, meritis sic quoque fama minor.
Illa per immensum vastis ambagibus orbem
Cum socio pridem sole peregit iter.
Utque alibi levis ire Comes sublimibus ausis
Et raro magnis parcere Livor amet.
Te plausus, te deliciae, te vota bonorum
Te favor et patriae publicus ambit amor.
Salve magne decor mundi, ter amabile sidus,
Et nostro exortum grande sub axe jubar.
Per te prisca fides, per te felicia surgunt
Secula, et auspiciis invaluere tuis,
Musa tenet sceptrum, terras Astraea revisit.
Priscum Barbaries nil nisi nomen habet.
Osculaque alternis Themis et Clementia libant,
Ex graditur socia cum Pietate fides.
Haec scriptis calamoque probas, haec exprimis ore,
Visque tuis similes moribus esse libros.
Di tantum servate decus! domus inclyta crescat
Et gemat hoc raptum non nisi sera caput:
p.36
Qui nondum pictis prima lanugine malis
Dene puer scripsit, quae stupuere senes;
Qui juvenis, qui vir, cunctas percensuit artes,
Nescio quid faciet, si tamen oro, Senex.
Impress: Hafn: 1654.
(16) In Historiam Vasorum Lacteorum
in Homine
THOMAE BARTHOLINI.
1654.
Argentum fulvo sic olim jungitur auro,
Sic rutilant mixtis verna ligustra rosis.
Terra colorata sic passim cyclade gaudens
Diversos pariter induit una sinus,
Miscet eburna nigris, et nigra colorat eburnis,
Et vario certum quaerit in ore decus;
Haec tua, Barthline, est libros scribentis imago,
Et toties aliud parturientis opus
Queam dispar similisque tui per cuncta vagatus.
Pandis in Arctoo totum Helicona solo;
Doctrinae pars nulla vacat; nullosque recessus
Linquit inexhaustus nocte dieque labor.
Mille novos referens vultus, et mille recludens
Ornatus, varii mille coloris opes.
Jam pridem nostro Natura in corpore ludit,
Et tacito abstrusos permeat orbe sinus.
At procul affines a sanguine dividit undas,
Et toto ignotas corpore miscet aquas;
Stagnamus lymphis, quas ignoravimus ipsi,
Et sibi non noto quilibet imbre fluit.
Pandis operta sagax, longisque incognita seclis
Eruis, et vultu das meliora legi,
Sic pretium nomenque facis, Doctissime, rebus,
Et peragit partes lingua diserta suas.
p.37
Hic ubi tota sibi fixit facundia sedem.
Et colit, et nullo cultior illa loco est.
Fortunate liquor, non te ventura silebunt
Diminuentque tuum secula nulla decus:
P.osteritas laticesque tuos celebrabit et undas,
Phocidis aeternae dum memorentur aquae.
Impress: Hafn: 1654.
(17) In Beat:
CHRISTIANUM SEHSTED.
Invenitur in oratione Bangii in eundem.
1657.
Jamque illud, quo nil majus Natura vel ausa est,
Vel dedit, heu terris mors rapit atra decus;
Occidit ille ingens juris moderator et aequi;
Ille Themi; ille tuum Calliopaea decus;
Spes populi; Procerumque Pater; tutelaque Regni;
Cunctorum Rector magnus, et ipse sui:
Parvum hoc est: rigidum mundo praescribere rectum,
Et Patriae augustis verba praeire sonis,
Ambiguas librare vices et fortibus ausis
Addere consilium, consiliisque moras;
Condere in imperio leges, in legibus aequum.
Demere, vel fessis addere rebus opem;
Moribus effinxit Cives. haec vivida lex est,
Quodque suos docuit, ipse praeivit iter.
Ite pererratis, utroque a cardine, terris,
Qua patet exoriens occiduusque dies,
Quaerite, quem nullo fregerunt secula luxu,
Fortunae semper muneribusque parem;
Quaerite, qui nullas unquam, dum possidet omnes,
Spectet opes, terra de locuplete nihil,
Quaerite, qui in decorum cumulo non quaerat honores,
Et pretium ex animo non aliunde petat;
p.38
Haec est SESTEDI Patriam moderantis Imago;
Sic potuit magnus, sic tamen esse pius:
Celsius ire nequit Virtus spatiosa, nec ultra
Aut potuere homines, aut voluere Dei.
II.
Sed nobis THOMAEE peris: de sanguine nostro
Effusum est, quicquid perdidit ista dies:
Magne Heros in te miseri disperdimur omnes,
Deque tuo quivis funere vulnus habet,
It Themis inferias, comitesque in funera Musas
Ducit, et exequias it miseranda sibi,
Ipsa suum Pietas spectat viduata cadaver,
Et gemit ad tantos, tristis inopsque rogos;
Quaque jacent cineres Pallas tumulatur in urna,
Immensumque brevi claudit in orbe decus.
Cuncta suum moerens luget Natura decorem,
Rectorem populus; Calliopaea Ducem;
Relligio sacra tutorem, palatia Civem:
Urbs Dominum, socium Curia, cuncta Patrem.
Quid speras Libitina tamen? viden altior exstat
Et bona mens tumulis stat rediviva suis,
Una per immensam Virtus diffunditur Arcton,
Quam late hinc tellus, inde dat unda viam:
Labentur stellae, labentur sidera coelo,
Corruet excusso mobilis axe polus,
Illa tamen stabit seclis immota futuris,
Dum fuerit fidei, dum Pietatis amor.
(18) In Imaginem
CHRISTIANI THOMAE
SEHSTED. 1657.
Pingitur Arctoi locuples facundia sceptri,
Et loquitur populo vel sine voce suo:
p.39
Aspice fama virum, qualem sibi Gratia finxit,
Et Musae norun: et Themis esse suum:
Seu Patrium scitis fulcit sapientibus orbem;
Et tantae librat non leve molis onus,
Seu procul externas affando detinet aulas,
Et Regno nomen vindicat atque decus.
Quos cernis canos, vegetae sunt signa senectae,
Signa fidem Domini sponte imitata sui.
Quae post et plausus revocataque nomina fastis,
Parta decora domi, parta decora foris,
Tota superstat adhuc infracta erroribus aevi,
Aequanimi nunquam cedere certa gradu;
Quae dum cuncta quies paribus circumvolat alis,
Oria dat Regnis, quae negat ipsa sibi.
Jamque adeo patrii vigilantis in abdita fati,
Si quis erit vitae finis, amoris erit.
Haec sunt, haec Lector delapsa ancilia coelo,
Quo? que fuit Romae fabula, Danus habet.
Obiit 1657.
(19) In Effigiem illustris Heroinae
BIRGITTAE TOTT.
Invenitur in versione Danica Senecae
ejusdem. 1658.
Pingitur abjecta procul aegide Pallas et hasta,
Atque per Arctoas, stat rediviva plagas,
Hoc vultu nostris affulget TOTTIA terris,
Ingeniique decus praeripit omne viris.
TOTTIA secreti, quae nunc penetralia pindi,
Atque animi invadit, nobilioris opes;
Id supplex Natura vides; Edisserit artes
Foemina, quodque viri discimus, illa docet,
p.40
Doctis foeta libris, clarisque puerpera scriptis,
Et nova Palladio pignore facta parens.
Hactenus et Charites numeramus et ordine Musas,
Graecia quas, vel quas Itala jactat humus,
Nomina quid libuit tot fingere vana Dearum:
Non opus est, Lector, fingere; vera vides.
(20) Amplissimo et Celebetrimo Viro
D. THOMAE BARTHOLINO,
Medico Professori et Decano suum de
Nivibus tractatum edenti. 1661.
Profer io BARTHLINE nives. Haec denique restat
Materies scriptis non aliena tuis:
Non quas astrictis jaculantur sidera campis,
Bruma pruinosis dum riget hirta comis,
Frivola et ad subitum nascentia pabula lethum
Ilicet ad primos interitura Notos,
Sed niveas candoris opes, tua munera cordis,
Et non fucati pectoris omne decus;
Hic ubi sinceri posuere cubilia amores,
Quo Charis, atque habitat Gratia trina loco.
Ante tuas BARTHLINE nives et lilia cordis
Nigrescit primae nobilitatis ebur.
Nigrescit pleno radians argentea vultu
Cynthia, nec nivea lampade fulget Eos,
Ipseque sordescit vel lacteus humor, et inter
Pennatas volucres non bene candet Olor:
Te nivei mores, te fraudibus invia semper
Integritas nullos nectere certa dolos,
Te candor simplex et amans Constantia recti,
Te Charis et Pietas ambit et alma Fides,
Qualis erat Mundi facies, cum candida virtus
Incoleret vitio non prohibente solum,
p.41
Cum nondum infames foedassent crimina terras
Vosque atrae fraudes, artificesque doli,
Sed puros discincta sinus, porrectaque frontem
Regnaret socia cum Pietate fides;
Vive diu, Vir summe, et quod facis instrue terras,
Hinc castis vitae moribus, inde libris,
Immersumque adeo sceleratis fraudibus orbem,
Si nequeas doctum reddere, redde pium.
(21)
THOMAE BARTHOLINO,
In Historiam Rariorum Centuriam
Quintam. 1661.
Quicquid mortalis fingit solertia curae,
Vel Natura suo parturit alma sinu,
Exequitur paribus felix industria scriptis.
Quae pridem mundum demeruere sibi:
Aonidum immortale decus, Barthline, Sororum
Ingenio quantum secula nostra beas!
Per te Parrhasiis Helicon conscenditur oris,
Barbara nec posthac Graecia Delon habet,
Tu coelum, et terras scrutaris, et excutis undas,
Quicquid et est terras inter et inter aquas,
Imus et immensum per te transmittimus aequor.
Qua patet et laxis finibus orbis abit:
Sis felix nostri florentis adorea secli
Spectatum terris, coelicolisque caput:
Gratia si superest gestis bene, si quis amoris,
Si fidei restat, si pietatis honor;
Jam mox venturis oriere nepotibus Astrum.
Nec metues, mundo non pereunte, mori.
Impress: Hafn: 1661.
p.42
(22) Piae Memoriae
Amplissimi Viri
DANIELIS PFEIFFII
S. S. Theologiae Professoris publici. 1662.
Ergo jaces PFEIFFI, tantosque incidis honores
Inceptum famae linquere jussus iter,
Post visos non uno hominum sub sidere mores
Atque pererrati non semel orbis iter,
Post secli plausus, et didita nomina famae,
Quaeque solent dotes composuisse virum.
Ergo nec immensas mens exspatiata per artes,
Nec juvat in doctos lingua diserta sonos;
Nec nitidi mores, placidique modestia vultus,
Et quicquid Pietas contulit ipsa sibi;
Nec fama ipsa quidem, immensumque agmen honorum;
Et post haec si quae nomina mundus amat.
Ergo suum moerens perdet doctrina laborem,
Obscurusque premet tanta decora cinis?
Non premet: aeternum vivet post funera nomen,
Et, quod diminuent secula nulla, decus;
Quod totam implebit spatiosis laudibus Arcton,
Quam late hinc tellus, inde dat unda viam:
Quid querimur raptum? mens est qua vivitur; et
Fata negant, doctis Gloria pandit iter. (quod
Hoc distant terrena polo, coelestia terris,
Illaque cum pereant, non habet ista modum.
(23) THOMAE BARTHOLINO.
Invenitur in Cista Medica ejusdem. 1662.
Sic stellas olim Phoebe, sic lumina Titan
Orbibus irradiant inferiora suis.
p.43
Tu Medicae BARTHLINE artis tot nomina laudas
Complexus Titulis id decus omne tuis,
Et numeras vivos, et quot vixere priores,
Ut genio monstres par nihil esse tuo.
(24)
D. CAROLO VAN MANDERN
Pictori celebri,
Cum tractatum de pulvere sternutatorio
Belgico idiomate ederet. 1665.
CAROLE, cui Zeuxis, cui magnus cedit Apelles,
Quicquid et affinxit Graecia prisca sibi,
Cui coeli jus omne suum transcripsit Apollo,
Et varium dextrae nobilioris opus,
Quid tibi cum Cyrrha est? quid cum Permessidas unda?
Quodque unum doctis cum Jove Numen inest?
Nempe tuo ingenio, cui pontus cessit, et aether,
Quicquid et est terras inter et inter aquas,
Cesserunt faciles non uno Numine Musae,
Plectra; lyram; calamum, barbiton; ora; tubam.
His pariter, pariterque manu, pariterque loquela
Ne non sis similis semper ubique tui.
Exhausisti omnem diverso Nomine Phoebum,
Et totum dextra, pectore et ore refers.
(25)
Memoriae et meritis Beatissimae Matronae
MARGARETAE FINCHIAE
Conjugis
GEORGII FIUREN, 1665.
Huc ades intemerata fides; huc candida Virtus
Artificis studium nescia ferre doli: Et
p.44
Et puros distincta sinus, porrectaque frontem
MARGARIS ad tumulos et tua sacra veni:
Qua jacet illa ingens veri candoris imago,
Una soli et sexus gloria summa sui. (Conjux,
Tot stirps Doctorum, et genetrix et mascula
Aemula imaginibus Martia Roma tuis.
Gracchorum supra Matres, te Livia supra,
Cecropidumque omnes, Romulidumque Nurus
Quae post et cineres cassos, et membra feretro
Condita; et exuvias trux Libitina tuas,
Nunc etiam in coelis, quod dicta est, incipit esse
MARGARIS, et vero nonine gemma cluit.
Hoc est: aeterna Virtutum luce coruscans,
Seu tenuit terras, seu tenet astra, micat,
(26) In Bibliothecam
PETRI SCAVENII.
Invenitur in catalogo ejusdem
Bibliothecae 1665.
Hactenus antiqui senium memorabile mundi
SCAVENI, et quicquid Roma vel Hellas habet,
Congerere aeternis ventura in secula chartis,
Doctorum pariter et tua cura fuit.
Nunc pia felices scandunt palatia Musae,
Et sortem fari nobilioris habent;
Regibus it Doctrina comes, cum Principe Phoebus
Amibulat, et Clarias vindicat ille Deas;
Inque aula medias inter secura catervas
Cum Docto graditur Calliopaea choro
Hic Themis, hic Sacras loquitur prudentia leges
Et seclum tenebris eripit omne suis.
Gratia sit FRIDERICE tibi, quo Vindice Musae
Augustum tollunt celsa sub astra caput;
p.45
Tu Cyrrham, Tenedumque orbi, Delumque reponis,
Et nostro revocas totum Helicona solo,
Ut cum Regalis cessarint secla senectae
Quosque Tibi longos dent pia fata dies.
Sera inter memores vigeat tua fama Camenas,
Nec metuat, mundo non pereunte, mori.
(27) Famae ac aeternitati Amplissimorum
Hafniae
PROFESSORUM,
Et omnium Vindici
ERASMO P. VINDINGIO.
Invenitur in Erasmi Windingii Academia
Hafniensi. 1665.
Sic est Quirites:
Cimbros vicit Roma,
Romam Cimbrorum Posteri:
Qui, quod spolium neglexerant Majores
Optimum in Italia
Literas,
Perditas pridem, et sepultas cum capite,
Post tot seculorum spatia,
Eduxerunt e tenebris
Et stiterunt Orbi:
Tanto majore cum gloria,
Quanto est operosius
In Septentrione excitare Italiam, quam
In Italia vicisse Romam.
Non poteras Tiberina Urbs in septenis
Collibus,
Jura dare Orbi,
p.46
Ut imperium diffunderes, qua non poteras Exercitum:
Migrandum sede tibi,
Tum demum victrix, postquam victa es,
Et sparsa per Orbem,
Non tropaea armorum. non legionum
Sed linguae circumtulisti,
Gentibus universis.
Qua se claudit aut aperit mundus
Non jugum imponens,
Non imperium,
Sed quod utroque Majus,
Sermonem.
Hunc redivivum hodie, et orantem pro
rostris,
Non domi tuae,
Non in Romuli tantum quaeres,
Sed Boli Nepotibus:
Ultra ripas Albis et alveum,
Ultra Tiberii votum et iter Drusi,
Ac illa tuis Aquilis invisa limina.
Qua docti literarum Antistites,
aevum omne tuum,
Et seculorum omnem seriem emensi ingenio,
In honorario campo Academiae,
In verae gloriae arena,
Conscenderunt cathedram:
Dignitatemque sui ordinis
Doctrinae amplitudine,
Et haud paulo validioribus exemplis
tutati
Daniam industriae suae,
Sed universum orbem
Laudum theatrum effecerunt:
Quoque effectius dare nil virtus potest,
p.47
Et aevi praeteriti implerunt vota,
Et futuri industriam provocabunt.
Hi
Quicquid in Cimbro, quicquid immo in
Gotho et Longobardo
Publica tempestas accusat,
Repararunt in Dania,
Omnemque irruptionum infamiam,
Et cladem pristinam literarum,
Excusantes Orbi,
Procul Roma in Arctoo frigore,
Romanam excitarunt elegantiam.
Sed id parum,
Ipsam barbariem doctam
Et pulchram orbi et amoenam reddiderunt,
Digni, quibus vicem rependat posteritas:
Et rependit VINDINGIUS,
Vindex idem et pars tantae gloriae,
Qui, seu vivos adhuc et circumfusos fama sua,
Seu defunctos pridem et receptos coelo,
E beatis excitos sedibus
Ostentat Orbi:
Reducturus cum iis seclum, si posset,
Aureum,
Cujus ipse gustum nobis
Priscis moribus
Et veri ac recti amore propinat.
Vides OLDENBURGICA domus
Munificentiae tuae gloriam;
Quicquid legitur in his chartis,
Et quicquid non legitur,
Tuum est:
Quod Latini sumus, quod barbariem exuimus,
Debemus tibi:
p.48
Tu seculorum eliminata balbutie,
Positoque incultu et squalore disciplinarum
Non accepisti prius regnum, quam reddidisti
iteras,
Inque incolatum terrae,
Non ducta populorum,
Ac ne hominum quidem,
Sed Dearum colonia,
Ipsas Musas, ipsam sapientiam regni
Inquilinam et civem fecisti.
Ergo huic familiae
Non munus, DANIA,
Non donum es, sed praemium:
Quae, ut regnum fieres, fecit DANUS,
Ut politum, ut clarum, ut literatum.
CHRISTIANUS;
Primus te condidit,
Alter expolivit:
Ille fecit, hic refecit;
Qui feliciter dives,
Sed felicius liberalis,
Ac nil humile habens,
Ne corpus quidem,
Supra omne trophaeum armorum,
Produxit in theatrum literas.
Queis fultae Majestas regni et
Religio,
Victoriarum auspices,
Perpetuum sibi aevum in Dania,
Perpetuam sedem condidere.
Vive FRIDERICE,
Gentis tuae gloria,
Qui Rex ubique, etiam in literis,
Quicquid in Doctis optarunt Majores,
p.49
Exprimis exemplo posteris;
Et, quod ultimum est Pietatis officium,
Non tantum recipis Musas,
Non alis tantum,
Sed geris sinu,
Admissione sapientiae familiari,
Et pulcherrimo spectaculo orbis,
Sed uno tuo,
In regni pariter tui,
Et nominis,
Et stirpis gloriam,
Quodque addi votis unum nunc potest,
Perennitatem.
(28) In Concertationem
THOMAE BARTHOLINI
De Hepatis exautorati desperata causa.
Pergis, et Arctoi decus omne amplecteris orbis,
BARTHLINE, et celsi nominis orsa tenes,
Quo laudum se tollit apex, quo mascula surgit,
Atque per augustum gloria vadit iter,
Progreditur paribus felix industria chartis,
Qua nil terrarum doctius Orbis habet,
Quid virtus, quid fama tibi, quid Patria reddet;
Patria tot scriptis nobilitata tuis?
Viderit hoc Magnus, qui temperat Arbiter Arcton,
Et pretium meritis foenerat omne sui.
Sic tua, quae nostris nunc fulget gloria seclis,
Aeternae stimulus sedulitatis erit.
Impress: Hafn: 1666.
p.50
(29) Sub Effigie
CHRISTIANI BARNEKOWII.
1666.
Haec BARNEKOWI frons est, et amabile lumen
Et tanti quicquid non tegit urna viri:
Cujus in ingenio fixit sapientia sedem,.
Et pretium meritis debuit omne suis,
Auspice qua summos inter servavit honores,
Et studiis pariter, Principibusque fidem:
Quae nunc post Domini concredita membra feretro
Nomen ab aeterna posteritate rapit.
(30) M. ERICO OLAI TORMIO.
1667.
Cimbria, quae saevo perculsam fulmine Romam
Atque tui jactas nomen et arma Boli,
Cerne tuos Cives, non quos fera bella tubaeque
Et Mars ignivomis sanguinolentus Equis,
Sed quos alma legit Pietas; quos Numen et ara
Destinat intrepidos ad sua sacra Duces:
Qualis erat nostri praelustris adorea secli
TORMIUS aethereo notus ab ore Senex,
Ille tuum pia suada decus; tuus ille Sacerdos
Uranie; ille tui Dux et Apollo chori:
Quem nunc defunctum lacero Facundia plectro,
Et scissis Pietas luget acerba comis.
At superest nullo non felix TORMIUS aevo,
Et meliore vigens nunc quoque parte sui.
Astra videt sibi scripta olim; videt ore beato,
Quem toties cecinit demeruitque Deum:
p.51
Sic numerans stellas ut se percenseat ipsum,
Et nunquam aeterno desinat ore loqui.
(31) Illustriss:
ARENSTORPHIO
defunctam Conjugem lugenti. 1667.
ARRENSDORPHI animo priscae qui nomina Romae
Et Decios geminos Scipiadasque refers.
Quem posuit terris toto pro fulmine Mavors,
Et similem cupiit se genuisse sibi..
Qua fronte armatos, nunquam perterritus hostes
Et strictas spernis in tua colla manus;
Qua fronte indomitam, quo calcas pectore mortem,
Et post haec si quae nomina terror habet;
Suscipe mortiferum rapta pro Conjuge luctum,
Et fac Virtutis sis memor ipse tuae;
Hic ille est campus, quo te monstraveris orbi
Victorem pariter Martis, et esse Tui.
(32) ERICO ERICIO
PONTOPPIDANO.
Invenitur in Grammatica Danica ejusdem,
1667.
Hactenus assuevit teneris facundia verbis
Et stetit in nudo Danica Lingua sono,
Qualis erat primum Cadmaeas docta figuras,
Atque orsa Evandri Roma subire Scholas,
p.52
Pura fluens, non culta tamen, sine lege modoque
Eloquii nondum conscia Roma sui:
Adjungit totas jam nunc ERYCIUS artes,
Quas Latium, et posuit Graecia prisca sibi.
Da Patriae, Vir magne, tuae vitamque diemque
Et sonitum Linguae, quae dedit illa tibi,
Quae mox per seros reddet non immemor annos
Inclyta, et exequiis non moritura tuis.
(33) Ad Illustrem et Generosum
GEORGIUM
ROSENKRANTZ. [ROSENKRANTZ latine Sertum Rosarum. in mg. ed.]
In libro Danice Scripto sub nomine Cogitationum
de Nativitate Christi. 1669.
Terrarum coelique potens dum nascitur infans,
Humanamque DEUS voce lacessit opem,
Quisquis amas, propera: cingamus baccare cunas,
Texamus rutilae florida SERTA comae.
Ite procul dumi, vepres procul ite rigentes,
Quae poterit CHRISTO sola placere, ROSA est.
(34) Sub Effigie
HENRICI MULLER
Quaestoris Regii. 1669.
Si pingi humano cuperet prudentia vultu,
Mortalesque inter vellet habere locum,
Te legeret MULLERE Ducem, qui nomina, et ausus.
Et stirpem clarae progeniemque domus;
Et titulos; famaeque decus; et quicquid honorum est
Altius humana conditione levas;
Cumque tuis jam Regis opes, et publica fata
Digeris, et tantae non leve molis opus.
Quam pulchrum tot celsa suis tot celsa suorum
Nomina, materiam laudis habere suae,:
Pulchrius, inter opes, et quicquid discupit orbis,
Nil Domini ingenio celsius esse suo.
(35) In Imaginem
CASPARI BARTHOLINI
Domini de Kornerup. 1670.
Mascula progenies magni BARTHLINE Parentis
Et tot nobilium pars animosa Virum;
Qui post lustratas vario sub sidere terras,
Atque pererrati non semel orbis iter,
Justitiae normam titulis et moribus aequans
Junxisti puram cum Pietate Fidem.
Cur moreris multosque una conjungis amicos,
Et leve, te terras deseruisse putas?
Conjugio felix, et clara Conjuge, quae nunc
Extruit aeternos ad tua busta rogos:
Illa tibi planctus, nos voces solvimus, atque hoc
Triste quidem at grato dicimus ore: Vale.
Amico candidissimo S.
V. Bering.
p.54
(36) INAVGURATIO
FRIDERICI TERTII
DANIAE, NORVEGIAE, etc.
REGIS.
Hafniae 1648.
Excutit indignam solium regale cupressum,
Foedaque tabenti detrahit ora situ;
Rector adest, viduasque manu transumit habenas,
Arduaque imperii munia celsus adit,
Et caput augusto fulgentius exserit. ostro;
Sceptraque magnanima gestat eburna manu.
Astat et Arctoum Majestas porrigit ensem.
Terrarum rectrix, imperiique comes,
Et duplicem celsi diadematis explicat orbem.
Et sua jura togis, et sua jura sagis,
Illam, quicquid agit, superas delapsa per auras
Ambit honoratam consequiturque Charis,.
Virtutumque premit late chorus: advolat illi
Relligio sacris lecta ministra focis
Luteoloque Fides circum radiata pyropo,
Quaeque Jovis solio praesidet, alma Themis,
Illa duas aequo librat discrimine lances,
Et spes hinc certas dividit, inde metus;
Pone subit, niveamque aperit Concordia pallam,
Castaque jam terris pectora nudat Amor.
Has inter comites, patrias FRIDERICUS habenas
Sumit, et Arctoi regna vetusta soli,
p.55
Per titulos Princeps graditur, per sceptra, per ostrum,
Et resonat populi publicus ore favor;
Panduntur cunctae auguriis felicibus urbes,
Conditur auspicio prosperiore dies,
Astra sonant clamore, repercussumque resultat
Murmur, et attonitis Cynthius haeret equis
VIVAT jo, superas vox alternata per auras
Auditur placido murmure; VIVAT jo!
Lumen adest gens Dana tuum, tibi lucidus aether
Accendit radio nobiliore diem;
Excutere o, noctemque fuga, saevosque dolores,
Et luctus memores dilue fronte notas;
Sume animos, fortuna tibi vim tora remisit,
Et spolium de se victaque terga dedit;
Cesset amarities et tristi pallor in ore,
Et pia nigranti lumina vincta peplo,
Et lacrimis ululata dies, et plancta querelis
Pectora, per gemitus attenuata suos:
Majestas, et forma tuos antiqua revisit,
Atque redit membris qui fuit ante vigor,
Et sua primaevae repetunt praecordia vires,
Elusaque fremit mors inimica manu.
Nil actum est Libitina tibi. Sub verbere fati
Perstat adhuc saevis spes agitata malis,
Audemus risu domitos froenare dolores,
Et lacrimis vacuos explicuisse sinus;
Ilicet involvent meliores vellera fusos,
Et colus auspicio candidiore fluet,
Ibimus, et coelo late potiemur aperto,
Et jam dediscet reddita vita mori.
Promite siqua liquant foecundos germina succos,
Si qua peregrinas insula sudat opes,
Stactenque et Costi late spirantis odores,
Lectaque Panchaeis cinnama nigra, jugis,
p.56
Promite divitias Arabum, date munera Divis,
Et date succensis mascula thura focis;
Pignus pacis adest, repetit concordia terras,
Mitescunt positis secla modesta tubis,
Tellurem pax alma regit, pax omnia nutu
Temperat, et mollis foedera nectit amor.
Ite ferae caedes, ferrum non ausit ad ictus
Rupe sub Aetnaea sollicitare faber,
Arma procul, procul ensis erit, pallorque furorque,
Et Mars indomitis sanguinolentus equis,
Paciferae tantum nectentur serta coronae,
Et circum mites ludet oliva comas.
Fortunata dies, placidis quae lenis ab astris
Vexisti tacito gaudia tanta sinu,
Te repetet festus seclis volventibus annus,
Et clarum niveo deferet igne diem,
Te lacrimis olim nemo corrumpet amaris,.
Pollutam nemo sordibus esse velit,
Te faciles risus, et amoeni gaudia plausus,
Et choreae, et cantus, et comitetur amor.
Estis jo superi, coelo spectante precamur,
Vota habuere suos propitiata Deos,
Solvimur, et domitae gaudent mollescere rugae,
Et metus, et moestis humida gutta genis;
Irradiat picto melior Thaumantias arcu,
Et nova composita foedera pace refert;
Dulcia pacato colludunt otia vultu,
Et revocant laetae laurea serta fores;
Pallida nox fuscum deponit syrma, nec umbras
Nec posthac tetrum praeferet atra caput:
Qualis ubi coelo coecis horrente procellis,
Protulit auratam lucida flamma comam,
Nec mora, subsidit pelagi furor omnis. et omnis
Impetus, audaces jam posuere Noti,
p.57
Coerula pacato rident argentea vultu,
Et premit iratas molliter unda minas,
Pax redit, obscuro redeunt sua lumina coelo,
Fulgurat assueto pulchrior ore dies,
Alcyones placidas passim lusere per undas,
Et solita delphin instruit arte choros,
Miratur natura suos cecidisse furores,
Ventorumque graves detonuisse minas;
Sic venis AUGUSTE; veni: tibi nostra vacabunt
Pectora, jam patulae jam patuere fores,
Jam salit, et laeto circum praecordia motu
Ostia prorumpens ostia quaerit amor;
Venisti nostrum tandem decus, o bone Regum,
Una salus lapsis rebus, et unus honor,
Quantum optatus ades, quam re post impia lethi.
Funera, post dirae vulnera mille necis
Accipimus laeti, patrioque involvimus auro,
Et caros, cives sternimur ante pedes;
Avia jam nostros didicerunt lustra susurros,
Auraque, queis socias murmuret inter aves;
Plauserunt valles, plauserunt culmina, et ipse
Non muto dominum flore salutat ager;
Ipsa tibi arrident alienis mensibus arva,
Et fluit irriguo lacteus amne liquor;
Jam pater autumnus, viridem qui falce recessum
Incolit, arboribus concolor ora suis,
Is tibi pampinea jam nunc sublucet ab umbra
Baccatam aestivo torridus igne comam;
Mox flavis foecunda Ceres procumbet aristis,
Atque anni solvet messis adulta fidem,
Mox laeta extabit saturis Pomona canistris,
Et roseo undabunt ebria praela lacu:
Verte oculos, circumque tuos speculare decores,
Qua patet in cunctos subdita terra sinus,
p.58
Omnis amat natura novum revocare colorem,
Et nova primitiis condere secla tuis;
Auspice te rerum meliorum surget origo,
Et societ terris astra marita fides
Te duce Bellonae furor occidet, et volet ultro
Tuta sub auspiciis Pax volitare tuis,
Et genus humanum patrio transcribet olympo,
Bellaque ad infernas exiget alma lacus:
Jam pia relligio bipatentibus addita templis
Accendit puris limina casta focis,
Et positas aris leges Mars horret averni,
Tardaque perculsa promicat arma manu:
Ipse tibi si coede furens Mavortius horror
Ingruat, et saevis asperet ora minis,
Et ruat infido rabies Acherontica bello,
Armaque spe fraudis sanguinolenta fremat,
Mox exarmato stabit captiva furore,
Et damnum terris non nisi jussa feret,
Tu gravis armorum spoliis, sordensque decoro
Pulvere, sublimi qua gradiere pede
Alte compostus curru formosus eburno,
Auratis venies conspiciendus equis,
Atque hostes rigidis evinctos colla catenis
Ante tuos cernes procubuisse pedes:
O tibi venturos coelum modo proroget annos,
Et serus cupidis surripiare Diis.
Interea tibi terra suos submittit honores,
Et subdit famulas Oceanitis aquas:
Quaque patent gelidi socio fulgore Triones,
Et bimarem Tethys Baltica lambit humum,
Augustum Boreas substernit fascibus orbem,
Et geminum supplex porrigit Arctos ebur;
Imus confusum linguis et coetibus agmen,
Ilicet ad voces turba parata tuas;
p.59
Ad nutus accincta cohors, quo jusseris ire,
Seu fera signa tubae, seu toga poscat ope,
Te duce stat nullo indecores parere dolori,
Te duce stat saevas exsuperare vices,
Stat casus sprevisse omnes, stat acerba malorum
Ferre, nec infernas pertimuisse minas.
Pectora nuda vides, unique obnoxia egi,
Et corda unanimi conciliata fide;
Sponte pater, seseque tibi sinus obvius offert,
Quasque habet e toto fonte refundit opes,
Ingredere o Princeps, junctim tibi pandimus omnes
Urbs aulam, populus pectora, templa Deus.
(37) Nobilissimo et Amplissimo Viro,
PETRO RESENIO,
Urbis Hafniacae Praesidi Magnifico,
In utroque Collegio, tam status, quam Supremi
Tribunalis Assessori,
Canutianas illustranti leges. 1673.
Inter inundantes, queis cingitur undique, curas,
Quodque gerit vastae non leve molis onus;
Antiquum ingenio lustrat RESENIUS orbem,
Et seclum studiis pignerat omne suis:
Quam bene in hoc leges et Regum jura recenset,
Et recti fines, ac sua sacra docet,
Virtutes cuncti qui moribus exprimit aevi,
Et leges inter scribitur ipse suas.
Excute Jasones, et nomina Maxima Baldos,
Et Themidis mystas, Treboniane, tuae:
Hic mihi verus erit Juris dictator et aequi,
Qui facienda suos, vel sine voce, docet.
p.60
(38) Regi
CHRISTIANO QUINTO
Regna et ditiones suas
Prima per Daniam Supremi juris
haecreditate suscipienti.
Praemittitur Orationi a Beringio habitae
1671.
Suscipe inocciduam, Rex, suscipe, magne Coronam
Primam a stirpe Tibi: perpetuamque Tuis:
Cui Septem gemini submittunt colla Triones.
Quasque videt propior Maenalis Ursa plagas,
Cui Cynosura polum; cui littora porrigit aequor,
Qua spatii metas Orbis, et Arctos habent.
Te populi Rex magne Ducem te castra sequuntur,
Et Dominum agnoscit Pontus et unda suum:
Quos portus; quae tecta vides; arcesque, ratesque
Et varium dextrae bellipotentis opus;
Adde togam; adde sagum, et duplicis diademata Regni;
Omnia; Fortunae sunt monumenta tuae.
Imus inabruptum linguis et plausibus agmen,
Ilicet ad nutus Turba parata tuos;
Pandimus o Auguste, uni Tibi pandimus omnes
Urbs Aulam; Populus pectora; Templa Deus.
p.61
(39)
Augustissimo et Potentissimo
DANIAE, NORVEGIAE,
WANDALORUM,
GOTHORUMQUE
REGI
CHRISTIANO QUINTO
SLESVICI, HOLSATIAE.
STORMARIAE et DITMARSIAE
DUCI.
OLDENBURGI et DELMENHORSTI
COMITI.
Domino suo Clementissimo
Inter plausus et paeanas Civium publice
Diadema suscipienti,
Decus, Adoreas, Felicitatem
P.
V. BERING.
1671.
p.62
Quis ille coccinea in Chlamyde diadematus Viator,
Qui fulmineu, latere succinctus ensem,
Qui capite radiatus cydari,
Et gemini regni fata expassa librans manu
Trajicit se per frequentiam populi?
Vultuque et incessu,
Et amoeni oris gratia,
Quam omnibus affert felicitatem
Omnium oculis publica celebritate affundit?
Qui in flore juvenili,
Inter albescentis aurorae primos candores;
Caua jam maturitate Princeps,
Post susceptum a Patre Monarchiae capti,
Et regnaturae post se stirpis stabilitum seriem,
Indecerpta hactenus Danis Laurea,
Primus ingreditur votorum apex,
Primitiae dulces sese attollentis regni.
Decusque et splendorem, quantum terrae capiunt maximum
Ad metas supremae gloriae,
Si tamen metas habitura est,
Novo Danici regni palladio,
Novo Sacramenti vinculo,
Non privata sorte, quam publica,
Nec suis rebus, quam nostris felicior, attollit?
Incedit solus, qui regnat solus,
Nulloque consorte dignitatis,
Quod propria manu librat Sceptrum,
Uni sistit Deo,
Qui unus dedit.
At sine numero incedenti,
p.63
Majestas pro numero est:
Eo comitatior,
Quo, a tergo non aspectabiles Angeli;
A Lateribus PIETAS et JUSTITIA;
Duxque omnium a fronte et rector Deus,
Novo potestatis fulcro,
Novo stabiliendae felicitaris praesagio,
Spem ultra thronum promovet:
Teretemque praeferens globum
Angustissimum in terris Supremae potentiae gestamen,
Et Regem supra Rempublicam,
Et Rempublicam supra periculum attollit.
Hic comitatus CHRISTIANI est Regis,
Hoc Satellitio, hac stipantium turba
In basilicam infert pedem,
Eoque cultu, quem non a fortuna, sed se hausit,
Id est: pietate majore quam pompa,
Domo publica reclusa, consecrat suam:
Quique singulis diebus commilitonem experitur Deum,
Uno publice profitetur:
Majestatem autem sancit demissione,
Supra solium omne eminens, dum ante aras procumbit,
Et Regibus per orbem universis, ac se major,
Sed coelo se minorem professus,
Et infra Deum coronam, et infra se omnia reponit.
Nec aliorsum spectat
Ille sanctitatis Regiae lustralis liquor,
Nobilis oliveti vindemia,
Qua vertex capitis, Prudentiae sedes;
Qua cordis receptaculum, pectus;
Qua in carpum desinens manus,
p.64
Fortitudinis ministra;
Sed praecipue animus delibutus Regi
Emolliet membra, quae emolliverunt regni negotia,
Novoque palaestrae ceromate,
Supra phialam Carnuti;
Supra ampullam Rhemorum;
Nunquam deficiente pretioso latice,
Nunquam baccarum nobilium messe,
In posteros. omnes et ventura secula rivum diffundet.
Quam pulchrum spectaculum
Pietate per vicos sparsa
Colit templa Princeps, olim colendus Templis,
Ut superorum causam et mortalium uno actu absolvens,
Non tam inaugurari solio videatur, quam coelo:
Euge Rex hoc munere,
Facis hodie in publico, quod quotidie facis domi,
Offers populum tuum Deo.
Sanctissimisque consiliis, et nostrae securitatis obsidibus,
Omnia submittis authori,
Qui omnia submisit Tibi:
Ut coeli viribus armatus et Tuis,
Partem gloriae communices cum civibus,
Et cum regnum non possis, partiaris felicitatem.
Hoc pignore, Rex, alligaris bis Nobis,
Et pridem Daniae Rex, nunc Danorum,
Non throno tuo. sed pectoribus insides nostris.
Et uno, quod debes, in diademate,.
Radios omnes pulcherrimi Circuli absolvis:
Regnumque a Natura assertum fulciens Pietate
Ad divinam magnitudinem.
Quam proxima potestate repraesentas in terris.
p.65
Etiam cultu et amore populi accedis
Et hoc illud anathema Templi est,
Quo non vexilla ad tholum et clypeos,
Sed te ad aram largiris:
Cui Sacrificio Sancto interest non visa Dania,
Quae nitens genibus et palmis conjunctis,
Substrata pulvinari tuo,
Substrata tapetibus,
In Diademate tuo defigit oculos,
Vadem suae et arrham securitatis,
Dividensque officium inter admirationem et gaudium,
Quam in te veneratur publice magnitudinem,
Minime omnium privatim reformidat.
Et vidit jam illa, decursum unius anni,
Regni tui surgentis incunabula
Praesentium supergressa invidiam, Posterorum famam,
Cui aestimanti spatium
Seculum complexus videris:
Vidit enim te
Compotem non prius regni, quam Gloriae,
In curarum ingentium subiisse molem,
Inque illo potentiae ortu,
Velut ponendo in aevum regno,
Mollivisse per labores viam;
Excussisse forum;
Emendasse castra;
Stabilivisse curiam;
Quodque in principatu summum est,
Consilio subjecisse fortunam:
Tuoque didicit exemplo
Magnos Principes raro ad clavum accedere Tirones,
Veraeque virtutis nullas esse cunas.
p.66
Tu nempe in florida aetate,
Legibus Praeses;
Civibus Tutor;
Paternaeque haereditati datus Paterfamilias;
Patrimonium tuum tanta evexisti cura,
Ut qui nondum bis denos menses, jam totum impleveris Regem,
Totque tropaeis quot mensibus inscribens titulum,
Secula integra, non annalibus, sed anno, distinguas.
Hoc tantillo spatio,
Et Regnum Principi, et Principem donasti regno,
Nec suscipere alterum sine altero voluisti:
Pretiosa in re tanti momenti mora
Ut non tam hodie Regem, quam Fortitudinem coronares.
Jamque confragosum illud ad regnum
Et scrupeum iter emensus,
Illum spinis et tribulis consitum primum tramitem,
Id est: Bis nobis, semel a Natura, nunc te datus,
Similis perpetuo Tui,
Facis semper, quod alii semel;
Utque bene agas, agendo consecutus,
In sinum tuum receptam depositamque Daniam,
Totque insulas uno collectas Spiritu,
In medio fulcis Oceano;
Interque undas et fluctus,
In pelagi lubrico,
Figis soliditatem.
Quanta enim Rex Christiane illa est armorum (ut caeteras taceam) gloria?
Qua, pulcherrimo opere, et ut constet, Tuo,
Centuriatur pagana pubes,
p.67
Producitur in arenam,
Et aliquid supra sarcula,
Aliquid supra stivas et crambem edocta,
Nullisque auctorata stipendiis,
Pugnat non segnius, quam arat,
Et eodem ferro terram colit et Regem.
Jam olim haud falso creditum,
Salutem omnium in singulis esse,
Nec Saxorum aut caementi congerie urbes;
Non cortinis propugnaculorum et fossis,
Sed civium fortitudine componi:
In hac munitur robur et felicitas regni?
In hac praesidium Rex tuum, et securitas nostra:
Ut tuo ductu tractent arma,
Qui tuo vivunt.
Inque hostem undecunque venturum parata
Ad tutelam cordis omnia membra exsurgant,
Eo cultu; eo apparatu,
Quem communis genuit sanguis,
Quem communis patria:
Provehente virtute, quicquid aluit educatio,
Et confirmante usu, quod Natura perfecit.
In hac officina vincula fabricantur hostium
Et dum surgit murus Daniae.
Suo sanguine caementum maceratura Rebellio
Facessit in antra et specus,
Titianoque immitior vulture suum scalpens pectus,
Perpetua solitudine
Contumaciam et rabiem despumat,
His auspiciis rejuvenescit: Daniae nostrae Leo,
Et rejuvenescit armatus;
Securaque regna, et jam bis tua componit
Tua Rex,
Qui apud subjectos clementiam;
p.68
Amorem apud pares;
Apud hostes terrorem sanciens:
Et Martem campis;
Et Astraeam Tribunalibus;
Et Pietatem Templis;
Et Te omnium authorem, omnium vindicem largitus,
Civium Tuorum,
Aliquibus vitam;
Plurimis Famam;
Omnibus salutem;
Et hodie gaudium universis impertiris.
Usque adeo publica Regum fortuna privatas in se continet,
Et cum unius propria esse videatur,
Omnium esse constat:
Praerogativa nobili Principum.
Ut in aliena seu bona, seu mala influant,
Nec ex sua felices
Sed aliorum felicitate censeantur.
Satage o Rex,
Satage quod facis,
Ipsique inaccessus Invidiae
Pretiosissimam porro vitam dona Daniae
Dona velocem illam, semperque accinctam
Et nunquam desidem, aut cessantem sedulitatem:
Quae otium, velut speciem mortis, velut Naturae pudorem aversata,
Nobis pro clypeo,
Tibi pro tessera erit
Praesque venturi et fidejussor seculi,
Et praesentium cumulabit spem,
Et futurorum aeternitatem.
Imus in omina, Rex,
Imus in vaticinia,
p.69
Et futura invadimus, sed felicia per te secula,
Eque gestorum cursu gerenda metientes,
Jam velut e specula obimus oculis
Illum perpetuum, et nunquam e familia tua abscessurum
splendorem,
Regum per Daniam meliorum virtutibus,
Et omnium felicitati parem.
Figet in tua dignitate sedem prosperitas,
Et lauream perpetuo lemniscatam,
Inconcussamque seculis omnibus Majestatem,
Per temporum aeternitatem,
Per spatia universi diffundet.
Cernis ut tuo sereno adrideat Natura,
Ut aer flammis;
Ut coelum praesagiis;
Ipsaeque e gleba ignotae voces,
Imperii tui auspices,
Animosum regno faciant augurium:
Ut tormenta letum mugientia,
Et non nisi lampas una totus murus.
Aeternae laetitiae et felicitatis imaginem adumbrent.
Cernis ut Dania Tua,
Quae stare nisi cum te stante non potest,
Quadam quasi lucta et repercussu amoris,
Qui primae catenae annuli tui sunt,
Festa gratulatione exsultet in capite,
Ut Matres, ut Conjuges, ut Filii
Novoque laetitiae comitatu
Gemmantes pueri,
Succo prius tuo, quam materno adoliti,
Coronam in capite Tuo lucentem
Sequantur pro vexillo:
Ut circumcursare; ut praecedere;
Viasque, quibus ferris, obstruere avidi:
p.70
Nullo sui, Tuive respectu
Blandam tibi faciant injuriam
Contumacia gaudiorum.
Vt eamus, Rex, universi, ut ruamus in obsequium,
Hortatione non est opus:
Qui seu ante te, seu tecum, sub te universi
Qua die in lucem, eadem in cultum editi,
Reverentiam nil detrectantis obsequii,
Quam cum lacte materno exsugimus Dani,
Candoremque et sinceritatem, avitum gentis Symbolum,
Et cum principiis vivendi annatum amorem,
Offerimus, paciscimur, pigneramus Tibi:
Eam fortunam
Quam tua dederit virtus,
Nec aliam deinceps habituri.
Age, Rex,
Aeterna sit haec Sanctio.
Tecum felicitas nostra, nec sine te ulla,
Ui: tua in pietates
Sic Tuorum in animis stabilietur.
Civis certet amore;
Tu regimine:
Nullibi lucta regnante augustius,
Ut se victum sentiat Neuter,
Uterque victorem.
p.71
(40) AD
GRIFFENFELDIUM
Lugentem Uxorem defunctam. 1674.
Flete, licet, Musae, sed nullum dicite carmen,
Dum stupet, et moerens vester Apollo tacet.
(41) In Memoriam
ELISABETHAE HÖGH.
Conjugis Baronis HOLCHII. 1674.
Quaenam haec in eodem pectore nova est
Et masculae fortitudinis,
Et
Delicatae imbecillitatis pugna?
Ille indomiti Spiritus Heros,
Qui duas res per omnem vitam inexpugnabiles habuit,
Pro Rege fidem;
Adversus hostes fiduciam
Inter mortis Martisque terrores,
Tam interritam periculis, quam pericula irritantem;
Qui
Inter Tubas et Lituos,
Inter pilas sarissasque,
Suo pariter et hostium sanguine purpuratus
Luteam illam: partem Nostri,
Corpus vocant,
Et quicquid naturae leges minantur,
Habuit infra magnitudinem animi,
Pugnasse se nunquam reputans, quod nunquam
p.72
occubuerit in pugna:
Jam extincta Conjuge.
Qui mortem provocarat in campo,
Timet in toro;
Quique caedes funera in suo risit corpore,
In alieno reformidat,
Invenit Fortuna, qua parte penetraret
HOLCHIUM,
Qua invictum sterneret animum,
Qui nunc, velut rebus omnibus cum uxore amissis,
Defunctae sane similior, quam sibi,
Inter luctus et ejulatus,
Ignota Viro militari munia
Truci silentio et acribus oculis,
Fatorum incusat injurias,
Et post hostes omnes
Cum ipsa natura rerum
Acre gerit et crudele certamen.
Magne bellator ubi es?
Ubi ille omnium capax, et coelestium contemplator Spiritus.
Aut, si profana juvant,
Ubi ultimus Alcidae labor,
Qui bellatoribus debet esse primus,
Cujus moneris exemplo,
Ut qui coetera vicisti, vincas dolorem:
Atque adoreas tuas et decora militiae
Ad laborem in negotio;
Fortitudinem in periculo;
Industriam in agendo;
Celeritatem in conficiendo
Unam jungas
In tolerando Constantiam;
Felicemque Conjugis memoriam,
p.73
Quae infelicem animum invadit,
Nec memineris unquam nimium,
Nec nimium obliviscaris;
Non licet Tibi,
Quod cuilibet e plebe licet;
Militiae baculus et illa fascium dignitas,
Quae te secrevit vulgo,
. Obstat Tibi, et intercedit luctui,
Ne omnibus Major uno te ipso minor,
In quocunque dolore deprehensus
Lugeas infra morem bellatoris.
Non moveri, fateor, non potes,
Quoties conjugem respicis,
Ingens virtutis non Foeminae nomen;
Quae
Pars ingens illustrium, sui et omnis aevi, animarum,
Divitias sine avaritia,
Honores sine ambitione,
Voluptates sine luxuria habuit,
Quas in unius Viri amore conclusit omnes:
Nihilque optare, nisi bonam mentem,
Nihil sperare, nisi bonam famam solita,
Prodigium dedit terris,
Diu singulis posse, et semper omnibus placere.
Quae denique,
Quo te uno unquam offendit,
Crudo abrepta fato,
Qualis moritur in Arabibus fatalis avis,
Peperit et periit;
Et Lucinam ac Libitinam;
Gaudia maxima et maximos dolores;
Tumulumque et Thalamum conjungens
Alienae vitae impendit suam,
Ipsamque Tori summam felicitatem
p.74
Infelicissima Tori foecunditate funestavit.
At ab hac clade ubi averteris oculos,
Nil est, quod in tota vita tua lugeas,
Quamcunque ejus inspicias partem;
Qui
Jam inde a prima aetate,
Nullis fracta illa aut emollita deliciis,
Velut in campum Martium vocatus
Cum principiis vivendi innatum gloriae amorem,
Illamque nunquam desidem cessantemque fortitudinem
Per Gallos; Batavosque; per Rheni littora
Circumegisti;
Magno nobilitatis Danicae classico,
Cui erexisti vexillum,
Et pulcherrimo docuisti exemplo.
Quid praestare Virtus quid gloria possit,
Ubi ad efficacem indolem
Perpetuitas laboris accedit;
Aquibus redditus Patre,
Post armatorum Chiliadas et Tribunitias in bello vices,
Et non unam amplissimi muneris provinciam,
Cum laude et decore gestam;
Chlamydem Loricamque
Toties vitae tuae sudorem,
Velut per stipendia emerita,
Ad suprema militiae decora trabeasque perduxisti.
Denique
Quid gladio potueris clypeo docens,
Supra avorum magnitudinem et imagines
Et illa late audita Nomina,
Nobilium idem haeres et Baronum genitor
Primus auspex et Isagogus diuturnae stirpis
Lucem novam intulisti familiae
p.75
Et, ut Tuam virtute,
Ita posterorum exemplo erexisti fortunam,
Ut constet,
Generosas mentes fata facere
Et non accipere,
Et quemlibet Fabrum esse et
Materiarium in sua fortuna.
Agite pubescentes HOLCHII,
Tam celsae stirpis generosae propagines;
Agite et grandescite vestro Auctori similes
Cursu honorum inoffenso
Tot dignitates emenso;
Habetis Militiae Ideam
Et exempla domi nata
Quo ire ardor Genitoris
Quo eniti industria potuerit:
Vos quales futuri estis
Virtutibus probate;
Ille ostendit.
(42) IN
INSULAM SAMSOAM
1675.
Mitte tuas Nereu jactare per aequora terras,
Quas medio streperis gurgite cingis aquis.
Seu Lemnum, Naxonve voles, patriamque Thoantis,
Saxave piscosis Astypalaea vadis:
Sive solum natale Deis; natale Deabus,
Et tota Aegaeo littora sparsa mari:
Griffenfeldiacus supereminet omnia Pontus,
Atque SAMOS Domino facta beata suo,
Hic vera est Delos, hic veri Regia Phoebi,
Cui totum cedit Creta vel ipsa Jovem.
p.76
(43) In Effigiem
Amplissimi Viri
GASPARIS CHRISTOPHORI
SCHÖLLERI.
GASPARIS hic ille est; tuus o Norvagia Nestor,
Qui senium, et puram junxit in orbe fidem:
Quam stirpi pro dote dedit; similemque Parenti;
Ingenio replet post sua fata suo:
Da canos Natura, et, quot potes, ordine soles;
His pretium virtus addere sola potest.
(44) VIRO
Rerum aeternarum Candidato
THOMAE BARTHOLINO
diem festum agenti gratulabundus
accinit Vitus Bering:
I.
CUR SOLSTITIUM DIEM THOMAE
STATIM INSECUTUM?
Dum sol praepositos molitur in aethere cursus,
Et coeptos pergit continuare gradus:
Pone tuum stat, THOMA, diem miratur, et ardet,
Quod nequeat dotes antevenire tuas;
Vel stupet ad cursum, quem tu sine fine pererras,
Seque dolet totum succubuisse tibi;
Percitus igne sacro coelorum proximus ardor;
Incola magnorum fax animosa Deum;
p.77
Ingenium pernox; Virtutis sacra libido;
Spiritus augusto gutture grande tonans;
Tanta movent superos. Per coeli lumina testor:
Aut hos, aut nullos sol stupet ipse modos.
II.
CUR FESTUM THOMAE IN ILLUD IMPRIMIS
ANNI TEMPUS RESERVETUR?
Cum longae noctes declivo lumine, festum
Nec nisi sub tempus solstitiale tuum est.
An, quia partiris nocturno tempore curas,
Ingerit ingenio se polus ipse tuo.
Tu tamen, o nimium generosae prodige mentis,
Incipe praecipiti tollere vela rati?
Anticipat positas nocturna molestia metas;
Si vis, ut parcant funera, parce tibi.
III.
CUR FESTUM HOC NOVUS STATIM
ANNUS EXCIPIT?
Vidit, et Antilochum Te visa fronte putabat,
Dum cernit Phoebus singula; Nestor eras.
Nestor eras, Virtute tamen, properabimus, inquit,
Jam nova mittetur praecipitata dies.
Tu modo perge dies. quamvis certaveris, ille
Aetatem vincit, te properante, tamen.
IV.
IN EJUSDEM INSIGNIA:
(1)
In Aquilam.
Alta tuus vidit genitor: Non altius ales,
Quae petit in celsis aurea mella jugis.
p.78
Igneus ille calor, nativo semine ductus,
Non potuit mentem non habitare tuam.
Quod Patre sis natus, minus est, quam gigneris ex te,
Scilicet hinc vis est fota, sed inde vigor.
Aetheris ille Quiris, vel priscae fulmina Romae,
Non Aquilam merito prosperiore gerunt.
Nobile depositum. Coelo te dotibus infers:
Eileto zeus Aeton: sete siaula Qeos.
(2)
In Lunam et duodecim stellas.
Cynthia de coelo faculis illustribus ardens
Competit in titulos, lux animosa, tuos:
Bis sex coeruleas non ingredientia flammas,
Sydera sunt coeptis inferiora tuis:
Quantum igitur praestat scintillans Luna tenebris,
Quantum plejadibus Lucifer igne praeit;
Tanto vulgareis superabis lumine stellas
Denotat id clypei candida Luna tui.
(3)
Cur album Ejusdem solum?
Dic mihi, cur niveam referunt insignia formam,
Et non sunt mixto sanguinolenta solo?
Id vox sacra facit veraci consona menti,
Candor et innocuae simplicitatis amor.
Labia mella rigas, et suavem nectare linguam,
Candidius cygnis et nive pectus habens.
Liba favis manant melicis tibi dulcia; et illa
Ut mixtis vernant lilia cana rosis.
Nudus amor nescit fallaces ferre Chimaeras,
Nudus, cumque dedit singula, restat amor.
p.79
(45) Ad
THOMAM BARTHOLINUM
de Nihilo scribentem.
Non poteris scripsisse nihil, doctissime rerum,
Distat ab ingenio vox ea sola tuo.
Nil vacui novit foecundum numine pectus,
Illa tuae mentis nescit inane seges:
Proruit, ingentique animus sese indole prodit,
Tunc quoque, cum mens est scribere velle nihil
(46) In Imaginem
CHRISTIANI
D. G. Daniae et Norvegiae
Principis Haereditarii.
PRINCIPIS haec nostri forma est, gaudete Nepotes,
Vester honor, vester sic adolescit amor;
Haec est Arctoi, Lector, spes fulgida Regni,
Martia Cimbrorum sic parit ora Duces.
Sic pia foecundae reparant Diademata cunae,
Praesidiumque sibi publica causa capit;
Fertilitas non sola Aulae est, hac crescimus omnes,
Spemque suae Cives prosperitatis habent.
Hinc sibi Relligio bipatentibus abdita templis;
Hinc sibi Calliope sperat alitque Duces;
Hinc Mavors sua castra serit: cape tela juventus
Certaque venturis hostibus arma para:
En Dux, et virides crescunt in praelia Lauri,
Et Pietas, in quem nostra recumbat habet.
Is pridem teneros virtute praeoccupat annos,.
Acer et augustum carpere gaudet iter.
p.80
Et totum effinxisse Patrem vigor ille resurgit
Martius, et tanti sanguinis exstat apex;
Emicat e Patrio volucris Titania nido,
Et fati auspicium porriget omne sui.
Hoc tamen Augusti virtus feret Alma Parentis
Phoenicis senio possit ut ante frui.
Dum nostri FRIDERICE nites, Sol maximus aevi
Aurorae haec facies non abeuntis erit.
(47) In Imaginem
CHRISTOPHORI DE GABEL.
Quo niti spatiosa queat, quo surgere Virtus
Et cunis possit celsius ire suis
GABELLI mens celsa docet, visque insita menti,
Materies Famae sola sed ampla suae.
Aetas, forma, vigor, ratio, fortuna, laborque
Ad laudes praeeunt nomina tanta sibi:
Extat at imprimis tot contestata per annos,
Quae prior est titulis omnibus, una Fides.
Hac Duce legit iter, summosque invasit honores,
Inde suum accersit, non aliunde decus.
Gloria, splendor, opes, rerum fastigia, census,
Omnia sunt Domini mente minora sui,
Tolle tuum fortuna tibi, nil deperit inde,
Ille suum, praeter se, putat esse nihil.
(48) In Imaginem
HOLIGERI WIND.
Talis adest nostri nova laus et gloria secli
Magnanimos fulgens VINDIUS inter avos,
Qui gazas regni solers moderatur, et auro
Nobilius quiddam pectore et ore gerit:
p.81
Seu studia et studiis potiorem respicis usum,
Muneribus regni consiliisve parem;
Seu castos vitae mores, nec inania famae
Nomina, et intactas fraude doloque manus.
Qualiter Oenotrium fama est vixisse Metellum,
Intra candorem semper, et inter opes.
Da cursum Fortuna Viro; da robur et annos,
Quosque sibi voveat mens spatiosa dies:
VINDIUS aeternam vera in praeconia famam
Reddet, et, ut possit reddere cuncta, Patrem.
(49) In Imaginem
ARNOLDI HVITFELDT.
Suspice, quos spectas, HVITFELDI, Patria, vultus,
Talis erat Vindex nominis ille tui;
Qui seu commissi libraret pondera regni,
Et pacem pariter doctus et arma Senex,
Sive renascenti revocans cunabula seclo,
Conderet augustae nobile mentis opus.
Asseruit praesens, elapsumque addidit aevum,
Et geminae nobis causa salutis erat.
Quid gessere alii, scripsit; quid gesserit ipse,
Aeternae studium posteritatis erit.
(50) DN: STEPHANO JOHANNI
STEPHANIO
Saxonem Grammaticum
edenti. 1644.
Hactenus externas tantum spectavimus arces,
Quaeque peregrino sub Jove nota latent:
p.82
Barbara Pyramidum si quae miracula Memphis
Si qua levis jactet culmina celsa Pharos;
Aut struat invictos meretrix Babylonica muros,
Oenotrioque calent amphitheatra foro:
Miramur Dani. Turpe est curare Quirites,
Si faciant propriae dememinisse domus.
Altius erigitur STEPHANUS: patriaeque tiaras,
Et proavum illustrat secula prisca nepos,.
Ecce iterum antiquum titulis sublimibus aevum
Pullulat, atque nova luce resultat avus;
Imperii redeunt tot fasces, signa, secures;
Et diadema suam vibrat in orbe facem;
Ingreditur veteres regalis adorea frontes,.
Atque triumphalis tempora lambit honos;
Denique GRAMMATICO redit augustissima fandi
Suada, paludatis invidiosa togis.
Laus STEPHANE illa tua est: secli penetrale revolvens
Authorem toto jam facis orbe capi.
Si quae Pythagorae constat reverentia turbae,
Illa tuum petiit flamma diserta sonum;
Hoc fatale solum est; haec tradux lingua potentis
Vocis; et hos habitat vox spatiosa Lares,
Quae rediviva meat sceptrorum fusa per actus,
Et docto Danum flumine tollit ebur;
Hic est, hic dignus reparata voce cothurnus,
Et gravitas natam sensit adesse tubam.
(51) EPIGRAMMA POSTHUMUM
In laudem
SAXONIS GRAMMATICI;
Ingentis Historici, et optimi Patriae Civis.
Heroum laudes; et linguae grande sonantis
Fulmen et Arctoi sceptra verenda soli;
p.83
GRAMMATICI quod cernis opus, Quaeque ore beato
Flumina facundi concaluere Viri.
Vidit Roma stupens: iterum pulsabimur, inquit:
Jam redit et tanto vindice Cimber ovat;
Ausonio Cimber nomen fatale timori,
Incepit Latio doctius ore loqui.
Imperio cecidisse leve est. Nunc sceptra parantur
Eloquii, et Regni quaeritur inde decus;
Majestas Romana tremit; Gentisque togatae
Rostra peregrino succubuere polo.
Sic est. GRAMMATICUM Dani veneramur Alumnum
Atque ipsi quicquid fertile lingua dedit.
Sive Aquilas et signa refert; animasque capaces
Martis; Hyperboreo classica mota maris;
Seu Patriae fastos: uno dictator ab ore est,,
Et Regale suum pulpita pondus habent.
Nos sapimus commune alii: pendemus ab aevo,,
Et novat inceptum proximus Author opus.
SAXO sed emeriti sublimior incola mundi,
In tenebris sparsit barbarieque diem.
Est aliquid Latialis honos, et pagina Livi;
Plus tamen est seclo desipiente loqui.
Collige Roma Patres. Laus una est propria Pellae,
GRAMMATICOque: aevi non habuisse parem.
(52) Sub Effigie
GEORGII BRAHE.
1661.
Talis erat nostri facies mansueta BRAHAEI,
Ingeniique fidem blanda tabella facit:
Candor in ore, et candentes per tempora cani,
Sed magis in niveo pectore cana fides,
Qualem conspexit Batavus, Germanus et Auson
Et Tamesis stupuit Martia verba loqui.
p.84
Qualis et ille domi, complecti legibus urbes
Cunctaque in Antiquum restituisse decus,
Et sanctum Patriae studuit praescribere rectum,
Quaque patet, Regnum demeruisse sibi:
Quid nivei mores, et mens sibi conscia recti,
Quid nuda integritas praestet et alma Fides;
Qua candor mercede queat, Pietasque placere,
Exemplar Virtus nulla, vel illa dedit.
(53) Sub
Topographia Urbis Hafniae
a
PETRO RESENIO
delineata. 1675.
Talis adest gemini littus complexa profundi
HAFNIA, et invictum tollit ad astra caput,
Illa tui nuper felix, Mars, area belli,
Baltica cui vidit par nihil esse Thetis,
Quos portus, quae castra vides, arcesque domosque
Et varium genii bellipotentis opus.
Sunt Regis monimenta sui, quae maximus ipse
Incolit. ingenii Numine plena sui.
Sta fulta aeternis Urbs inconcussa columnis
Resenii docta vivere jussa manu.
Auspice quo tua forma novis nunc didita chartis
Pas pridem Patriae, protinus orbis eris.
p.85
(54) In
Chorum Sacrum
THOMAE KINGO.
Hactenus altisoni rythmos et carmina Risti,
Et numeros Pietas quos velit esse suos,
Miramur Dani et peregrino assuescimus ori,
Et bibimus rivos, Rhene superbe, tuos.
Nunc Patrias KINGO genio locuplete camenas
Erigit et fato dat meliore frui.
Ille canit totumque trahit ad carmina regnum,
Et dulci eloquio templa domosque replet,
Ut jam dediscens foedos vox publica cantus
Incipiat coelo nil nisi teste loqui
Ausa suum cunctis Heliconem opponere terris
Ingenio vatum carminibusque parem.
Heus ubi sunt tua Magne Pater Tiberine fluenta?
Sequana ubi, et toto gurgite plenus Arar?
Nil Dantes, nil Laura tibi tuus ille Petrarcha,
Nil simile Oenotriae tota caterva dedit,
Nil Odera, ingentique tonans Opitius ore,
Et quicquid Vatum Scaldis et Ya dedit.
KINGO nives ipsas, gelidumque illuminat Arcton
Et procul a Phoebo sideribusque canit,
Laudibus hoc vatum praecelsior omnibus unus
Pindum ultra, et cunctos Bellerophontis Equos,
Quo coelum jungit terris, et flectit iisdem
Inde homines metris, hinc pietate Deum.
p.86
(55) Sub Imagine
Reginae
SOPHIAE AMALIAE.
Nil agimus Sculptor, minor est tua gloria coepto,
Nullaque REGINAM sistet imago tibi.
Pinge humeros, et pinge genas, et frontis honorem
Et bene quas possunt sceptra decere manus,
AMALIA est quicquid non pinxeris: Exserat ora
Invicta Pietas non temerata Fide,
Ingeniique vigor nullis conatibus impar,
Cimbrica cui vidit par nihil esse Venus,
Hoc vultu Regina micat, sic pingitur orbi,
Sic Regni fulcit sceptra decusque sui.
Quod nova prosperitas Aulam, quod Fata coronent,
Spesque adeo longas inter adulta moras,
Non mirum est, Lector: PAX et SAPIENTIA
regnant,
Et nostro imperium cum Jove Pallas habet.
(56) Sub Imagine
Reginae
CHARLOTTAE AMALIAE.
Emicat e rigido facies animosa metallo,
Et vultum AMALIAE parva papyrus habet,
Cui quondam aeternos debebit Dania Reges,
Et seriem stirpis progeniemque suae,
Haec est, haec nostri, Lector, spes fulgida secli,
Quae poterit ternas, vincere quarta Deas,
Dissimilis tantum tribus una est, quod sit in illa
Pallas blanda; humilis Juno; pudica Venus.
p.87
(57) Sub Imagine
PRINCIPIS GEORGII.
Hoc vultu cuperet, si posset, Gratia pingi,
Et simili, o PRINCEPS, ore referre tuum,
Cui patriis vernans crescit virtutibus aetas
Ingeniique facit prima juventa fidem;
Jam pridem hoc sese Pietas in pectore totam
Condit; et immenso gloria corde sedet;
Mars gladios; Bellona manus; Tritonia mentem
Commodat, ingenii Calliopea decus;
Tu PRINCEPS, decus omne tuis, tu gaudia rerum
Totque voluptates deliciasque paris:
I modo, magnanimae quo te rapit indolis ardor,
Et patrium illustra, quod fecis, omne solum,
Tecum honor et seros virtus adolescet in annos,
Quaeque aevi series, haec probitatis erit.
(58) Sub Effigie
ULDARICI FRIDERICI
GULDENLÖWE.
Qualis laurigeras victricia tempora frontes
Monstrasti populis, Urbs Tiberina, tuis,
Talis conspicitur nostri LEO fulgidus aevi,
Talis fulmineas projicit ore faces;
Quem pridem armatum venerata est Hispalis ora,
Et civem cupiit se genuisse sibi
Nerigo quem placidis jam nunc amplectitur alis,
Douraque Rectorem noscit adesse suum.
Fortem, felicem, impavidum totque inclyta clarum
Nomina, sed meritis inclyta facta suis.
Magnum est ortu ipso Reges ostendere, sed plus:
Debere et titulos et decus omne sibi. 659)
p.88
(59) Sub Imagine
EGGERTI ELERS. 1667.
Consulis haec forma ex EGGERTI. caetera fama
Per totam differt, qua patet Arctos humum.
Quem summos inter Helsingae gentis honores
Fecerunt Virtus et benefacta senem.
(60) Sub Effigie
ERICI KRAGII
Regi Daniae a consiliis intimis.
Ardor, et immenso nunquam depressa labore
Et nullo virtus cedere certa gradu
Hos vultus, haec ora gerit: Sic pingitur orbi
KRAGIUS, et veram monstrat ad alta viam;
Hoc aditu sibi stravit iter, hoc carpsit honores,
Magnaque, sed meritis nomina facta suis.
Vive diu aeternis mens inclyta vive diebus,
Et fruere auspiciis, quae facis ipsa, tuis.
Quo niti generosa queat, quo surgere virtus,
Exemplum serae posteritatis eris.
(61) Piis Manibus
JUDITHAE GYLDENSTIERN
DN: TAGONIS TOTTII
defunctae Conjugis.
* GYLDENSTIERNE valet AUREA STELLA.
Hactenus occiduo stellae labuntur Olympo;
Nunc redit in superas AUREA STELLA plagas;
p.89
Plus est, quod terris debet sublimior aether:
Immortale rapit, qui peritura dedit.
Junge novas ad fraena faces, age Lucifer ortum
Profer, et auratos pecte decenter equos;
Sparge rosas per inane, sacris occurre triumphis,
DIVA triumphales urget ad astra rotas;
Quantus, jo Superi, vestris decor additur oris!
Quantus mortali cedit ab orbe nitor!
Terrarum JUDITHA decus, Juditha benignum
Sidus, et Arctoae STELLA serena plagae,
Surgit ad aethereum curru candente lacunar,
Et pingit radio lucidiore polum:
Quale nitet variis depicta coloribus iris,
Visa praeire imbres roscida, visa sequi;
Talis abit, summoque volat jam libera coelo
Picta sinus puro lumine, picta genas:
Concolor auratis chlamys ardet eburnea flammis.
Et fluit ad niveos lutea pella pedes,
Tempora candenti surgunt redimita Tiara.,
Et centumgeminum spargitur orbe decus;
Ignis habet vultus, ignis caput, ignis ocellos,
Ignis ab accenso plurimus ore micat;
At chorus aligerum festis concentibus auras
Implet, et arguta talia voce canit:
Astra subis JUDITHA, subis coelestis Amazon,
Aetheris auratas conspicienda fores.
Tecum laeta fides, tecum pulcherrima virtus
Surgit, et arcano picta decore Charis;
Castus hymen, sanctaeque faces, porrectaque frontem
Integritas, nullos nectere certa dolos:
Accelera dilecta Deo, tibi panditur aether,
Immensas aether panditur inter opes,
Accelera, patet Aula tibi pulsata choreis
Aligerum, coeli lucida regna patent,
p.90
Fas tibi fas longum sedes habitare beatas,
Aeternumque tuo nomine posse frui.
Sunt tamen haec JUDITHA tui monumenta triumphi
Prima, dabunt Superae mox potiora plagae;
Quum quondam immensum pedibus substernet Olympum,
Et totum involvet vita beata Deum;.
Vita perennanti quae secula protrahet aevo,
Et longa occiduuum non habitura diem,
Annum ultra, Solemque ultra, coelique labores,
Nullus ubi alterno volvitur axe polus.
Haec olim. Interea jussas age scande quadrigas
Semper et aspectu candidiore mica:
Qua te parte Poli, qua te Regione repones,
Subjicient famulas astra minora faces;
Ilicet Arctophylax, pulsusque facesset Orion
Ilicet, et toto Parrhasis Ursa polos
Te spectet, Boreale petit qui navita littus,
Solaque sidereae sis Cynosura plagae.
(62) LESSUS
In Obitum
JUDITHAE GYLDENSTIERN,
DN: TAGONIS TOTTII.
Defunctae Conjugis.
Occidimus. Sic infelix componitur orbis,
Et desolatus luget sua funera mundus,
Praefica terra sibi est, totamque in tristia molem
Porrigit, horrescunt tenebrae, confunditur aether,
Defluit in vetitos rerum natura liquores,
p.91
Et sese totam lacrimis debere stetur.
Nusquam plus hyemis, nusquam sic invida terris
Sidera subduxere FACES, tenebrisque profundis
Damnavere diem, nusquam sic bruma minata est,
Nec tam fatales torris nocuere Decembres.
Occidimus. Geminare juvat convitia coelo,
Atque inter saevos convexa lacessere luctus:
Scilicet illustres propera quod morte penates
Deserat, et terras linquat JUDITHA nocentes,
Ira poli est; nunquam crimen manifestius aether
Induit, aut terrae tam saevo teste sepulchrum
Arsit. Habet priscum coeli solatia fulmen
Et mortis terra orba suae, sua funera saltem
Vidit et amplexa est mater, tum saeviit aether
Mitius, ultrices senserunt crimina flammas
Tum superinfusas. Crescenti Pelion Ossae
Inque polum tentata via est, timuere paratus
Numina mortales, totum et vindicta tonantem
Exegit, justumque fuit cecidisse Gigantes:
Nunc facies diversa mali est, Dis nulla moventur
Bella, nec hostiles agitant terrestria dextras;
Et tamen horrificis, fulmenque fragorque procellis
Intonat, et piceos irati fulminis ignes
Imbelles timuere animae, calcantur inique
Rerum summi apices, et viles cuncta favillae
Turba sumus; testem te, Sancta Astraea, vocamus
Quae casus mansueta potes miserescere nostros
Atque obitus rerum et miserae dispendia sortis.
Aspicis Arctoi quam saevo funere fasces
Ipsaque foedatos ferali pulvere vultus,
Et positis sine lege comis, et syrmate curas
Funereas testata graves, se patria damnet,
Deliciasque suas, et nuper nobile coeli
Depositum, iratis queritur succumbere Parcis
Et lacrimans coelo reddit, quos accipit, imbres
p.92
Sic etenim JUDITHA tuum veneranda cadaver
Condimus, et terrae vacuas committimus urnas:
Te tua plangit humus, coelique in parte locatam
Exsultante videt patriis succedere STELLIS;
Ipse tuus Conjux, terris venerabile nomen
TOTTIUS in veteres lacrimas, desuetaque longe
Nubila, et indignos venerando lumine fletus
Nunc redit, infestant rursus pia corda querelae,
Et primus tentatur honor. Lassaverat ille
Parcarum furias, spolioque ingente superbus
Vicerat indecores calathos, totamque Sororis
Invidiam triplicis, quanquam convulserat omnem
Quaeque colum, tantosque ausa est diversa penates
Atropos, et Lachesis, nec non saevissima Clotho
Quaeque suum partita nefas, partita furorem,
Funere quaeque suo, et divinae morte maritae:
Ille tamen contra victor tot nobilis iras
Stabat et illustres tanto discrimine taedas
Tot bustis superesse dabat: Te conjuge sola
TAGO Triumphatis illudere coeperat iris
Et vires replere suas; Jam curia rursus
Iam domus, et totum sensere Heroa secures,
Sed merito JUDITHA tuo, tu dulce Marito
Nomen, et emeritae solamen grande senectae
Tu curas placare viri, tu vota solebas
Fingere et instantes multum mulcere labores,
Magna Heroinas inter, magna inter avorum
Nomina, et exemplum Danis venerabile Nymphis
De Jove, deque Astris nunquam plus vidimus. At jam
Vidimus: heu JUDITHA fuit, fuit AUREA STELLA
Inque suum rediit tam nobile sidus Olympum.
Quid tibi vis Libitina tamen, quid pallida frustra
Ora, nec obductum lacerat mors irrita Numen,
Luminaque audaci nequicquam obliterat umbra:
p.93
Nostra, serenati qua stat plaga lactea caeli,
Candidior JUDITHA micat, et lumine puro
Haurit inaccessos radiis mortalibus ignes
Defectus ignara pati; nostra ardua coelis
Nomine non falso rutilans, circumque supraque
Fulgurat et lethi coecas everberat umbras.
At tu sancte senex tantis exercite fatis
Exequiisque tuis, et multae funere taedae
TOTTI noster honos, et Dani multa Senatus
Gloria, vince animum, nec tantam perde senectam
Quinta morte tui: Pars famae nobilis illa est
Te superesse tibi; gementem et tempora pulchra
Virtutisque tuae spatium, per gaudia nostra
Te petimus, te per natos tua facta sequentes,
Vince animo quicquid Parcis coeloque peractum est;
Vince animo, dignumque viro, dignumque marito
Robur et adversis imperdita pectora fatis
Hinc tandem revoca, viresque a vulnere durans
Falle, potes, sortem, teque his procul eripe curis.
Qualis ubi incurrens tempestatem obvius atram,
Dat rutilum nimbosa caput sub nubila Phoebus
Nec tamen aetherei cursum servare laboris
Immemor, obscura furtim sublustris ab umbra
Obducto regit ore diem, et sua tegmina fallit.
(63) Sub Effigie
Dn. Vice-Cancellarii
OVIDII JULII.
Nomina, Roma, tua et magnorum fata Quiritum
Et quicquid virtus contulit una tibi,
Partimur tecum Dani, nostroque sub axe
Nomen et immensum Julius omen habet: Qui
p.94
Qui nexus, et pacta foris, et mutua Regum
Foedera, nativa conciliata fide,
Atque domi cunctos in se collegit honores,
Ingenio tanto, consiliisque pares:
Quaeque ingens laus una Viri est, moderamina nactus,
Integraque invicta Regna tuenda manu,
Non domuit totum, sed juvit moribus orbem,
Caesareoque aliquid nomine majus habet.
Hic nil, Brute, tibi est: Vitiis intactus et ira,
Et coelo et mundo judice semper erit.
(64) D. O. M.
PETRUS RESENIUS
JOH. FILIUS JOH. NEPOS.
Post peragrata viridioribus annis nobiliora Europae Regna,
Hispaniam, Italiam, Gallias cum inferiore et superiore Germania
Redux in Patriam
Fas commune et sanctiones publicas
Professus est in Lycaeo, et administravit in urbe
Raroque in Danis, sed non primo Exemplo
Professor et Consul
Ita Juris sibi adscripsit titulos, ut facto exerceret.
Supra quae inuniu Regio mandato assidere
In supremo dicundi juris Senatu et Tribunali jussus
Nullo in Republica gerenda fastidio, negotiorum nullo
Bonum unquam suum distinxit a publico
Nudaque fide et nil obtendente moribus
Avito Gentis Symbolo
p.95
Talem se exhibuit civibus: qualem sibi hodie optat Deum:
Uxorem duxit ANNAM MEJERAM Holsatam
Cum qua pro stirpe et Posteris Amorem legat o Patria
Et hoc quod cernis lapidis!
Quod unum ex mundo aufert Sibi:
Si quid supra hunc erit, dabit fama:
Aut, si haec cesset, Deus.
Quisquis Avum, Patremque legis, nunc cerne Nepotem
Et da candidius, si potes, orbe genus.
(65) In Effigiem
CHRISTIERNI
Comitis in RANTZOW
Domini de Bredenburg et Regi Daniae etc.
ab intimis consiliis.
Magnanimum genus, invictamque ab origine gentem,
Magnaque, sed meritis nomina facta suis
Suspice Spectator. Sic se RANTZOWIUS orbi
Exhibet, et magnos eminet inter avos.
Ille ingens meritis, et Regni fata revolvens,
Ingenio illustrat se Patriamque suo;
Seu Regis mandata foris, et jussa capessens
Extera facundus regna sequester obit,
Munia seu suprema domi, cunctosque labores,
Et tantae librat non leve molis onus,
Dum rerum numerosa seges, dum terra fretumque,
Cumque foro et castris Curia poscit opem,
p.96
Officium pariter populo partitur et Aulae,
Et geminis magna se ratione probat:
Quantum est inter opes, inter tot commoda sortis,
Ut Patriae possit vivere, nolle sibi.
(66) In Imaginem
CHRISTIANI ALBERTI
Episcopi Lubecensis Haeredis Norvegiae
Ducis Schleswici et Holsatiae.
Suspice devinctum gemino tibi pignore nomen,
Et clarum fastis Dania junge tuis,
Quod gerit, ille sui Princeps celsissimus aevi,
Ille Themi, ille tuum Calliopea decus.
Qui Sliam primus docuit resonare Camenas,
Et traxit cunctas ex Helicone Deas:
Cujus inaccessam vitiis et sordibus Aulam
Ambit inauratis Gloria vera rotis
Ingluviemque procul, foedosque facessit amores
Et nomen quicquid impietatis habet:
Hoc satis ad laudem: quo si majora supersunt,
Principis haud, Lector, crede sed esse Dei.
(67) Sub Effigie
JOHANNIS GEORGII III.
Saxoniae Ducis.
Sic sanguis Witikinde tuus, sic Martia proles
Pingitur, et magnos ardua spirat avos:
Da dextram, Da Saxo fidem, da pignoris arrham,
Quae te felicem, nos quoque causa facit,
p.97
Lux eadem affulget geminis, sors erigit una
Spesque eadem secli pone sequentis erit,
Oceano coit Albis, et aurea versat in aequor
Flumina, et unitis foedera jungit aquis.
Ingredere Arctoum auguriis felicibus orbem
Saxonicae o potior spesque, decusque domus;
Quem virtus, quem Dia fides, quem Pronuba Juno
Nunc nostrum faciunt, nosque amor esse tuos,
Haec populi, haec Procerum vox est: haec Maxime Princeps,
Quod cernis, cupiunt ipsa metalla loqui.
(68) In Imaginem
MAGDALENAE SIBYLLAE
Electoris Saxonici Conjugis.
Exprime, si potis es, fulgentia lumina Pictor,
Et caput, et sacri verticis omne decus.
Sic venit, et nostras Princeps beat inclyta terras,
Magnorum Genitrix suspicienda Ducum,
Cum qua, post clades, post saeva pericula belli,
Classica, et ardentes, Martia signa, tubas,
Pignus Pacis adest. Repetitque Modestia terras,
Et graditur tuta cum Pietate Fides,
Alma redit, redit alma salus, atque omnis amorum
Casta cohors nostris otia ducit agris:
Sic stipata venit nostrumque adnavigat aequor
Saxonici Rectrix relligiosa soli,
Et sacro Arctoum sibi foedere pignerat orbem,
Atque inter socias eminet ipsa Deas,
Vos modo, Vos Charites, et juncta sororibus octo
Sterne salo faciles Calliopea vias,
Ducite Delphines choreas, jam denique castum
Advehitur vestris Numen amoris aquis.
p.98
(69) In Effigiem
LUDOVICI XIV
Regis Galliae.
Sic vultus, sic ora gerit, sic pingitur orbi,.
Et populis coram conspicienda venit
Augusta rerum cum Majestate potestas,
Qua nil terrarum grandius orbis habet.
Imperium LUDOVICE tuum, et tua mentis imago
Regnorum spatio non minor una tuo:
Finiit hic Natura suas, Fortunaque metas,
Et campum ingenio fata dedere parem,
Quo super et terras, super exauditus et undas,
Augusti punctum nominis omne reples.
Crescite Borboniis felicia Lilia campis,
Certa sub hoc vobis Principe Palma viret,
Qui superum pietate datus, Dis proximus ipse,
Desuper e coelo, non aliunde, venit.
(70) In Imaginem
CAROLI II
Magnae Britanniae Regis.
Sic triplicem celsi diadematis explicat orbem
Sceptraque magnanima gestat avita manu,
Exemplum quem grande fui CONSTANTIA fecit,
CAROLUS, augustae spes recidiva domus,
Qui nunc tot furiis, streperique fragoribus orbis
Altior, immensum tollit ad astra caput:
p.99
Actum est, o Fortuna tibi. Nil denique restat,
Ille sui finem repperit, ille tui;
Causa hostes; coelos animis; Elementa labore
Fregit, et abrupti flebile Martis opus:
Jamque regit laetam miti moderamine gentem
Ense potens, verum vindicis Ense Dei,
Ac Patriae assertum magnis virtutibus orbem,
Et sua, vel coelo judice, regna tenet.
Claude oculos Natura parens. Sic surgere gaudet
Mens clara, et fatis celsius ire suis,
Pervadit, sortisque vias transverberat omnes,
Obstructumque sibi gloria pandit iter:
Det stirpem fortuna, det ostrum, regna, tiaras;
Amissas Virtus reddere sola potest.
(71) Sub Effigie
PETRI REEDTZ,
Cancellarii Regis Daniae etc.
Suspice praelustres vultus et lumina Lector,
Quicquid et in trabea cultior orbis amat;
Sic Patrium illustrat magnis virtutibus orbem
REDZIUS et claros pone relinquit avos;
Ille cui Themidis data vis, legumque potestas,
Aonidum Rector magnus, et ipse sui;
Hic posuit doctrina suas, et gloria laurus,
Hoc tota Ascraea est, Cyrrhaque tota loco,
Conjungit pariter Regum Phoebique labores,
Et laudem doctae nobilitatis habet.
Plebs annos numeret; meritum numeramus in illo
Et quicquid virtus contulit ipsa sibi,
p.100
Quo florens fortuna viri se surrigit ortu,
Et pretium famae non morientis habet.
Hactenus haec Juvenis; si quae majora supersunt
Spem Deus, et virtus mensque animosa dabit.
(72) In Imaginem
CHRISTOPHORI A
KÖRBITZ
Regi Daniae a Consiliis intimis.
Inclyta Saxonicae proles et adorea gentis,
Nec nova jam nostri gloria, spesque soli
Spectandum praebet sic se CORBITZIUS orbi,
Atque patet media non nisi parte sui.
Pingere vis totum? Candorem pinge, Fidemque
Et cunctas animi nobilioris opes,
Et vim, consiliumque animi; seu publica regni
Munia, sive sagum; seu toga poscat opem,
Os adde, eloquiumque, et cultae pondera linguae,
Nata beare homines una, beare Deos.
Haec erit illa viri nunquam non integra imago;
Namque aliter totum pingere nemo potest.
(73) In Effigiem
Croneburgi Praefecti.
Sic gaudet terris augusta in luce videri
Praemiaque ignavis non adeunda capit,
In Regem inconcussa Fides; et masculus ardor
Pectoris; et solers ac sine fine labor:
p.101
Non ultra Bellona suas exporrigit alas,
Non ultra quo Mars progrediatur habet,
Quam si cum lituis, non fractae robora mentis
Jungat, et invictas cum ratione manus:
Haec illa est laurus, ad quam pertingere virtus
Nulla potest, HOLKI, vel tua sola potest.
(74) In Imaginem
Baronis
OLAI ROSENKRANDZII.
1673.
Proiice fraxineam procul Aegida Pallas et hastam;
Nil sera signa Tubae; nil tibi bella nocent:
Nobilitas Tua castra petit; Te suspicit inter
Armorum raucas Martia Turba minas;
Stat ROSEKRANDZIADES, Cunctasque edisserit artes,
Et quae nos reliqui discimus, ille docet,
Totque inter Titulos, Equitisque et stirpis honores,
Conjungit totum Martis et Artis opus.
Enumera antiquas, Heroum nomina, mentes,
Quasque tulit Latium; Graecia quasque tulit:
Hoc pretio famae, super alta cacumina vectae,
Nominis aeternum promeruere decus.
(75) Sub Effigie
DN: CONRADI ADELER
D. Marci in Supremo Senatu Equitis,
Rei per Daniam maritimae supremi Praefecti.
Haec AQUILAE nostri forma est; hoc militat ore
Martius, et mediis belliger audit aquis,
p.102
Balthica qui Adriaco commiscuit aequora ponto,
Et gemino victor sustulit arma mari,
Quem tremuere Ducem lunatis agmina turmis,
Et Mars Odrysio vidit in orbe parem.
Talis erat Trompi pelagum moderantis imago,
Haec species Heini belligerantis erat:
Quos titulis noster, simul et Natalibus aequat,
Claraque bellorum praemia jactat Eques..
Quid spectas natura? juvat transcendere cunas,
Et fati auspiciis altius ire suis:
Asserit hanc animosa sibi solertia palmam,
Nil sibi mortalis vindicat inde Pater.
(76) In fine
Gratulatoriae
ALBERTI BARTHOLINI
De Solio Regali
FRIDERICI TERTI
Regis Daniae etc. 1649.
Solvimur. Impulsum saevis Aquilonibus Arcton
Placat, et irato ponit ab axe furor;
Cessit hyems, cessit Boreas, piceaeque tenebrae,
Et conjuratis pallor et umbra minis:
Frangit inaccessam FRIDERICI purpura noctem,
Et circumfusum nubila vincit ebur,
Fulgurat, et late coecas everberat umbras,
Et nitidum revocat candida mitra diem.
Solvimur. Et foedos defuncto Principe vultus,
Et querulos lessus expiat alba dies.
Miscentur cunctae laetis clamoribus urbes,
Et placidas circum ludit oliva comas;
p.103
Sacra vaporatis fumant altaria flammis,
Et Pietas populos ad sua templa vocat.
Plaudite quisquis ades. Tuque o mitissima plaude
Progenies magni non dubitanda Patris,
Verba praei, BARTHLINE, et gaudia nostra fatere,
Gaudia tam longos inter adulta metus,
Effusum sequimur linguis et vocibus agmen,
. Et Patriae canimus, quo licet ore, Deos;
Spectabunt seri ventura in secla nepotes
Ire tot applausus, sed prius ire tuos.
(77) In Imaginem
HENRICI RUSSE
Supremi vigiliarum Praefecti. [General Major in mg. ed.]
Sic praefert vultus nullis cataphractus in armis
RUSSIUS, et totus, qua patet, ore suo est;
Qui formas Castrorum omnes edoctus et artis,
Et varium dextrae belligerantis opus.
Scripto idem, gladioque potens sibi pignorat orbem,
Et seclum ingenio provocat omne suo.
Redde viro Mavors, Heroum insignis, laurus.
Et famam auspiciis, quam dedit ille, tuis.
(78) Aliud in Effigiem Ejusdem.
Quisquis es, et pigram terram, plebemque perosus
Munera Fortunae nobilioris emas,
Quem spectas, Venerare virum, cui tota remisit
Roma suas artes, Graecia tota suas,
Vindice quo vires perdunt tela omnia belli
Et tormenta sibi nil nisi nomen habent,
Ille arces, et castra tuo Mors saeva furori
Objicit, et genii bellipotentis opem,
p.104
Ille rudi limo Naturam dedolat omnem,
Atque suis subigit cuncta Elementa locis;
Jupiter aedificat, sed munit RUSSIUS orbem,
Quodque alter condit, perficit alter opus.
Quam merito Bellona tuis hunc induis armis,
Qui totum jungens Martis et Artis opus
Tantum Scipiadas solus supereminet omnes,
Quantum Mars Musis cedit, et arma togae.
(79) Sub Effigie
DN: TAGONIS TOTTII
Regni Daniae Senatoris.
Quos cernis, venerare oculos, et lumina, Lector,
Oraque grandaevi suspicienda senis,
Nobiliora latent, sola est quae cernitur umbra,
Dissimulat totum nuda tabella virum,.
Cernere vis illum? regnum fora, castra, Camenas
Excute, cuncta sagi munia, cuncta togae,
Hic totum aspicies, qualem se prodidit orbi,
Ingeniique dedit nobile norma sui:
Utrumque et dextra, et facundae fulmine linguae,
Quae dicas facere, et dicere, quae facias.
(80) Nuptiis
M: CHRISTIANI NICOLAI
Aarhusiensis Canonici et Pastoris,
Amici suavissimi et
HELENAE MARTINI,
Magni Patris filiae, sponsae. 1642.
Dum fervent toto camerata palatia coelo,
Et quassat rabidas flamma superba faces.
p.105
Brachia dum torrens tendit flagrantia cancer,
Circinat et rutilos orbita tosta globos;
Totaque scintillis superum succenditur aula,
Et calido Phoebi regnat in axe furor:
Aemula flammivoras opponit Cimbria taedas;
Et pudor est coelo postposuisse jubar.
Cernis ut ardentes depascat flamma medullas,
Atque maritali corda sub igne liquent;
Cernis ut incumbat resolutis ossibus aestus,
Curaque detostum vulneret alta jecur.
Incepit magnae spirare incendia noctis,.
Et totus terris cum face serpit Amor.
Progredere o HELENE totque o tot numina pande,
Ut patriam superes Nympha decora nivem;
Quam castigati volitent per labra colores,
Quamque repurgato candida colla sinu:
Dulce natet super ora decus, solisque lacessat
Lumen, et ingenti stillet ab ore rubor!
Errastis Persae? non sunt tot lumina Phoebo,
Cum volat, et niveo purpurat axe diem:
Vidimus hunc nuper lentos egisse caballos,
Praecipitesque polo detinuisse rotas;
Credite: felici pro virgine suspiravit,
Et doluit coelos non genuisse parem.
Tu modo flammantes Titan compone jugales,
Luxurietque vagis candida crista comis:
Prodiga coelestes inflamment atria taedas,
Incendant omnes pulpita celsa Deos:
Plus jam in terris scintillavere calores,
Et plus quam Phoebi lampades urit amori.
p.106
(81) In obitum
DN: OTTONIS TOT,
Regni Daniae Senatoris.
Epicedia.
SCAZON.
1656.
Manes beati, tuque Municeps coeli
Mens clara TOTTI, quae negata jam terris,
Mundique foedis expedita cancellis
Tumultuantem cernis orbis Orchestram,
Et nos Tragoedos, fabulasque, quae dantur,
Sublimiore tuta sede despectas:
Ubi multa discis, quae negata sunt nobis,
Et multa nescis, quae profana nos scimus,
Et civitatis jura perspicis magnae,
Opesque lustras nescias vetustatis.
Si celsus hisce condolet malis aether,
Superosque tangunt moesta verba viventum,
Hos sume questus, consciasque virtutum
Voces tuarum, nostra quas tibi Pallas
Inerudito tristis ingemit lessu.
Plorant dolores caeteri; stupet praesens;
Cyrrhamque claudens, pallidamque Pyrenem,
Haurire sacri fontis impedit lympham.
Quin ipsa frontes irrigans Poetarum
Libethra rara labitur dolens gutta,
Beata nuper, nunc misera et dolens Conjux
Socium reposcit, exprobratque naturae
Disrupta lecti vincla et horridos easus:
Perculsa Pallas, praestes alma Musarum
p.107
Bellique Mater, dum cadaver adspectat
Innoxiumque funus, et pios Manes,
Irata fatis tetricam Aegidem laeva
Abjectat excors, dexteraque bellacem
Disrumpit hastam, condolensque singultit;
Tumulo sepultum, seculoque subductum
Illustre regni nomen et decus gentis,
Stirpemque bellis, totque adoreis claram
Quam secla memorant inter et tubas Martis,
Motusque grandes pacis atque bellorum,
Gessisse pugnas, arma, publicam molem
Donasse famae gesta, et quicquid excellens
Mortalitatis lege solvit Heroas.
Germana priscae fortitudinis proles
Beate TOTTI, cui vices dedit fandi
Claramque sedem in Orchestra decus summum,
Et dignitatis celsa jura transcripsit
Rex FREDERICUS, ille triplicis regni
Boreique splendor orbis, alma potestas
Populi potentis, imperique majorum:
O vera proles undecunque virtutis
Et non euntis per remissa fortunae,
Quo thure TOTTI, qua tibi novenarum
Chorus Dearum, aut quisquis est Caballinae
Sititor undae, victima dabit sacrum?
Qui osor superbae mentis, et mali fastus,
Foedique luxus, improbique livoris;
Facilis minori, ferre doctus aequalem,
Majoribus cessisse, diligi cunctis;
Comis, benignus, veritatis Assertor,
Et aequitatis, et modestiae summam
Coelo intulisti conscientiae laudem.
Talis fuisti, quodque laudis est summum
p.108
Sprevisse posses, quos stupemus applausus.
Nunc occidisti, seculoque subduxti
Intaminatam labe seculi mentem
Et quicquid orbis hic fovet tenebrarum
Et quicquid hic sordescit aut situ foedum est;
Dum nos moratur pigra corporis moles
Animumque glebae affigit, et solo mentem,
Crepundiisque ludicrisque curarum
Vanisque miseri naeniis fatigamur:
Tu humum perosus, seculumque quod fluxit
Felicitatis occupans tuae portum,
Terris dicasti famam, Spiritum coelo.
Dum grande pectus, anima foeta virtute
Solertiaeque perspicacis exemplum
Pererrat orbem; nesciumque contemptae
Mortalitatis nomen inserit fastis,
Quod fata coelo, fama consecrat terris.
I.
Candida cui semper vultu fortuna sereno
Risit et in gremio fovit amica suus
Hunc propere ad Superos. rapiunt sibi numina.
(Quantum est
Et mundo et coelo testibus; esse bonum.
II.
Quid locuples fortuna solum metiris et undas,
Inque solo quicquid cernitur, inque salo;
Quid titulos numeras, clarasque ab origine gentes,
Quaeque retro a proavis stemma decusque
fluunt:
Omne hoc fastidit, tenuit qui TOTTIUS omne
Quod meruere homines, vel tribuere Dei.
Qui nunc post cineres et condita membra feretro,
Sub pedibus terras, et tua regna videt:
Quot possedit opes, et terrae jugera, ne quis
Miretur: Dominum plus fuit esse sui.
p.109
Prisca fides priscique tenax constantia recti
Et certa in fixo mens pia stare gradu,
Par animus sorti, censuque excelsior omni,
Qualia viventis sic morientis erant:
Hospes ades, tumuloque virum nunc denique victum
Quod dolor, et morbi non potuere, vides,
Quid tibi vis Libitina tamen? quid denique jactas?
Ille sui finem repperit, ille tui.
Jamque alios vultus, gerit altera TOTTIUS ora,
Claraque mens tumulis stat rediviva suis,
Fama per immensam late diffunditur Arcton,
Quam procul hinc tellus inde dat unda viam.
Quid querimur raptum? mens est qua vivitur, et
Fata negant, solers gloria pandit iter: (quod
Hoc distant terrena polo, coelestia terris,
Illaque cum pereant, non habet ista modum.
III.
At jam grandaevo pro! discessere parenti
Omnia, quae propter vivere dulce fuit.
Quam tibi, magne Senex, animaque hac carior ipsa,
Quam tibi nos humilis turba feremus opem?
Nil tibi succurrat, nisi tu, nisi propria virtus
Et mens aequanimi non labefacta gradu.
Exemplum te grande sui Constantia fecit,
Quid valeas, virtus haec didicisse volet.
Vince animum, et satiare malis, et comprime luctus
Neu tibi sit tanti dememinisse tui;
Vive diu, natique annos superadde tuosque,
Aut tibi si non vis vivere, vive tuis.
An tibi cur fera mors indat sua nomina nescis?
Cui par e coelo nomina ferre foret?
Numidico devicta dedit Nomas ardua nomen,
Quod tibi magne Senex mors superanda dabit.
p.110
(82) In obitum
OLLEGARDAE
HVITFELD [quasi Candidus Campus in mg. ed.]
Conjugis.
JOACHIMI GERSDORPH.
1656.
Nunc solae splendete nives. Nil vellere vestro
Candidius post haec funera portat humus,
Aemula formosi, perit aemula magna decoris,
Et campo candor deficit ipsa suo,
Candor in ore, in nomine, toto in corpore candor
Albentesque genae, candidulaeque manus.
Candida sed mage mens, niveique in pectore sensus,
Et puros virtus intemerata sinus.
Ergo solum foedare placet? nostramque tenebris
Damnare, o facinus! trux Libitina diem?
Ergo suum perdet moerens natura serenum,
Obscurusque premet nomina tanta cinis?
Actum est, pro? rigido recubas OLEGARDA feretro,
Pensaque fatales explicuere coli.
Actum est! nil thalamus, fortunatique penates,
Nil juvat augusta prole beata domus,
Castus hymen, sanctaeque faces, porrectaque frontem
Et niveo vultum lumine picta fides;
Nil vigor ingenii, nullis conatibus impar,
Et mens divitiis celsior ipsa suis;
Jam species formae, jam Dis aequanda juventus,
Balthica cui vidit par nihil esse Venus;
p.111
Quae porro, o Pietas, quae post haec nomina restant
Arbitrio saevae non temeranda necis?
Olim abiit sacer ille furor, tripodesque fuere,
Nunc querimur Nymphas Pieridesque mori.
(83) Memoriae
SOPHIAE BRAHE
Conjugis
HOLIGERI
ROSENKRANTZII.
1649.
Invenitur in Oratione funebri TORMII.
Ite Deae exequias. Bustum ferale pudori
Condimus, et caros plangimus ante rogos,
Occidit heu: pulchroque nihil de murice restat,
Et rubor in toto non habet ore locum,
Occidit, et roseum non jam reminiscitur ostrum,
Et gelidas livor pingitur ante genas;
Ipsa Fides moribunda levi vix palpitat aura,
Ipsa fides, Domina deficiente, cadit;
Quaque riget gelido generosior urna feretro,
Procumbunt Charites, et requiescit Amor.
Conderis hic BRAHEA, tuique haec pompa sepulchri est,
Nec puduit comites funeris ire Deas;
Stat Pietas, luctusque atque illaetabile murmur
Integrat, et caros ingemit ante pedes,
Et saevis pulsatque polum et tua busta querelis,
Et sibi devotum luget acerba caput.
Impolluta placent coelestibus. o quibus alma
Virtus, et morum candida forma placet,
p.112
Ferte rosas, tumulumque pio conspergite amomo,
Messaque Virginea lilia ferte manu;.
Ferte rosas: videt hoc superis HOLIGERUS ab astris,
Unde suos blando respicit ore pater,
Ille capax vasti, quaqua patet, aetheris Heros,
Quo Pietas credi nomine digna velit,
Ille, cui victae posuere silentia Cirrhae,
Et Musae positis obstupuere lyris
Ille, cui haeredem transcripsit gratia suadam,
Mortali postquam vestiit ore Deam
Hoc videt. aethereae non jam novus indiges aulae,
Castae ubi nunc pretium relligionis habet,
Hic ubi lingua suo pridem possessa tonanti,
In doctos toties lingua diserta sonos,
Nunc sacra attonitam majori lumine mentem
Pascitur, et totum possidet ore Deum,
Et bibit aethereum pleno de fonte calorem,
Ethereasque faces concipit acer amor.
Haec BRAHAEA tibi coram dat gaudia coelum,
Gaudia mortales non habitura vices,
Et toties clamata piis pulsataque votis
Excipiunt castas cominus astra preces.
Salve illibati par corporis: addita coelo
Copula, coelesti copula juncta manu,
Semper inextinctis tua fama sacrabitur aris,
Diminuentque Tuum secula nulla decus.
Nos modo nos lessus, mutique silentia luctus
Rumpimus, et moestis solvimus ora modis,
Et patriae gemitus, qua possumus arte, fatemur,
Si tamen ars desit, laus erit iste dolor.
Effare o nostras TORMI facunde querelas.
Verbaque quae pietas non neget esse sua;
Te Duce, Praecipites rerum miserescere casus
Fas erit, et fati de gravitate queri,
p.113
Fatalesque vices desolatosque penates
Ulcisci, et duras increpuisse colos.
Ite ubi BRAHAEAE presserunt marmora corpus,
Depositumque ingens flebilis urna tenet,
Ite parentatum, Musae Lebethrides, ite
Pieridumque chorus, Pieridumque pater,
Spargite ferali lacrymas, dona ultima, taxo,
Et ferat haec memori carmina fronte lapis:
Dicitur hic tumulata Fides. Ne crede Viator;
Nulla capit tantae conjugis urna Fidem.
(84) Super Funus
MARGARETAE JULIAE,
Conjugis
PETRI JULII. 1651.
O Conjunx, modo noster amor, nunc vulnus acerbum
O spes, et requies, et decus omne meum,
Siccine dejecta radiorum cyclade pura,
Induis obscurae flebile syrma necis?
O ubi, ridentesque nives, et eburnea cervix,
Et modo nativis picta labella rosis?
O ubi nunc oculi tranquillae sidera frontis,
O ubi formoso sparsus in ore decor?
Omne fugit decus, omnis abit spectata vetustas.
Omne jacet niveae nobile frontis ebur!
Me miserum! quam nostra ferox praecordia luctus,
Occupat et divus devorat ossa dolor.
Urit amor curis, mors atra doloribus urit,
Hic lacrimas, lacrimas elicit illa suas,
p.114
Conficit hic animum, corpus mors dira resolvit,
Et sua mors gestat spicula, gestat amor.
Tempus erat quondam, quum me mea vita regebat
Cum poteram laetus dicere: vita valet:
Nunc thalami decus abruptum, titulumque mariti
Conqueror, et sponsi nomen inane fero!
Cur Lucina, thoro facilis, jam facta noverca es?
Cur tantis illam vis peperisse malis,
Et fieri laetam tristi mercede parentem
Gaudiaque ingenti prima dolore premi?
Cur socias par dilectum, et sejungis amantes?
Et cupis hanc ista conditione mori?
Nil actum est, Lucina tamen; mea Julia vivit,
Nescia parte mori nobiliore sui:
Pars nunc astra tenet, cognato reddita coelo,
Fama volans Boreae replet utrumque latus,
Labentur flammae, labentur sidera coelo,
Corruet excusso mobilis axe polus,
Illa tamen stabit seclis immota futuris,
Dum fuerit fidei, dum pietatis amor.
(85) Piae Memoriae
DN: TAGONIS TOTTII
Regni Daniae Senatoris.
1658.
Projice fraxineam procul Aegida Pallas et hastam,
Ille tui fati TOTTIUS obses abest;
Arctoi sublimis apex, et gloria mundi,
Fortunae columen praesidiumque meae;
Ille gravis senio, et sceptrorum fata revolvens,
Ille propinqua sagax, ille remota videns,
Immensus, fortis, felix, succurrere seclo
Et patriae natus sistere fata suae:
p.115
Seu prodesse domi; et complecti legibus urbes,
Ingeniive decus grande tulisse foris,
Seu rigidum mundo fas esset scribere rectum
Cunctaque in antiquum lapsa referre decus.
Haec erat immensis virtus imperdita curis,
Una aliorum omnium tota, sed una sua,
Erecta et vegeta, et nullis conatibus impar,
Moribus antiquis, sed pietate magis:
Qualis erat mundi facies, cum candida virtus
Incoleret, vitio non prohibente, solum;
Cum nondum infames foedassent crimina terras
Vosque atrae fraudes, artificesque doli,
Talis erat nullo seclorum raptus ab aestu,
Talem habuere forum, curis, castra, virum.
Pone graves Decios, priscos hic pone Catones,
Et laudis quicquid Roma, vel Hellas habet:
Hic cunctos superexstat apex; Haec lambit Olympum
Gloria, nec seclis tot sinit esse parem.
Sed tu, quae nostros, quae nunc proch! urna decores,
Et rigida claudis nobile corpus humo,
Sis florens semper, nullisque abolebere seclis,
Dum fuerit fidei, dum pietatis amor;
Ida tibi, longumque tibi Chironia Tempe
Cedet, et illa suo Roma superba luco,
Te totos discincta sinus, porrectaque frontem
Pura Fides nullos nectere certa dolos,
Te Pietas albis semper circumflua pennis
Ambiet, et niveis Gloria vecta rotis:
Atque aliquis summo dabit hoc in marmore carmen,
Ille viri titulus, quem legat orbis, erit:
" Hic recubat nostri florentis adorea secli,
" Naturae immensum se superantis opus;
" Tottorum magnus genitor, tutelaque gentis;
" Ille sui sidus grande, decusque soli;
p.116
" Consilii Latium qui Majestate senatum
" Vicit, et ingentes pone reliquit avos;
" Tot solus possessor opum, sed celsior illis,
" Et Dominus rerum, plus tamen ipse sui:
" Excute te Fortuna;. tuos percurre recessus.
" Quaere aliud majus, si potes, orbe decus.
(86) In Imaginem
PETRI JULII
Quaestoris Regii.
1656.
Qui secla ingenio cunctasque evolverat artes;
Ille Tuo Princeps Calliopaea Choro,
Quem patriae Quaestura domi, quem Suecia laudet
Et civem cuperet sic genuisse sibi,
Abripitur florente aevo, quid denique mirum est:
Quem mors tot titulis credidit esse Senem.
(87) IN RUBRICAM
Quadripartiti Botanici
SIMONIS PAULI
Penna volare facit astra super. etc.
1667.
I, propera bona fama, undas pervade solumque
Et procul aereas ardua carpe vias,
Astra super, coelique super revolubilis orbes
Qua se cunque citis sol agit acer equis.
Quo Paulus praecurrit ovans, tua gloria Paulus
Et coeptum magnis passibus urget iter.
p.117
Ille triumfata toties de morte Machaon
Cui sua Fabricius tradidit orsa Socer
Et docta Aoniae pandunt consulta Camenae,
Ac medicas vitae deficientis opes:
Hoc parvum est; totum scriptis qui pignerat orbem,
Et late ingenii porrigit orsa sui.
Unde sibi immensos meriti decerpit honores.
Et lethi exemptum conditione decus.
Enumerent alii proavorum ex ordine fasces,
Enumerent vastas Tullus et Ancus opes.
Enumeret sibi quisque suum: felicior ille est,
Cui pretium ex animo non aliunde venit.
(88) Sub Effigie
FRIDERICI TERTII
Daniae, Norvegiae, Vandalorum, Gothorumque
Regis.
1657.
Aspice fulminei Mavortia Principis ora,
Augustum per quem Dania nomen habet;
Sic Cimbros, Boreamque regit, populosque Trionum,
Sic freta, sic fontes Oceaniti tuos,
Qua procul immensis excurrit finibus aequor,
Et spatii metas orbis et Arctos habent:
Quid statuis Natura modum? non clauditur illo,
Quosque capis fines, non capit ille sibi;
Qui nostro Princeps detergere nubila seclo
Natus, et in priscum cuncta referre decus,
Auspiciis patrium fulcit sapientibus orbem,
Et nostro revocat totum Helicona solo;
Qui patriam patriaeque lares tutatur et urbes
Cunctorum Rector magnus, et ipse sui;
p.118
Tam sibi par semper, quam cunctis celsior unus,
Et qui se totum debuit ipse sibi:
Ostrum et sceptra aliis dederit sors; grandius: illa
Obtinuisse foris et meruisse domi;
Nunc quoque cum Mavorte togam partitus et arma
Viribus invidiam, crimina lege domat,
Justitia cives atque hostem comprimit armis,
Haec duo, quae nobis sola dedere Deos.
Quam bene tergeminum jactas Gens Dana leonem,
Qui te qui vindex asserit, ille leo est.
(89) Amplissimo Daniae
Philologo, Poetae, Medico
Doct: OLAO BORRICHIO
felicem in patriam ab exteris reditum, et
fausta omnia
p.
Mentis inexhaustae, nullisque paratibus impar
Ingenium, quod vix secula rara ferunt;
Eloquiique decus, et cultae munera Linguae,
Scriptaque quae mundum demeruere sibi,
Incipe BORRICHI patriis ostendere terris,
Et sine eant genii quo rapit aura tui:
Fama tibi jam stravit iter spatiosa benignum
Magna licet, meritis sic quoque fama minor;
Sive etenim Aonias impellis pectine chordas,
Et docto augustum concinis ore melos;
Seu morbosque luesque atque immedicabile fatum
Corrigis, et Lachesi figis ab arte modum;
Denique quicquid agis; quas te doctrina per artes
Ingenii summa dexteritate rapit,
p.119
Jam pridem duplici princeps Helicone locatus
Aeterni punctum nominis omne reples.
Pegasides Musae tantae date debita fronti
Quae poterunt Clarium serta decere Deum,
Cingite bis merita Medicum vatemque corona,
Civica sanantis, laurea vatis erit.
(90) INDIGNO FUNERI
Celsissimi et Potentissimi Magnae Britanniae,
Franciae, et Hyberniae Regis
CAROLI PRIMI.
Author est Vitus Beringius testante
Petro Resenio.
Gentibus antiquis effingere monstra licebat,
Nostris nulla licet fingere, vera vident.
Me miserum aeternum indignans natura tenorem
Destruet, et rebus libera fraena dabit?
Solventur trepidi nutantia foedera mundi?
Procumbent Stabiles per sua signa vices?
Ipse sibi incumbet concussis viribus orbis,
Ipse sui cineris cespes, et ipse rogus:
Jam pridem ruptis concurrunt legibus urbes,
Et toto Mavors impius orbe furit,
Et cruor effuso madefecit flumine terras,
Ingrataeque dedit pabula saeva neci.
Ex illo caedes et dira pericula belli:
Mortis inexhaustas exacuere manus,
Jam mare, jam tellus, jam sidera, jam vagus aer
Pugnandi dubias edidicere vices;
Jam pro coeruleo roseum bibit unda cruorem,
Et saeva in mediis castra locantur aquis,
p.120
Terrarum secreta patent, secreta profundi,
Orbaque visceribus stant elementa suis.
Parva queror. Rabidi redeunt ad sceptra Cethegi
Illa gigantaeis turba superstes avis;
Majestatis apex, et quae coelestis imago
Regibus aeternum cum Jove numen inest,
Et solii calcatur ebur, legumque potestas
Praeda jacet dirae sanguinolenta neci:
Lictor, inhumanus lictor, terraeque bidental,
Prodigium populis exitiale suis
Sustinet heu fur is prope prodigialibus amens
Funestae Regem supposuisse trabi,
Et sacra infando scrutari pectora ferro,
Et sparsas Domini sanguine ferre manus;
Et quae nec Tragici finxerunt monstra cothurni
Intra Labdaciam visa fuisse domum:
Stat Scurra infelix turpi mercede redemptus,
Invisum terris coelitibusque caput;
Et pia ferali distendit colla theatro,
Ostentatque udas sanguinis imbre genas:
Aspice Io quicunque truces miraberis iras,
Et frustra pulchro quaeris in ore Ducem,
Discerptos artus divulsaque membra securi,
Pallentemque manus, sanguineumque genas:
Frons jacet integri sedes augusta pudoris,
Frons circum dias irradiata faces,
In qua nullus adhuc peccarat morbus, et ipsa
Tam pulchra horruerat laedere membra lues;
Frons ea, quam placidi mitis clementia vultus
Semper adhuc similem fecerat esse Diis,
Quam nullae vertere minae, sed candida semper
Gaudia, laetitiae pace quieta suae;
Tolle ebur, et nudos, regalia nomina, fasces
Tolle, indulgentis caetera Patris erant.
p.121
Ach ne saeve nocens scelus hoc admitte satelles,
Quo furis? insanas quae regit ira manus?
Barbare mortales non te genuere Parentes,
Nec tibi lac puero blanda papilla dedit,
Asper in umbrosis te Caucasus edidit antris,
Te niger in duro vertice fudit Atlas;
Te tumidis spumans e fluctibus expuit aequor,
Te vomuit rabidis foeta Charybdis aquis;
Et te felle Tigris, te spuma Cerberus atra,
Et Diomedaeus sanguine pavit equus,
Crevisti ferale malum; monstrumque nefandum
Inter cognatas, agmina saeva, feras,
Hinc et susceptum Lethaeo gurgite Pluton
Mersit et infernis ora refecit aquis,
Admovitque focis resonantibus, et dedit omnes
Eumenidum diras corde bibisse faces.
Crudeles laquei, crudelia lora, lacerti
Crudeles, Judex barbare, dire furor!
Vos nostra infando maculastis secula ferro,
In Reges ausi quidlibet, inque Deum.
Obstupuit tot monstra fides, tot crimina coelum
Erubuit, pudor est, qui notat astra color,
Abstulit illa timor, totusque expalluit aether,
Et clarum nubes abripuere diem;
Cerberus horrentes triplici stitit ore latratus,
Terribilesque hydrae detonuere minae,
Regia nigrantis siluit tremefacta Tyranni,
Et tacitus pressit pallida corda pavor.
At tu quae nostris infers haec crimina seclis,
Terra beata olim, nunc maris alta silex,
Nunc rabies Ponti, et stagnantis inertia arenae,
Er specus, et torvis triste cubile feris,
Quam bene te reliquo natura emovit ab orbe
Inter coeruleos, agmina dira, greges.
p.122
Najades, Glaucumque inter, Divosque biformes,
Oceanique feras, Oceanique nurus,
Marmoraque et glacies, et acuti frigoris inter
Iras et quicquid saeva minatur hiems.
Navita quid scopulis vultus et nomina fingis,
Et coeli discis enumerare vias?
Hic sunt, hic Syrtes, hic Acroceraunia saxa,
Isthmos, et undosis Cyclas iniqua vadis;
Infidos hic Scylla canes latrantibus undis
Extulit, et cinctas angue nocente comas;
Hic Siculos aestus regit implacata Charybdis
Infamique graves expuit ore minas:
Quis furor huc mortale genus, dare lintea Cauris.
Nec populi incertam pertimuisse fidem?
Non frustra hic gladium saevus denudat Orion,
Agnoscitque suum Parrhasis Ursa genus;
Nulla venenato livens ubi vipera dorso
Abdita securo devia calle latet;
Monstra tenent urbes, nullusque in montibus errat
Tigris et irato barbarus ore Lupus:
Hic nova scena videt exponi Actaeona servis,
Et privos Dominum dilacerare canes.
Hoc Superi taciti spectabitis, an cadet ultrix
Flamma procellosas ejaculata faces?
Signaque de coelo quin jam fera, jamque sonabunt,
Jam super irati, jam tonat ira Jovis;
Eumenides diros funesti verticis angues
Ilicet in poenas explicuere suas.
Vae tibi terrarum confidentissime praedo,
Hei mihi quam multis flebile nomen eris:
Vindicibus tantum superis scelerate peribis
Arbitrium dirae non habiture necis,
Occumbes commune odium, divumque hominumque
Impatiensque aliis, impatiensque tibi.
p.123
Tuque o funestis tellus ululata triumphis
Quas o quas poenas flagitiosa dabis!
Non tibi jam solito ridebunt sidera vultu,
Nec maris undantes franget arena minas:
Nec tibi jam flavum ditescet vellus in aurum,
Et mundi vastas accumulabit opes:
Cuncta cruentatis decedent pabula campis,
Nec victum tellus nec seges aegra dabit:
Ipse in te surget Nereus, et nescia ripae
Obruet oppositas unda superba moras;
Coerula vel coeli facies, vel coerula ponti
Jurabunt sociis in tua damna minis:
Utque alios vites, non te evitaveris ipsam,
Ipsa tibi poenas suppliciumque dabis,
Diversum imperium, monstrique bicorporis instar,
Regnaque consumpto dissociata metu:
Jam pridem heu numen linguis discordibus errat
Et diversa sonat quolibet ore fides,
Impietas secura manus in se exiget ipsam
In poenam impietas ingeniosa suam:
Mox aderit laesus lethali crimine Scotus,
Exiget ille feras, in tua damna manus
Scote Caledoniae jo sordes excute terrae,
Excute dedecoris signa pudenda tui,
Tu bonus o tantis accedes cladibus ultor,
Ut quae sponte movet barbarus, arma ferat:
Occubuit Princeps salsas fugitivus ad aras,
Non virtute, tua proditione jacet,
Tu Ducis Aemonii exemplum; Tu Pelias hasta,
Cum saeva intuleris vulnera, confer opem;
Fraxineo torvum depelle Lycaona conto,
Assereque in justas patria sceptra manus.
At tibi, qui implesti nostrae ludibria [lubibria ed.] vitae,
Atque horror longae posteritatis eris,
p.124
Dulce decus quondam terris, nunc vulnus acerbum.
CAROLE, et augustae nomen inane domus,
Quo vultus abiere rosae, quo purpura cessit
Oris et aethereae nobile frontis ebur:
Et decor, et saevos species motura ministros,
Si quis in indomito pectore sensus erat?
Clauderis o Princeps tenebroso carceris antro,
Sed via sidereo libera calle patet:
Incumbis misero pondus lacrimabile trunco,
Jamque nefanda suum dextra peregit opus:
Sed tamen est tanti jugulum cessisse furori,
Et poenae indignum supposuisse caput,
Dum sit in innocuos cineres vis nulla tyrannis,
Nec castam in famam barbarus ensis eat,
Inque animis hominum meliori sorte triumphans
Inveniet virtus et bona causa fidem.
(91) AD
Perillustrem et Generosum Authorem
GEORGIUM
ROSENKRANTZIUM
Post nuperos labores, de passione nunc
Christi scribentem. Anno 1655.
Pergite Felices, nunc est pia causa, labores,
Sic decet extincto reddere justa Deo.
Vestrum erit, infandum seclis mandare futuris
Supplicium, et lethi flebilis historiam.
Ut coecis gens dira odiis agitata cruentum
Immiti properat perdere caede Deum.
p.125
Ut laceros artus Divino tegmine nudat,
Et renovat saevis vulnera dira modis,
Ut sacra roboreo distendit brachia trunco,
Ut laceros fixo trajicit aere pedes;
Ut gravis indomitos molitur malleus ictus,
Ut cava vibratis ictibus antra sonent;
Ut sine lege furens vestigia nuda manusque
Urgeat insanus terque quaterque chalybs;
Et turpes ignominias, referetis, et actos,
Per Domini, facinus! tempora vincta rubos;
Nec vos arborei pondus ferale trophaei,
Nec data praetereant myrrhea dona Deo:
Dicite, Divinum quo vulnere lancea pectus
Hauserit, ut mixtus fluxerit imbre cruor,
Quid chalybes, quid lora ferant, quid tristis arundo,
Spongia quid tetro pota liquore paret:
Omnia quae siccis ne Sol spectaret ocellis
Delituit rapidis pulverulentus equis.
Nec vos praetereant subita juga scissa ruina,
Terra nec excusso mota repente solo;
Non excita suis simulacra perempta sepulchris;
Vela nec in partes dissociata duas;
Hoc bene. Tota Ducem languens. natura sequatur,
Vosque, quibus soli dulce vacare Deo est,
Pergite Felices, nunc est pia causa, labores,
Sic decet extincto reddere justa Deo.
(92) Augustissimo et Potentissimo
Daniae, Norvegiae, Vandalorum, Gothorumque
Regi
CHRISTIANO QUINTO
Holsatiam suam
Et quicquid, cis Albim, reliquum est Provinciarum,
adeunti.
p.126
Sic graditur nostras Majestas sacra per urbes,
Et populis coram gaudet adesse suis;
Illa, cui arbitrium Ponti, fulvumque Tridentem
Et subdit famulas Oceanitis aquas;
Quaque parent gelidi socio fulgore Triones,
Et bimarem Tethys Baltica lambit humum,
Immensum Boreas rectrici subjicit orbem,
Et geminum supplex porrigit Arctos ebur:
Sic graditur nostri Rex fulgentissimus aevi,
Sceptraque fulminea gestat eburna manus
Sic nostrum ingreditur velis felicibus aequor,
Quaque mare, et coelum, qua vocat Eurus, abit.
Eidora, quae Holsatas, loca pridem incaedua, silvas,
Storaque Stormaricam spumea radis humum,
Tuque, o Romanis quondam insuperabilis armis,
Wilstriaco parens Albidos unda solo,
Cerne Tuum Regem, coelo qui missus ab alto,
Cujus finitimum creditur esse Caput,
Imperium Oceano, sed famam terminat astris,
Laudibus haud toto, quem regit, orbe minor.
Qui sive ad dignas animo consurgere curas;
Et Patriae tutos asseruisse lares;
Seu seclum, et priscae titulos praecedere famae,
Excelsisque juvet mentibus ire parem:
Evicit priscum, et nostrum suffulciit aevum,
Et se jure Ducem, plus ratione probat.
Hic Vester, Cimbri, Bolus est. Date munera Divis,
Et date succensis mascula thura focis;
Promite si qua liquant foecundos gramina succos;
Si qua peregrinas insula sudet opes;
Stactenque et Costi late spirantis odores,
Lectaque Panchaeis cinnama nigra jugis:
Promite, quod caput est, sed casti promite amoris,
Quam ruptam videant secula nulla, Fidem.
p.127
Jam pridem laetos attollit Dania vultus
Principis Augustos ante voluta pedes,
Et patulas magnis implens concentibus auras,
Accendit puris limina casta focis
Ipsa procul, qua se vastis ambagibus Arctos
Pandit et objectis littora cingit aquis;
Ipsa procul celsis superindita Nerigo petris;
Et Thule, et gelidi perstrepuere poli;
Panduntur cunctae auguriis felicibus urbes;
Conduntur titulo prosperiore dies;
Astra sonant clamore, repercussumque resultat
Murmur, et attonitis Cynthius haeret Equis,
Vivat Jo, superas vox alternata per auras,
Auditur placido murmure: Vivat jo.
Cerne tui populi, Rex augustissime, cerne
Gaudia non pavido nata vel aucta metus:
Omnis amat Natura novum revocare decorem,
Et nova primitiis condere secla Tuis;
Aspicis ut vegetam nuper induta juventam
Exserat e tepida molle cacumen humo;
Ut viridi Tethys cum Phorcide ludat in alga,
Argutisque strepat Najas uda sonis;
Ut vernale melos iteret gens obsita plumis
Nec gemere Ismarium jam memor ales Itym;
Ut colle ex omni laetum vaga concinat Echo,
Atque suos ornent Vesta Dryasque Deos:
Hic Tuus est, Rex Magne, nitor: sic omnis eunti
Qua graderis, sternit Terra benigna vias;
Sic aequor coelumque suos Tibi pandit amores.
Et parat auspiciis tora Elementa Tuis,
Haec tibi cuncta virent: quod enim protrudere gemmas
E tepido properet gramen et herba solo;
Quod Zephyris tellus, et amicis Solibus icta
Sugat ab Herbosis lac geniale toris;
p.128
Purpureus quod surgat honos, quod vivida Florae
Gratia per patulos latius halet agros;
Quod juvenile decus Mundi, Rex Maxime, surgat,
Et fastum et Pompam quae libet arbor agat;
Atque omnis Natura suos ostentes honores,
Credimus haud verni temporis esse. Tuum est.
(93) Sub Effigie
Illustris et Generosi Viri
Domini
HANNIBALIS SEHESTED,
Equitis aurati, Senatotis Regni Daniae, et
Norvegiae Vicarii Regii, Ejusdem
militiae Praefecti Aetatis 40.
Anno 1650.
Mars erat antiquis clypeo depictus et hasta,
Qui gereret pacis nomina Janus erat.
Os habuit Divi prudentia picta bifrontis,
Porrecta candor pingitur isse manu.
Vasta per immensum volitabat gloria mundum
Terrarum, oceani qua datur omne latus.
Munificum pulchra sub imagine Cypris amorem
Rettulit, et Charitum Cypride nata cohors.
Una per adversos ibat constantia fluctus;
Aequanimi virtus non labefacta gradu.
Quid tabulis opus est multis? pingantur in una,
Hannibal hac forma conspiciendus erit.
p.129
(94) Exequiis Matronae Nobilissimae
CATHARINAE VAN VLIET,
Ad Consultissimum maritum superstitem
Dn: ANTONIUM THYSIUM. F.
I. U. D.
In Academia Leidensi Professorem
dignissimum.
Ignoscat natura? nimis crudele vagatur?!
Quod fuit anterius posteriora ferunt.
Blanditur fallax, et protinus interrumpit;
Fassa cruentatas et sine jure manus.
In tabulis nulla est de mortis crimine poena,
Nullam Praetores, Plautia nulla tulit.
Lex sine lege una est; incertas certus ubique
Exserit ille expers ordinis, ordo vices.
Publica dum tractas, queis fas est vivere jura,
Adjecit conjux coetera jura: mori.
(95) In Natalem
Illustris et Generosi
Dn: WENCESLAI THEODORI
Baronis de BUDOWA.
I.
Cur ortam mane caliginem, pomeridiama
Serenitas eo die insequuta?
p.130
Mane erat orta dies, et summo Phosphorus axe
Auricomos ibat nubilus inter equos,
Triste poli facies. Vises sunt laeta pruinae
Frigoraque hybernas anticipare nives.
Vix media acta dies, micuerunt sydera, et ipsa
Protulit obductas lux reparata faces.
Nempe quod ad festum generosi nominis ortum
Non foret in patriis, qui frueretur agris.
Viderat exoriens, quondam genialia Musis
Arva modo verso sanguinolenta tolo.
Scilicet hic priscas dubio discrimine sedes
Sauciat e furiis exagitata manus!
Venit ut ad Batavos, et te Theodore notavit
Ducere pacatos non sine laude dies
Risit vel certe visa est ridere: sed inde
Uno tristitiae deliciaeque die.
Lumine crede tuo laetantur lumina coeli.
Et nubes, veniunt nubila si qua, trahunt
Sacra dies coepto rediviva relabere cursu
Prosperior vati saepe futura tuo?
Ar tu vive diu per candida stamina BARO,
Ne cadat excidio Phoebus ab axe tuo.
II.
Allusio in Nomen Baronis et
Theodori cum Anagrammate in
VINCESLAUM:
VINCES LAON.
VINCESLAE tuo cum lux foret aurea partu
Et puer e matris progrederere sinu.
Nomen et omen erat quaesitum. Tempore in illo
Nondum quod retines, nomen et omen erat.
p.131
Juno: quod ad priscos accedisi imagine vultus,
Nomina BARONIS stemmate digna geres.
Dona tuis dabis, ipse datus de munere dio
Hinc nomen Pallas, sit THEODORUS, ait.
Alta velis, nostroque sonans Deus aptus honori
Saepe canes Lyricis carmina sacra modis.
VINCESLAUS eris: namque alite mente propinquum
VINCES, quicquid agis, dixit Apollo, LAON.
Illa immortalis mortali sede resultat,
Et manet in juncto corpore, nonque manet.
Flectitur in varias, nec flectitur ipsa figuras,
Et superat duras non superata vices.
Non sors vana fuit, nec ab ordine sponsio cessit;
Verus hic; et Pallas; Veraque prima fuit.
Ingenium spectas? divina dote profectum est:
Mentem? cognata est, munere nata, Deo!
Sive chelys seu sit manibus testudo reposta,
Personat ad modulos illa, vel illa tuos.
Seu tua praepositas manus incipit aemula formas
Ad facies formas convenienter agis.
Melle magis mellita mele seu fundere mavis;
Quadrat ad argutos vox varianda sonos.
Singula vera manent, nisi quod cum coetera vincas,
Non poteris DANUM vincere amore LAON.
Lugduni Batavorum 1639.
(96) Prosopopoeia defunctae
CHRISTINAE KAAS,
ad
Generosum Maritum
TYCHONEM BELOV.
p.132
Quid gemis, heu tanto felicia funera luctu?
Turbantur lacrimis gaudia nostra Tuis:
Parce. precor, tristes questus effundere. Vixi:
Non erat in fatis longior hora meis.
Immatura peri, sed Tu diuturnior annos
Vive meos, Conjux optime, vive Tuos.
(97) Viro Amplissimo
JOHANNI SVANNINGIO
S. S. Theologia Doctori et Profess.
primario
Danielem Prophetam Commentariis.
illustranti 1654.
Hactenus augustae satis est praeconia famae
SVANNINGI, et pretium grande tulisse domi;
Hactenus in nostri laudes attolleris orbis,
Et Tibi quod longe debeat Arctos habet:
Seu patrias imples facunda voce cathedras
Atque uno Boream non sinis ore loqui;
Eoosque apices, totamque exponis Idumen,
Et punctis varie dissita verba suis;
Sive salutiferi veneranda oracula verbi
Et populis certam pandis ad astra viam:
Nunc foris assuescis famae, fructumque laborum
Praemiaque ignavis non adeunda capis,
Et procul augustae splendent te Praeside mitrae,
Inque dies toto clarior orbe pates;
Gesta Palaestinis quondam conspecta theatris
Assyriosque inter bella togamque Duces;
Totque aperis rerum facies; et scriptor honesti
Virtutes inter scriberis ipse tuas.
p.133
Quam bene sic totum studiis complecteris orbem
Assertumque paras demeruisse tibi.
Non uni glebae terrarum, nascimur orbi,
Et mundi indigenae terrigenaeque sumus:
Haec feries Pietatis erit: Non cedere Curis;
Improbus aeterno dum redit orbe labor;
Instaurare decus secli; cumulare beata
Tempora, et innocuos instituisse dies;,,
Quaque procul sese vastis ambagibus Orbis
Pandit, et objectis littora cingit aquis,
Sistere praecipitem, coeloque advertere mundum,
Et populis mitem conciliare Deum.
Ite agedum devora sacris o pectora curis,
Certa sub hoc vobis Praeside palma viret;
Ite agedum, dant astra locum, dant numina plausum
Et quaecunque sacras concipit ara preces;
Ipsa suas, Pietas, portis bipatentibus aedes,
Ipsa suas pandunt aurea templa fores,
Fas vobis, Juvenes, sedes intrare beatas
Perpetuumque sacro numinis ore frui.
Vos longum Aoniae longumque valete sorores
Cumque tuis valeas Calliopea choris:
Sola hominem Pietas coelo et natalibus astris
Vindicat, illa scholas asserit, illa dumos.
(98) Viro Eminentissimo
D. JOHANNI SVANNINGIO.
S. S. Theologiae Seniori et Decano.
Praesidi Consistorii, Collegii Status,
et Supremi Tribunalis
Assessori. etc.
Sacros in Danielem commentarios
edenti. 1666.
p.134
Sic loquitur Daniel, sacro sic ore profatur
Et verum immenso spargit in orbe Deum;
Haec Solymae facies priscae est: sibi redditur Assur,
Et vultu poterit jam meliore legis
Longa recensitis succrescunt tempora fastis,
Seque iterum nasci mystica secla vident;
Agnoscit sese Pietas, et spectat in illis
Materiemque operis eloquiumque sui.
Haec tua SVANINGI laus est, haec gloria linguae,
Gloria pro Domini munere nata sui,
Cui pia luminibus non inspicienda profanis
Relligio causam tradit habere suam,
Cui sua Sacra scholae, debent sua fata cathedrae
Et quaecunque pias concipit ara preces.
Jam pridem ingenio magni cessere labores
Et secli applausus promeruere sui;
Ignea vis animi nunc sese attollit in annos
Nec desideriis stat saturata suis;.
Quae, dum diversis distringeris undique curis,
Er tantum evolvis non leve molis onus
Officium pariter calamo partitur et aris,
Et geminis magna se ratione probat,
Hoc satis ad laudem virtus putat esse: nec ultra
Ut cupiat terris crescere, culmen habet:
Utrinque et scriptis, et viva voce mereri,
Quam studiis homines, tam pietate Deum.
(99) Ad Eloquentissimum
BARTHOLUM
BARTHOLINUM.
Regi gloriosissimo
CHRISTIANO QUARTO
parentantem, 1648.
p.135
Consumpsit lamenta dolor; fluit aridus humor,
Et stupet immensis mens hebetata malis,
Parce Deum rector. Fatorum explevimus irum,
Jamque in tot passis non habet illa locum;
Nil superest; ferrum, flammae, furor hosticus, et mors,
Omnia sunt nostris nobilitata malis;
Sternimur imbelles animae veniamque precamur,
Sit satis, atque iterum sit periisse satis.
Jam pridem tota Mavors congesserat Arcto
Fulmina, quae in nostrum procubuere caput,
Sed pejor mors hoste fuit, Dominumque peremit,
Debuit hoc unum non licuisse scelus!
Augustum, infractum Regem; cui contigit uni
Omnia vertentem vincere Regna Deam.
Coetum animis, hostes armis, elementa labore
Fregit, cunctorum victor, et ipse sui.
Sed nobis Rex magne peris; de sanguine nostro
Effusum est, quicquid perdidit ista dies;
Sancte Heros in te miseri prosternimur omnes,
Inque tuo nostrum est mors licitata caput;
Cernis ut in pullae squalentes funere pallae
Nubilus atrato syrmate pallor obit:
Ipse negat sibi verba, et non ubi sufficit ipse
Et mussat tacitus moesta per ora dolor;
Pene cadit mixto tellus cum Principe fato,
Hic jacet exsanguis, et nequit illa loqui!
Vidit, et ingemuit muti suspiria luctus
Oraque nudavit tota latina Venus.
Casta Venus Barthline tua; et fiducia fandi
Et Peitho labiis imperiosa sedens,
Ilicet immensae ruperunt claustra querelae,
Ilicet in voces pectoris ivit amor:
Jam loquimur, frenosque pio laxamus amori.
Et quacunque lubet ducimur ore tuo:
p.136
Ipse renascentes Princeps sibi pignerat annos
Et levat extinctae signa superba necis,
Quaque praeis, longumque procul diffundis in aevum
Nomina, et invictae tot monumenta manus,
Transcendit rigidam meritorum circulus urnam,
Et negat imbelles extimuisse colos,
Famaque transcribit memores in secula fastos;
Altera praeconis, Principis alter erit.
(100)
THOMAE BARTHOLINO
DN. de HAGESTED,
Luculentum ANATOMIAE opus edenti.
1674.
Pone modum calamo, satis est BARTHLINE laborum,
Et via, qua possis surgere, nulla patet.
Fama tibi totum jam pridem colligit orbem,
Et seclum scriptis pignerat omne Tuis.
Utere concessis a Regibus utere donis,
Quaeque negasti aliis otia, redde Tibi:
Sat scripsit, cui scripta orbi, cui didita Famae
Computat aeternos Bibliotheca dies.
(101) Viro Amplissimo
BARTHOLO BARTHOLINO,
In Acad. Hafniensi Prof. Regio. suum de
Penula scriptum edenti. 1670.
Sic fluxere sinus, sic colla humerosque premebat,
Mordebatque immos scortea longa pedes;
Penula sic rigidos ambibat prisca lacertos,
Er pluvium arcebat fulmineumque Iovem.
p.137
Externum nil Roma videt. Se spectat in illis
Materiemque operis eloquiumque sui.
Gratia sit BARTHLINE tibi, quo vindice jam nunc
Oenotria poterunt abdita prisca legi.
Qui post excussi sinuosa volumina juris,
Erutaque in titulis quae latuere suis;
Eloquium, fandique decus, Suadaeque lepores,
Sive tuos Latium. Graecia sive tuos,
Nunc tandem Ausoniae pandens secreta senectae
Immortale tibi conficis Author opus,
Disjectosque diu melioris originis annos,
Et Romae reparas deficientis opes.
Haec pridem ignavi tantum pro! nominis umbra,
Occubat, et cineres vix tegit alta suos.
Heus ubi sunt tua magne pater Tiberine fluenta
Illaque sidereis digna theatra locis?
Campis ubi, fascesque arcusque, et ab hoste fugato
Victrici toties fixa trophaea manu?
Et Capitolini penetralia celsa tonantis?
Obruit immensus nomina tanta cinis;
Concidit urbis honos, parsque exiguissima restat.
Inque nova tegitur Roma sepulta vetus;
Rudera sola manent, miserandaque restat imago
Et reliquum est, praeter nomen inane, nihil.
Urbs aeterna tamen gaude: rediviva resurgis
Et tumulis crescis celsior ipsa tuis,
Nobiliora novis adolescunt secula fastis
Et pretium famae non morientis habent,
Ecce iterum mores, ritus, Sacra publica, leges
Rostraque et augustum cum Cicerone forum:
Doctorum haec passim pia cura resuscitat orbi,
Et partem tanti muneris Arctos habet.
Condere magnum erat e nihilo tua moenia: plus est
Extinctam te iterum restituisse tibi.
p.138
(102) In Effigiem
JOHANNIS Comitis de
SCHACK.
in Schackenburg:
Domini Haered. de Gieselfelt et Gram, Ordinis
Elephantini Equitis, Sac. Reg. Majest.
Daniae et Norvegiae supremi Rei bellicae
Praefecti, Consiliarii Intimi, Praesidis
in Collegio Militari, Dioeceseos et
Praefecturae Ripensis Gubernatoris, Tribuni
Eq. ac Ped. nec non Assessoris in
Collegio Status et supremo Tribunali.
1673.
Qui quondam galeis Rhodanum victricibus hausit,
Et texit muros Hafnia clara tuos,
Ille pererrato toties qui victor in Orbe
Implevit totum Martis et artis opus
Talis adest, vastamque suis splendoribus Arcton,
Quaque patet mundi replet utrumque latus.
Is factus pugnando senex, jam praesidet armis.
Et Dana Augusto sub Jove bella regit,
Jam Comitis splendore potens, cumuloque decorum.
Quae sperare homines, vel dare fama potest.
Hunc Totum ut pingas nativo schemate Pictor,
Pone inter medias Martia castra tubas,
Et signa et laceras hostili sanguine parmas,
Et late exstructos ad sua busta rogos.
Et laurum et palmam et cunctos sine clade triumphos:
Hand alio pingi Schackius ore potest.
p.139
(103)
Nuptiis Perillustris et Generosi Herois
HANNIBALIS SEHESTED,
Regni Daniae Senatoris, Norvegiae Proregis.
etc. Et Illustrissimae Heroinae
CHRISTIANEAE.
Comitis Schlesvici et Holsatiae. 1642.
Impres. Sorae. Anno. 1642. in folio.
Cedite rectores belli, quos pigra morantur
Frigora, et egelidi rumpunt tentoria menses?
Degeneres animi! quorum praecordia frangit
Torpor, et ignavus vires effoeminat aer,
Plusque polus, quam tela fugant. cum frigore coelum
Stridet, et incumbunt lapidosae grandinis imbres,
Caurorumque choris subeunt hypocausta laresque
Et latebrae, et calidis sudans fornacibus ignis.
Pellacesque trahunt plumae: Tunc signa cupido
Tollit et astrictis insultat milite campis,
Atque inter medios disponit castra rigores.
Succubuere polo ferventis brachia Cancri,
Atque Cleonaei cesserunt regna Leonis:
Non vada denudat violento Sirius aestu,
Insanique Canis fervor: non lumine Virgo
Torrida pulsat humum non lances pondere librat
Astraea, et magnum iuste partitur Olympum:
Scorpius insedit coelum. chelaeque frementes
Ructavere minas, spinasque ingentibus errans
Ebuliit sanies, et tortae verbera caudae
Affligunt Vestae gremium: fera spicula Chiron
Armat, et horrendas implerunt tela pharetras;
p.140
Increpuit Brumae rabies, concretaque duro
Stagna rigent tabulata gelu, lunaeque rebelles
Ignorant ripas, et spumant acrius undae:
Aeolii latrant fratres, et tecta flagella:
Ventorum rabiosa cohors, et bruta Trionum
Frigora ringentem feriunt rugitibus orbem
Interea quamvis Coro pulsetur et imbre,
Et crudas ducat noctes, vexilla cupido
Dux parvus violenta quatit, tumidusque phalanges
Instruit, et rigidum distringit dextra metallum,
Nec tamen ille casas, humilisque cubilia plebis,
Et stramen vulgare ferit, sed murice tinctam
Dissolvit Nymphis ceston, proceresque lacessit
Orchestrae, et partem cogit sub regna senatus.
Velleris aurati Heroes, tuque aula peculi
Divitis, et grandes diffusa mole tiarae,
Eugeniaeque ostrum; patriam seu stringis arenam
Felicesque Tagi Latices, atque ebria massae
Flumina, pallentesque auri volventia lamnas:
Seu procul occiduis transfundis sceptra Moluccis,
Et tosto dominare Peru, lateque tremendum
Imperii quassas fulmen: seu turgida rostra,
Et suspirantes pretioso pondere costas
Transvectas Gadi, ditisque aeraria terrae
Et geminos axes uno concludis Ibero:
Respice legatum, cujus tecum ore locuta est
Dania, et Arctoi Majestas fulgida Regis:
Hic qui Cantabricum facundae flumine linguae
Sollicitavit ebur, qui plenae pondere suadae
Sceptrorum secreta tulit, qui Boetica regna
Et Tartessiacum stupefecit voce Theatrum;
Aestuat, et calidos taedarum ventilat ignes
HANNIBAL, et celsam rapiunt incendia mentem:
Dedidicit tumidum pondus, flumenque rotundum
p.141
Eloquii, fandique vices, quocunque liberet
More loqui, non verba gravis, non flumina vibrat,
Atque os magna sonans, fluidaeque tonitrua linguae;
Majestas in amore latet, jussique recusant
Grandes ire soni, sese facundia nescit,
Et fauci obluctatur amor, dum corda facessit
Invidiosa Venus, dominaeque potentia formae.
Consedit sponsus, Rex juxta immensus in ostro
Augustos quassat canos, venerandaque divum
Pectora delitiis; et tanti conscia partus
Laeta renidet humus, patrisque in vultibus haeret;
Spectatrix coeunt plebes, ferventque susurris
Compita et errantum transverberat aera plausus;
Panduntur patulis diffusa palatia valvis,
Et festo exsultans cultu solennia taedae
Explicat, atque humiles proscribit pompa penates.
Hinc aula exterius nullius conscia damni
Stridet et insontes eructat regia flammas;
Stat varia, et coecas distendit machina venas,
Atque tubas occulta fover, penetralia nitro
Turgent, et nondum jussis peccare favillis:
Haec ubi concepere facem, scintilla furorem
Induit, et frendent vibrati naribus ignes,
Pulvereique ruunt orbes lateque vagantur
Sulphura, et excelsis ludunt. incendia pinnis:
Parte alia totis sternuntur carbasa mensis
Puniceo saturata cado, nitet omnis Eoo
Murice picturata domus, trabibusque superbi
Insultant panni: parias aulaea columnas
Et teneri involvunt subtilia stamina fili,
Turgidaque Assyrio distinguunt atria cocco;
Hac graditur spatiosa domo, seclique lacessit
Sponsa venusta decus, certamina mittite Divae?
Altera jam pomi lex est, majora virago
p.142
Jactat et Idaeas superant Borealia dotes:
Sive genus spectes, magnos a matre tribules
Et pro centeno numerabit stemmate patrem:
Seu castigatae placet exactissima formae
Fabrica, et humanam species mentita figuram,
Albentes ciliorum arcus, et lumina dulci
Nixa supercilio, radiatisque ignibus orbes,
Ambrosiaeque genae, natoque immersa cruore.
Oscula, et immixtis candentia colla pruinis,
Et cirrus cervice strepens; deduceret axe
Numen et aurifero misceret fulmina nimbo.
At tu cui tantae servit fortuna maritae
SEHESTEDI Heros, cujus fiducia fines
Indignata breves, et vis sata traduce caelo
Exseruit spatiosa caput, quem masculus ardor
Pectoris et magnae patientia robora sortis
Et vigor ignava vetuit tellure morari:
Nosce diem quam fata ferunt? non laetior unquam
Phoebus ab Hesperio rediturus gurgite coelum
Pinxit, et Eoas patefecit cuspide valvas.
Haec est illa dies, qua dudum conscius aether
Parturit et longi solvit mensura favoris
Virtutisque fides Diva haec tibi culmen honoris
Atque thoros genero se dedit, Danique senatus
Arbitrium, regisque vices: non masculae corda
Defraudat virtus, non decipit illa palati
Canities, et sacra fides; adamante ligatur
Sponsio, quam voti gravitas infracta sigillat.
Jam sapuisse placet, jam castigasse fluenti
Luxuriam seclo, mens in se tota recedit
Vivida, et exactos sibi laeta recolligit annos,
Et tanti didicisse putat: juvat isse per omnes
Terrarum Cirrhaeque sinus, operosaque rerum
Atria, et erectos animo gestasse colores.
p.143
Este procul pigri, devotaque pectora glebae,
Semisepulta cohors, queis tardo in corpore stertit
Augustus coelorum hospes, quos gloria terret
Particulamque aurae moles terrena coercet,
Affligitque solo torpor: mens enthea nescit
Delituisse domi, sed quum conceperit ignem,
Incaluitque, lares pulsat, rumpitque catenas,
Et cupit ire foras; tardae vestigia plebis
Et feces egressa fugit, coelumque volatu
Carpit et augmento spatiosos explicat orbes:
Cuilibet in dextra sors est; sibi sidera quisque
Flectit, et a nobis fati censura vibratur?
Felices animae! non quas praetexta beatas
Aut luxus mentitur iners, aut prodiga fati
Dulcedo palpat, magnisque inter strepit ausis:
Hic vir erit, quisquis subducit pectora sorti,
Et nil fortunae debet, sibi sufficit uni,
Atque satur stat ipse sui, quem spiritus intus
Armat, et ingenii heroem testata potestas.
Tum stabunt fasces, rebusque capacia surgent
Pectora, cum fulgens solio regina sedebit
Virtus, et famulas sternet fortuna secures.
Sed lectum petiit Phoebus; tumidasque cooptat
Candida luna rotas, fraternaeque aemula lucis
Ardet, et alternis orditur regna tenebris:
En thalami cortina patet, Paphiumque cubili
Jus datur, et castae fulcrum geniale Dioni
Solvitur, effusae myrti cumulantur aristae
Thureque spirantis desudant brachia rami:
Sponsa venit sequiturque chorus, resonansque tubarum
Vox fremit, et jussis inflantur tympana cannis;
Heus pueri cohibete faces: exstinguite flammas
Nocturnosque ignes? quantumvis mersa vapore
Horreat, et nigra lateat ferrugine coelum,
p.144
Omniaque involvant umbrae; tamen una nitore
Sponsa repurgato dispellens nubila mundo
Imbuet obscuram faciei lampade noctem.
EPIGRAMMA
Ad generosum SPONSUM.
Parce peregrinos Heros generose penates
Et toties patriae dissita regna sequi,
Si rerum pretiosae trahunt, miracula Sponsa
Colligit et magnas contrahit orbis opes.
Non opus est Tyrio saturata murice bysso,
Hic vestit niveas purpura nata genas:
Frustra Indus jactat candentia prodigus ossa,
Hic manus Assyrium lactea vincit ebur;
Cedant Paestani felicia germina campi,
Hic pugnant vernis aemula labra rosis;
Lux cedat spatiosa Pharos, nam Sponsa nitebit
Qua te vel noctu contueare face:
Brachiaque Herculeas praestabunt bina columnas,
Non ultra, quo jam progrediaris, habes.
(104) Amplissimo Oratori
MATTHIAE FOSSIO
Eminentissimo Archiepiscopo
JOHANNI SVANNINGIO
pie et graviter parentanti. 1668.
Incipe magnificae felici flumine linguae
Et toto, FOSSI, quantus es, ore loqui,
Ore illo, quo nil summae facundius arae,
Quo nil doctorum cultius orbis habet;
Ut sacros Manes, et magni Praesulis umbram,
Et tanti quicquid non tegit urna Viri,
p.145
Illustri pietate bees, nomenque decusque
Circumdes factis, quod meruere, suis.
Haec erit illa tuae suadae pars inclyta, qua tu
Alterius laudes asseris, ille tuas;
Et poterit longis ventura in secula chartis
SVANINGI pariter et decus ire tuum.
(105) BEATO CINERI
Nobilissimi et Doctissimi
Viri
JOACHIMI KRACKEVITZ
In Regia Equestri Academia Sorana
S. S. Professoris et Pastoris. 1642.
Ergone Soranas damnarunt fata cathedras?
Et nova perpetua caede feretra tument;
Nullaque Parcarum satiabitur ira cruore;
Et mactanda solo victima nata sumus?
Nondum concrevit solidato pure cicatrix,
Ostentantque suas saucia templa neces.
Ecce iterum ignavis fumant altaria taedis,
Teutonicoque vacant pulpita quassa sono,
Infula liventes prostrata recumbit ad aras,
Atque suum nescit pallida mitra decus.
Mors abit, et sacris exsultat saeva figuris,
Quemque optant mystam secla, juventa necat.
Omnia rapta vir iste tulit: mentemque capacem;
Atque suae fervens Relligionis iter;
Et reliquas quae sunt sublimi pectore dotes;
Ingenium felix; praecipitesque colos;
Et vacuum subito thalamum. Procul esto viator,
Jam tibi jam Sorae silva vel unda nocet:
p.146
Cernis ut in tristes abierunt lustra cupressos,
Et fument atris arida ligna jugis:
Cernis ut effuso currant vada latius alveo,
Vixque bibant solitos ebria stagna lacus.
Crede peregrinos manasse doloribus imbres,
Quasque vides sylvas, funeris esse rogum.
Terram levem precatur
Vitus Bering.
(106) BEATO CINERI
Illustris et generosae Heroinae
SOPHIAE BRAHE
Dominae de Erichsholmb post exactam
felicissimam aetatem pie defunctae. 1643.
Ergo indignantis victrix longaeva senectae
Jam cadis, emeritum flectere jussa caput?
Atque fatigatas absolvis stamine parcas,
Et toties fessa pensa voluta colo?
Jam pridem implesti quicquid mensura tonantis
Donat, et aetherii prodiga dextra senis;
Felices soles, atque astra vacantia votis,
Et foetos rerum commoditate dies;
Quacunque aspicies, longis haeredibus errat
Sanguis et heroum stemmate fulta domus:
Inde THYCHO, clarii decus immortale senatus,
Naturae sibi vix sufficientis opus;
Hinc natus Boreae, sed adhuc te sospite, Primas,
Totque toro junctae prosperiore nurus:
Denique longa cohors diffusa stirpe nepotum,
Et late generis continuatus honor.
Scilicet hoc pretium pietas, atque anxius horror
Numinis, et coeli fervidus ardor habet;
p.147
Ut dum fulgentes laceret fortuna tiaras,
Et Regum fasces caeca cruentet anus,
Dum frangant elementa fidem, grandesque tueri
Impatiens moles sors inopina rotet;
Inconcussa tamen nullique obnoxia fato
Mens pia securum vibret in orbe caput,
Euboicique omnes transcendat pulveris annos,
Et Pylii superet secula lenta senis:
Ut cum canities jam nudis ossibus erret.
Sparganturque vagae per caput omne nives;,
Cum dubia admoto pendent vestigia fuste,
Et baculus cruri praestat amicus opem;
Tum rerum mundique satur, nil territa massam
Frangat, et inviso membra sepulta luto;
Et fastidito pangens divortia mundo,
Ambrosias coeli carpat anhela vias.
Sic Brahaea terens, qui ducit ad aethera, callem,
Augusto celsum remige tranat iter,
Et lethi rumpit leges. Quid denique gestis
Funereas quassans mors truculenta faces?
Non moritur quisquis segnem praevenit Olympum
Et prius in coelis, quam moreretur, erat.
(107) NUPTIIS
Illustris et Generosi Viri
OTTONIS TOTTII
Domini de Naes etc. arcis Syllisburgensis
Praefecti Regii et Nobilissimae Virginis
DOROTHEAE
ROSENKRANTZIAE
Magni illius ROSENKRANTZII
filiae. 1643.
p.148
Gentis hyperboreae proceres, habitataque coeli
Pectora delitiis, et quondam bina Trionum
Sidera, quicquid habent vastae penetralia Cyrrhae
Edocti Heroes, Tycho hinc, atque Holiger illinc
Conjungunt dextras, longisque ambagibus aevi
Felice augustas miscent in sanguine taedas.
Dania quae quondam diffusas undique gentes
Vexasti bellis, Scauroque in caede natante
Victrices fudisti Aquilas, Rutupinaque late
Littora et emensum fregisti cladibus orbem;
Aspice quam clarus tibi nobilitatis avitae
Continuetur honos, quam stirps generosa penates
Fulciat, et digna spissentur prole tribules,
Longaque patricias connectant stemmata ceras?
Jamque perennantes illustribus utraque laudum
Fessa domus titulis, seu Mars ferus intonet armis,
Seu toga poscat opem, dignas ad maxima stirpes
Munia, et aeternas spondent in secla curules.
Ecce tibi aurata praeludunt tempora fronte,
Et laetam se pandit humus, clementia fati
Aspirat cum vere novo, dum germinat orbis
Tyndaridumque rotant Phoebaeas terga quadrigas:
Ipsa Gnido, Cretaque Venus, Cyproque relicta
Te colit, et diti vestit torpentia flore
Gramina et arentes impraegnat culmine cannas:
Jam Nereus longis solvit latratibus Arcton,
Saevaque sopitis mitescunt aequora flabris
Adventu placata Deae; favor aethere gliscit.
Et conjurati promittunt otia soles.
Viderat in patria rapidos Hyperionis ignes
Et tostas Cytheraea plagas, calidoque sub axe
Immanes pleno vibrari robore flammas;
Atque alibi exustas turritae Memphidos oras
Et nudum populum; Nihil est si ferveat Eos.
Inquit, et accensae pangant connubia gentes;
p.149
Si Pharius ludat Sponsus, pellaxque Syenes
Virgo urat calidaeque nurus in basia currant:
Primus Gangetico cum surgit ab aequore Phoebus,
Immensumque orditur iter, vicinaque pulsat
Nubila, et altivomis spatiosa per atria coeli
Exspatiatur equis, et toto clarus Eoo
Urget praecipites ingens auriga jugales:
Tum vero ignifero late succenditur aestu
Et fortes vomit ore faces, mollesque Sabaeos,
Et Persas Turcasque urit, messisque beatae
Rivales Arabas, diffusa volumina Ganges,
Pallentesque Indi Glebas, atque invida Sinae
Ostia, et aestiferi Pelusia flumina Nili:
Inde vago temone ruens excurrit in Austros,
Et medium librat deflexo tramite mundum
Ordinis aeterni mensor, mundoque superbas
Ostentat phaleras, donec declivia vergunt
Lumina, et Hesperio trudit Pyroenta profundo;
Barbariae tum fervet ager, siccisque calescit
Africa tota jugis, et nullos humida rivos
Torretur Libyae semper sitientis arena:
Inde cupidineae feriunt praecordia flammae,
Et faciles veniunt risus, subitoque procatur
Maurus, et extremus sudat prurigine vesper.
Non secus ac calidum quando ustulat ignis aenum,
Et rapida obstructas adlambunt sulphura costas.
Indignata intus crepat unda, et guttura rauco
Panda fragore quatit, donec jam carcere spreto
Victrix oppositas populetur spuma favillas;
Sic ubicunque polus radiis ardentibus urget,
Fortiaque indomitos eructant astra furores;
Enervant mores stimulisque ferociter instant
Aestus, nec facile est istas compescere mentes
Quas coelum laxat, praecepsque effoeminat oestrum.
Interea Arctoas immitia sidera gentes,
p.150
Et frigus Boreale ferit, brumaeque rigentis
Impetus, et ponti populo ringente tyrannis:
Asperat Engonasis menses, et saevus Orion
Imbribus armatam quassat violentius urnam,
Et nimbis immane furit, trux ursa pruinis
Frendet, et egelidi strident algore Triones;
Arcturus de sede minax, et saevus Erictheus
Subjectum pulsant crudis rugitibus orbem
Intentantque gelu terris. Aquilonius horrore
Increpat, et tardi bacchantur plaustra Bootis:
Parte alia indomiti latebroso viscere ponti
Irrumpunt furiae, et si quando carcere missum
Caurorum surgit praeceps in praelia vulgus.
Et tumidus spumat Nereus, dominusque tridentis
Mugit, et effusos solvunt cataracta canales.
Concutitur Vestae gremium, vis bruta profundi
Affligit terram, peccantque impune procellae.
Atque flagellatae delassant aequora cautes:
Hic opus est pharetris, totas Cythereia proles
Huc converte faces, queis sunt excussa tonanti
Tela trisulca manu, ne squalida langueat Arctos,
Gensque domi pereat, quae nondum classibus Istrum
Pressit, et Alpinis spoliis induta Velitri
Claudia funesto maculavit jugera campo;
Quid moror, Idalios linquam Venus ipsa recessus.
Et gelidum peragrabo solum, nec terra marisque
Immensi obstabunt tractus, Corusque stupenda
Tempestate ferus, quin protinus aequora scando
Turbida, et in nostris ludent vexilla carinis.
Dixerat: extemplo tenerae coiere Sorores,
Straveruntque ratem; nullis tabulata rigebant
Vulneribus, nullae stridebant marmore tonsae,
Non pice sordebant funes, fundumque saburra
Presserat, aut rigidum plangebant transtra metallum:
p.151
Qualis concha fuit, qua quondam vecta per undas
Ionios nullo sulcavit remige fluctus:
Cum nondum Aesonidem vexisset Pelias Argo
In stellas abitura ratis, cum carbasa totos
Nondum sorberent Euros, spoliumque profundi
Nondum pinus erat, nondum nemus iret in altum
Et lucos mutarer aquis, sociosque susurros
Ingemerent silvae, nec passis ebria velis
Suppara libratas aequarent vertice nubes:
Interea in celeres glomerantur Dorides orbes
Najadumque cohors, Glaucique exercitus omnis
Adproperant laetis puppim lustrare choreis;
Neptunus rapidi compescit murmura ponti
Et famulas substernit aquas, procul ire fragorem
Aeolus, iratosque Notos, tumidasque procellas
Imperat, et ruptis insana tonitrua nimbis:
Tum fratrum pax tuta fuit, securaque coeli
Temperies, lenemque mari indulsere quietem
Nusquam stridentes compressis follibus aurae:
Jamque Venus vasto multum jactata profundo
Eluctata salum fuerat, cum frigida candent
Littora et Arctois immittitur anchora ripis;
Qua sese insinuat Tethys, qua ditia claustra
Codani guttur frenant, et faucibus arctis
Balthica felices adlambunt ostia glebas.
Sensit terra Deam, positoque repente veterno
Jugera purpureis pinxit viridantia campis:
Cernis ut hyberno candentem tegmine pallam
Exuat, et pressis laxet crudelia Coris
Frigora, et aestivos reparet natura colores;
Cuncta suo splendore nitent, mundusque juventam
Orditur revocare novam, placidissima Veris
Lenius aura strepit, tremulisque per aera gyris
Ludit et immotos vix palpat flamine ramos:
Rumpitur in vernos montis lascivia risus
p.152
Et nemus omne viret; tunicas in stemmate frangunt
Surgentes botri, quassasque papavera cristas
Ambitiosa levant, et adhuc turgentia fastu
Narcissus fert ora puer; dulcique rosarum.
Flamma cruore natat, vix et dum cortice spirans
Exaequasse nivi praesumit lilia pallor.
Aligerum strepit omne genus, mollisque balantum
Turba jugis spatiata ruit, stant vellera tergo.
Braccataeque stolae: verni novus incola campi
Errat pone bidens: dorso se turgidus infert
Vir gregis: extento redeuntibus ubere vaccis
Lac fluit, et niveo spumant mulctralia nimbo:
Stat sonipes, quassatque jubas; suspensaque librat
Crura tenus ventrem, plangunt in vulnere frena.
Et responsuri strident sub dente lupati.
Quin ipsae aequoreo saliunt in marmore Phocae
Immensae Oceani moles, gensque aspera squamis
Se rotat, et vitrei per glauca palatia regni
Mobilibus verrit ponti vada caerula caudis:
Alituum celsas tranant pulsantibus alis
Garrula turba vias: pars circinat altera pennas,
Et surrepta Argo stellatae lumina caudae:
Altera molle sonans vario modulamine sylvas,
Increpat, et strepero se librat in aera gyro,
Ingeminatque mele: non Daulias amplius ales
Populea sub fronde gemit, nec praefica lessum
Personat, aut miserae deplangit fata Sororis:
Cuncta serenato rident mitissima vultu,
Et laeta erupit facies, quin ferbuit una
Aether, et ignitos late sol explicat axes,
Atque coloratis ludunt convexa figuris.
Nec saltim terram praegnanti stirpe maritat,
Foecundatque solum, gravidas in semina vires
Fundit, et abstrusas laxat Venus alma cavernas:
Quin etiam humano calidam sub pectore flammam
p.153
Quassat; et heroas tentant incendia mentes.
Scilicet haec lux est, qua oblitos TOTTIUS aestus
Suscitat, et vacui longinqua silentia lecti
Pellit amore novo, viduosque interpolat ignes:
In triviis celebratur hymen, fremitumque volutant
Atria, et adversas clamor ferit obvius auras:
Praetexti longo coeunt ex ordine patres
Vix fora cognoscunt sese,, trabeataque turgent
Incessu Magnatum, et Scania foedere in uno
Ostentat decus omne suum; Malmogia valvas
Laxat, et excelsis elatas molibus aedes,
Ac pompae gavisa vacant, arx tota favillis
Candicat, et superos in gaudia provocat axes.
Aethereasque faces. Tu felicissime Sponse
Quem coeli commendat amor, vultusque paterni
Gloria, et effusae manifesto traduce dotes,
Ac mensura capax generis, cui nomen amicas
Spes parat et magnis jamdudum destinat ausis,
Ordire optati genialia foedera lecti
Et socios partire thoros: en candida Sponsa
Currit in amplexus, et formosissima pandit
Lumina, coelestis tantum compendia solis:
Prima pudicitiae testis mansuescit ocelli
Integritas mentisque foras juratur honestas:
Ingeminat splendore diem niveoque venustas
Purpurat igne genas, late micat ardua frontis
Gratia, et albenti multum decus eminet ore:
Qualis ab Ioniis emersit Cypria ripis
Cum pavefacta stuperet humus rorantia ponto
Brachia, et aequoreas superantia corpora spumas;
Seu rosa vere novo foliisque recentibus halat,
Quam nondum violavit hiems, aut horridus imber
Laesit et imbelles prostravit grandine cymas:
Sed minimum forma est: plus te reverentia morum
In Sponsa virtusque movent, numenque colendi
p.154
Ambitiosa sitis, totoque modestia vultu
Intemerata sedens, mens labis inhospita naevo,
Et nunquam peccans frenum a se passa voluptas:
Jam stirps longa domus, et fortunata parente
Stemmata, et affines magnis virtutibus aucti
Accedent tituli, jam proxima Foedera junget
Maximus Orchestrae princeps, qui munia Regis
Et tantum suffulcit onus: tibi numina cuncta
Augurio felice vacant, et prodiga totum
Exhaurit fortuna penu; favet ipse supere
Inter sidereos qua Tycho augustior ignes
Aeterno fulgore sedet, sobolique favorem
Portendit coeli, similique tenore nepotum
A superis optat foecundam in secula prolem.
(108) In fine Disputationis Argentorati
habitae 1648.
De subtilitatibus Politieis et Aulicis Praeside
J. HENRICO BOECLERO,
Respondente Melchiore Dreiling.
Ite leves animae, damnataque corda veterno,
Ite soporato corpora vincta gelu,
Temporis accusate fugam, fraudemque dierum,
Et nimium rapido lubrica secla pede,
Invidiaque onerate Deos, et lucis avara
Sidera, festinis insidiosa rotis?
Non nos hora fugit; nos horis addimus alas,
Nos terimus cunctas contrahimusque moras;
Dum nostri immemores hebetant oblivia mentes
Lentaque desidiae serpit in ossa lues,
Dum nos uda trahit strepero vindemia thyrso,
Et spumat bibulum crapula longa diem,
p.155
Dum mentes in corde furens emasculat aestus,
Et funesta nocens pectora cancer edit, (annos:
Denique quidquid id est, nostros quod lancinat
Pigritiae, scelerum, nequitiaeque chaos:
Interea tacitas pertexunt secula metas,
Horaque propositum strenua raptat iter,
Mox cani incumbunt, et faex ingrata senectae,
Jamque vagae serpunt per caput omne nives,
Si morimur, vitae fures, et deside fato
Paene indignanti contumulamur humo.
Tu vero indecores animas, et torpida vulgi
Pectora, et ignavae vincla perosus humi
Macte animo DREILINGE, tuosque invade decores
Quod facis augustum carpere anhelus iter;
BOECLERUMQUE, decus nostrum, sectare tuumque,
Ille tibi in laudes non leve nomen erit,
Ille cui doctae posuere silentia Cirrhae,
Et Musae positis obstupuere lyris,
Ille cui haeredem transcripsit gratia suadam
Mortali postquam vestiit ore deam:
Hoc duce, seu Latii inquiris secreta senectae,
Seu Grajas mens est sollicitare tubas,
Illinc rostra tibi, veteres hinc sistet Athenas;
Nulla tibi tellus quas peregrina dabit.
(109) Eminentissimo Scaniae Episcopo
Illustri et Celeberrimo Viro
D. PETRO WINSTRUPIO
Domino de Verpinge etc.
Sacras Pandectas Edenti
Incrementum, decus, felicitatem. 1666.
Quam bene fulgentes Winstrupius inter honores
Et decus et clarae nomen et arma domus,
p.156
Altius urget iter, trabesque excelsior omni,
Praevenit humanae conditionis opes
Numinis interpres magni, coelique Dynasta
Et non fucatae relligionis apex,
Qui Cyrrham Jordanis aquis, Helicona Sioni
Jungit et Hebraeae Romula plectra tubae,
Atque Palestinis accendens lampada chartis,
Asserit infractam vindicis ore fidem:
Pro gladio, et pharetris, atque ignipotentibus armis
Militat aeterno lingua diserta Deo,
Eloquiique decus, et suadae divitis uber,
Laetaque vis fandi non habitura parem,
Qua sectas domat omne genus, cultusque nefandos,
Et nomen quicquid impietatis habet;
Hoc parvum est; rabidi qua vim confringit averni
Certaque de domito Dite trophaea refert,
Haec est Nobilitas, argumentumque caloris
Ingenui; Christo vivere, nolle sibi.
(110) RHYTHMI VETERES
De Exitu Longobardorum
Latino carmine redditi
a Vito Beringio;
Habentur in notis Stephanii ad Saxonem.
Grammaticum pag. 181.
EBBO AGGOQUE Duces, quondam cum forte paternos
Lassa Ceres frustraret agros, inimicaque suetas
Flora negaret opes, Scanis de finibus acti
Externas alio quaerebant sidere sedes.
Fluctivagae placuere acies, et classibus aequor
Captum, jam stabant naves, centumque virorum
p.157
Quaeque capax radebat aquas, et compede vinctus
Ingemuit pontus, decies septena propinquas
Neptunus stupuit ferientia classica gentes.
Vandalicus dictus populus; nam Vandalus EBBO
Indiderat sociis nomen; sed stirpe Godinga.
AGGO stetit: quamvis minor ortus dispare terra
Rettulit EBBONEM mnaterno sanguine fratrem.
Ut Gothicum tetigere solum, primo excita sede
Gens ruit, et patriis fremuerunt murmura portis
Defensura lares: sed postquam Cimbrica transtra
Et mites novere duces, non horridus ultra
It fervor, condunt lituos, pugnaeque relanguet
Impetus, et rabidas clementia temperat iras.
Convenit in dextras, et binis mensibus actis
Concordem sociant aciem; coiere Gothorum
Mille viri, centumque rates, structaeque phalanges.
Vicinas toto populantur littore terras.
Bellanti patet omne gregi: superataque priscos
Rugia declinat fasces: vagus incola mundi
Errat, et emissis extendit sceptra colonis.
Jam tum defunctis ducibus, placuere secures
Regis HAGELMUNDI: paret fortuna potenti
Ferro; victrices animae famulantibus astris
Ostendunt late dextras; nudantque feraces
Longobardorum pacatis sedibus oras,
Et sibi devictae depromunt nomina gentis.
Dic clades, dic Drave tuas, quaeque alluit Ister
Pascua, Pannoniaeque domus, tuque alta Vienna
Caesareique lares, etiam vos Dana juventus
Stravit, et edomita victrix saltavit arens.
Restabat Latium totius curia mundi,
Haec quoque succubuit jam lapsis viribus aegra:
Adria testis erit, Vesulus cum cederet axis,
Eridanusque suas stupuit pallescere ripas,
Laus viget, et toto volitant praeconia coelo,
p.158
Famaque dicet anus, quot claris bella triumphis
Gesserit hic populus, donec post secla sequutam
Carolus afferret succisa stirpe ruinam. (subdunt,
Laudo tamen Cimbros, qui dum sibi caetera
A summo tantum voluerunt Caesare vinci.
(111) In Effigiem
Perillustris et generosi
Domini
DN. OTTONIS TOT,
Domini haereditarii de Naes
Regni Daniae Senatoris
Malmogiae Praefecti.
Quam pulchrum est, o posteritas, Natumque Patremque
Orchestra junctos splendidiore legi,
Et patrium augustis moderari legibus orbem
Fortunae pariter muneribusque pares:
Salvete o proceres, o dulcia nomina, per quos
Nomen honoratum gentibus Arctos habet,
Tuque o, qui nostris infers haec gaudia seclis
OTTO salutari nomine sidus ades
Cui coelum favet omne suosque assignat honores,
Quosque homines optant quosque dedere Dei:
Vis, Lector, stirpem, nulli quae cedat in orbe;
Et procul a magnis nobile nomen avis;
Consiliumve; manumve; et rem si patria poscat;
Invicta imprimis pectora pura fide;
Una tabella dabit tot candida nomina recti
Seu quicquam his majus fingere mente juvat.
Divitias memorare nefas, queis celsior ipse est,
Munera qui mentis nobiliora putat;
Inter opes, et quicquid habet vel discupit orbis,
Pulchrum est, nil Domino pulchrius esse suo.
p.159
(112)
NATALITIAE
CHOREAE
Solennis Actus
Quum sacro tingeretur fonte
FRIDERICA AMALIA
Serenissimi et Potentisssimi
Daniae Norvegiae, Gothotum et
Vandalorum Regis
FRIDERICI III.
Ducis
Slesvic. Holsat. Storm. Dithm.
Comitis
Oldenburg et Delmenhorst
AUGUSTA SOBOLES.
Impress. Hafniae 1649 in folio.
p.160
PROLOGUS
IN
LAUDEM SEXUS FOEMINEI, ET
RAPTUM SABINARUM.
Turba Dionaei, mollissima corcula, coetus
Turba puellaris delitiosa chori
Illecebrae nostrae et deliria dulcia vitae,
Sed tamen et nostris blanda medela malis,
Cui Venus, et toti sese indulsere lepores,
Cui Charis, et mixto rider amore jocus,
Cuncta tibi parent. terrae dominaris et astris
Et trepidos cogis sub tua jura Deos.
Aspice flammantes tot Olympi pensilis ignes,
Judice queis Phoebo praenituere tui;
Imperio Mars tela tuo submittit et hastam
Et subdit famulas Oceanitis aquas,
Jupiter ignoscas: cedunt tua tela Dionae,
Et trifidum Paphiae sub face fulmen hebet,
Majestas sub amore jacet; sapientia sese
Nescit, et arbitrium non habet ipsa sui.
Vobis virginei vultus, oculique loquaces,
Et niveum propter lilia nata sinum,
Atque inter dulces nutantia lumina risus,
Lumina, queis furtim tela reclusit amor,
Vobis cuncta in nos superi voluere licere,
Et cuncta in vestras jura dedere manus,
Vobis emeritos Pyleus ressuscitat annos,
Et sua Nestoreus colligit ossa cinis;
Ipse Cato torva deponit fronte Catonem,
Et saevo cunctas exuit ore minas,
Vobis submittunt magni diademata Reges,
Armaque Virgineis, arma minora jocis:
p.161
Romulus Ausonias dum subdit legibus urbes
Atque triumfato victor ab hoste redit,
Insidias tenero solus meditatur amori:
Quid facis, o gentis maxima cura tuae?
Incautas cepisse dolo vel fraude puellas,
Scilicet hoc vinci, non superasse fuit;
Dum rapimus, rapimur. haec est de virgine palma,
Hic propria victor semper ab arte cadit:
I tamen ad praedas, ad dulcia praelia miles,
Vincere vel vinci sic potuisse juvat.
At tu pulchra cohors, qua non simulantior ulla est
Quae cupidis properas vertere terga procis.
Vicisti, sis capta licet, lepidissima rerum,
Non fugis, ut fugias, ut capiare fugis.
SCENA I.
Quatuor Legati, a Romulo.
emissi.
I.
Imago nobis Urbis, haud urbs condita est,
Quam solvet aetas una, si desit thorus
Dulcisque pignora conjugi, coelum quibus.
Fasces spopondit orbis, et fatalia
Terris regundis nomina. O quid coelibes
Numeramus horas? desidesque ducimus
Infructuosi sterile tempus ocii?.
Quis esse potius Bubo quam Phoenix neget
Inter volucres? quis velit solatio,
Natura nobis quod dedit dulcissimum,
Carere? Nostri primus imperii parens,
Ponens trisulcum saepe fulmen, in sinu
Sedit puellae. Turba nos Mavortia
Martem sequuti, conjugemque Cypriam
Nostri premamus principis vestigia.
p.162
II.
Armiger frustra nepotes et nepotum filios
Mars sibi sfperare posset, irrito voto nurum,
Et futuras dia neptes postularet Ilia,
Si parentis dulce nomen, si illecebras conjugis
Pergeret nescire nostri generis autor Romulus
Nos quoque infoecunda si sic duceremus tempora,
Candidae ignari Cytheres, nil morati posteros,
Illa nuper nata, justis destituta urbs civibus
Mox cadens, animam sub ipsis funderet cunabulis:
Germinantibus subinde ni reponat surculis
Innovatam cultor horti stirpiumque propaginem,
Insequens aetas caducas derelinquet arbores,
Et suis nudata cernet fructibus plantaria.
III.
Ut coelo indigetes conciliet novos
Felix innumeris Ilia neptibus
Altrici Tiberinus
Matres non dabit alveo
Nec tu Virginibus dives Anagnia,
Nec pulchris celebris Nursia foeminis:
Praelatasve Deabus
Mittens Casperie nurus.
Dilectas animas, et socias thori
Praebebunt Tatiae cum Forulis Cures,
Et Cenina, propinquis
Gaudens Crustumini jugis.
Quin ergo, socii, corripimus viam,
Et jussi exsequimur debita muneris,
Non tam Romulus, urbis
Aeternae sator et parens,
Quam Natura suos provida nuntios
Ablegat. Veneris Tu Cypriae puer,
Nos, si caetera desint,
Facundos facies, Amor.
p.163
IV.
Quid par habuit foemina pulchra?
Quid pretiosa natura sinu
Casta melius fudit in auras?
Illa pudicam servare domum
Et Palladias docta per artes
Ducere tenui pollice lanam
Fama celebras, forma ignota.
Circum dulces ubera nati
Castae Veneris praemia pendent,
Et virtutem sub lacte trahunt:
Qualis rivus gramina tingens
Haurit patrio fonte saporem:
Illa arcani sapiens custos
Domini in dubiis sedula rebus
Quas non animo versare vias,
Quid non lacrymis superare potens?
Utramque pati bona fortunam
Et concordi comes ire thoro:
Sic quae rigido marmore sculptos
Viva cineres condidit urna,
Quaeque Emathiis animosa virum
Perdidit arvis, plusquam socios
Ebibit ignes non verita mori;
Et quae pectus non dolituro
Saucia ferro, saevam docuit
Optare necem. Quaeque maritum
Obvia fatis morte redemit.
Ausa et mulier saepe virilem
Cohibere fugam: saepe emotas
Reddere pavido pectore vires.
Cruenta viros straverat agris
Sparta, sed Argis repperit hostem
p.164
Et foemineis cincta maniplis
Qua ludenti cecinit plectro
Telesilla manu praelia fecit,
Dedit et Tyriis jura colonis.
Galla Virago.
SCENA II et III.
Romulus de raptu Sabinarum deliberat.
Qui Jovem Divumque hominumque Regem
Parare furtivos dolos,
Qui Deum brutas simulare formas
Fera coegit cuspide.
Imperat nostris Puer ille sceptris,
Insuetaque arma concutit:
Nil juvat splendens iter ambientum,
Procis negantur foeminae:
Nec preces blandae, neque missa duras
Flectunt Sabinas munera.
Vis capessenda est, sed amica; vires
Sunt temperandae astutia.
Nubiles cogi cupiunt puellae;
Quod expetunt amittere,
Callidae tolli sibi conqueruntur,
Fictis madentes lacrimis:
Hoc genae poscunt, ubi mista fulget.
Lacti recenti purpura,
Hoc petunt sensim tumidae papillae,
Et quas sinus partes tegit.
Tu fave nostris, Cytherea, coeptis,
Casta Cupidinum choro
Cincta, ludorum tibi qui parantur,:
Jocosa spectatrix ades.
Mox potens voti statuam trophaeum;
Divisque nuptialibus
p.165
Pura portabo niveae columbae
Sacras ad aras viscera..
Ite, o nullis fracta periclis
Pectora: dulces ad delicias
Vicinaque jam gaudia alacri
Properate gradu. Quantum valeat
In magnanimos mens vestra viros
Fortisque manus, foemina discat.
Ite o socii, non ad dubiae
Taedia pugnae, sed ad amplexus,
Et socialis praelia lecti:
Pro litigiis sperate jocos
Pro vulneribus basia duris.
SCENA IV.
FILIAE RAPTAE.
Cingimur insidiis: quo te modo testibus illis
Vertis inops, tanta territe fraude, pudor
Undique vis inimica: fugae non ulla potestas
Ni fuga sit prompto pectore ferre necem,
Ferre neces et tela parum est: sed fama sepultas
Quae subit? et mores quo canet ore pios?
Scilicet infandos aluisse haec pectora amores?
Et sceleri impurum supposuisse caput:
Spem castae fraudasse domus? fregisse pudori
Foedera, nativa conciliata fide?
Falsa: sed in falsis vera est infamia dictis,
Vertitur hoc falso cardine verus honor.
Quin sociae moriamur, et haec in fata ruamus
Effugium tantis mors erit una malis;
Stet sceleri infando castum praeferre pudorem,
Stet vel in adversas pectora ferre neces,
In nos saxa ruant, in nos ruat arduus aether,
Sit modo supplicii causa; fuisse pias.
p.166
SCENA V.
Raptores Sabinarum.
I.
Plaudit protervus nuptiis novus amor,
Cytherea taedas concutit; sobolem novam
Natura nostri sperat adjutrix thori.
Faciles adeste Nymphae in haec primordia,
Metumque inanem ponite, et quibus dedit
Fortuna corpus, his etiam animos date.
Sic saepe vinci vosmet exoptabilis.
Placata postquam e cordibus ferocia
Migrabit: Sic Sol quas severas aspicit
Nimiumque duras, mitigabit Hesperus;
Et luna socii sola testis foederis
Pacem reducet, placida rixarum arbitra.
Tu gnate Veneris, illices Cupidinum
Pone hic Pharetras; sic eundum est in thorum:
Jam fama nostrum facinus aevo postero
Transmittet, unde certa venturus nepos
Exempla capier: rapta materno sinu
Virgo jugales postmodo accendet faces,
Nubentque pulchrae sic nurus Quiritium.
II.
Cedant trepidae pectore rixae,
Tristes abeant corde querelae,
Si liticulis stimulatur amor
Primam vitiet rixula noctem:
Mox flammeolis Aurora sequens
Rosei vultum conteget oris,
Dabiturque comis altera vitta:
Placeat vobis mutata domus,
Positique alia sede penates:
Neque dividiae sit virginei
p.167
Onus ignavum ponere floris,
Nobile Matrum in nomen ituris:
Nunquam gravidos edere foetus
Arbor poterit, nisi sternat humi
Lapsa caduci germina floris.
SCENA VI.
Sabini de raptu queruntur.
Ecquis tutus erit, suamque ducet
Immunis trepido pavore vitam?
Nec sancta integritas, fidesve prisca
Securas sibi pollicentur aras.
Marcet Relligio, Diis sacrati
Turpantur scelere, atque fraude ludi:
Ficta sub pietate stupra fervent,
Nutricesque libidinum rapinae.
Quidnam saeva cupidinum genitrix,
In nostros tibi juris est penates?
An morum decus et sacrum pudorem
Conservare, dehinc scelus puellae est?
At vos sacrilegi, exsecrata turba,
Raptores miseri, quibus pararunt
Aeternas generosa facta laudes,
Ausis foemineam aggredi catervam,
Pura simplicitate, et innocente
Vita, non clypeis nec ense cinctam,
Vos, si degeneres, nimisque inertes
Permittunt animi, Viros deinceps,
Non autem mulierculas inermes,
Pugna vincite, deque digniore
Sexu figite dignius trophaeum.
p.168
CHORUS.
Maeni propago Patris honoribus
Intaminatis par superis Fides,
O quam peregrino laboras
Diva solo, melioris haeres
Te purpuratis pervia simiis
Regum aula ridet: te sacer infula
Prodit sacerdos: te loquentem
Sanctius Ausonii senatus
Odere Patres. Quo semel exulas
Contempta regno; Perfidia impios
Celans recessus, falsitasque
Frausque subit, pavidasque ducens
Error tenebras: omnipatentibus
Venenum adulans cordibus ingerit
Gratusque qua ldit ruina
Visceribus fuit occupatis.
Tales dolosa rupe Pelorias
Puella nautae non bene credulo
Stillavit artes, et volantis
Velaque remigiumque cantu
Fixit carinae: risit inhospitis
Deprensa puppis vorticibus, dabat
Mortem voluptas, et volentum
Blanda lues populabat artus.
Non omnia ibunt secla nigrantibus
Corrupta fusis: sed vitia interim
Placent rudimento, gravemque
Prima levat novitas laborem:
Experta languent; dat saties modum
Virtus perennat sola, boni fames
Augetur usu, seque turpis
Impatiens senii propagat.
p.169
Quum tela lucis per liquidum aera
Recente Phoebus fudit anhelitu
Primoque non puros calore
Elicuit pelago vapores:
Vides ut atra nube tyrannidem
Coelo minantur? stat Deus altior
Viamque rimatus diei
Dividit hinc tenebras, et illinc
Tandem recepto pulchrior aethere
Mundo auspicatam caesariem explicat,
Curruque jam victor, sereno
Per solitos equitat meatus:
Talis cupitum restitues jubar
Alumna virgo Temporis; et jugum
Olim triumphatae sequentur.
Horribiles scelerum catervae.
SCENA VII.
CAPTIVI.
I.
Duras catenas, vincla, saevos compedes
Situmque olentis carceris,
Testes ciemus patrii infortunii,
Et propriae obsignacula
Virtutis, hosti terga quos ostendere
Ignobili puduit fuga.
Quamvis iniquae sortis ob coecas vices
Nos Marte dubio vicerit
Nostro triumphans Roma fato, non tamen
Invicta vicit pectora,
Superest Sabinis magnus animus: carcer est
Maritae sequester gloriae.
Erras, nocentem quae putas exercitum
Fortuna, qui devictus est:
p.170
Non ille, bella qui gerit felicius,.
Gerere putetur justius.
II. CAPTIVUS.
Sic nempe rupto jure sacro gentium,
Posthac in alienas opes,
Quin in familias, et lares grassarier
Impune sceleri fas erit?
Sic per ruinas accolarum gentium
Urbs jura quae terris dabit,
Per scelera primum comparet sibi gradum,
Pandetque per nefas fores?
Fortuna, nos te, nunc tuum ludibrium,
Donamus hoc praeconio;
Vires ubique et improbam potentiam
Sed maxime in bello exseris.
SCENA VIII.
Fugitivi e pugna, simulantes
se mutilos et claudos.
I.
Dum socios vanae laudis temerarius ardor
Evocat ad pugnam, dum tristia vulnera passis
Labitur effusum late per languida membra
Purpureum flumen, nec jam discriminat ullus
Aut artus, aut ora color, sed corpore toto
Horrendum aspectu, vulnus, livorque cruorque
Trajectas nudasque fero de vulnere costas
Haurit et adversi regnant sub pectore venti,
Nos latebrae; et laesae ficta haec dispendia plantae.
Securos fecere necis, vacuosque periclo.
II.
Ridete nostros, Turba Nobilis, saltus,
p.171
Quali cachinno personare coelestis
Audita quondam est aula, cum dapes inter
Nudata cunctis puberes sinus Divis
Monstraret Hebe, plena nectaris succo.
Cum passum iniquo debilem pede alternans,
Et hinc vacillans indeque impari talo,
Feriret aureum Mulciber pavimentum
Illi voluptas, at salus fuit nobis
Movisse plantas. Sic fuga salutari
Tergo cruentas cavimus cicatrices.
III.
Quid nosse juvat, num lethiferi
Dum fervet opus dubium Martis
Stygii fulmen triste metalli,
Valido coxas ruperit ictu;
Aut succiso poplite vires
Genibus dempserit hosticus ensis;
An praeproperam metuens mortem
Timor, integros finxerit artus
Clade teneri. Generosi animi est
Texisse dolos; et simulati
Praemia morbi sprevisse, crucem,
Scuticas, virgas, pedicasque graves,
Et perfrictae stigmata frontis.
Audendum aliquid brevibus Gyaris
Atque ancipiti carcere dignum,
Tibine latrante impulsa fame
Murmuret alvus; possisque piger
Sacra socordi ferre vacunae.
p.172
SCENA IX.
HERACLITUS
miseriam humanam deplorat.
I.
Heu quam perpetuum est nihil!
Quam nunquam stabili gradu
Aevi sors fragilis manet!
Et quae tuta putes, brevi
Momento Deus obruit
Sic mundi imperium cadit
Praeceps. Occidis, occidis
Imis eruta sedibus
O gentis domus exsulis:
Nec Saturnia te Jovis
Conjux eripere, et soror
Nec quicquid superum est, valet,
Urgent irrevocabiles
Parcarum exitium coli:
Stat defixa adamantinis
Clavis dura necessitas
Et fati stabilis rigor.
Qui terram et mare continet
Ac rerum dominos premens
Infra se superos habet.
His impulsa, velut Noto
Confligente Aquilonibus
Quercus pulsa vel ilex
Incumbet sibi machina
Et quamvis properet furens
Vulcanus, properet ferus
Ignis non patiens morae
Orbis mole tamen minor,
p.173
Lentos increpitat rogos.
Quam mox funditus obruet,
Evictamque rapacibus
Flammis altius hauriet
Congestus cumulo cinis.
Hoc habent in se miserum beati
Esse quod nolunt miseri: secundam
Primaa fortunam vocat aura seque
Ebrium prae sente bono, futuris
Proluit pectus, niveamque vitae.
Aurea sperat seriem catena.
His ferax pandit gremium irremissae
Cura naturae, rotat astra coelum
Candido circum micat igne Phoebus,
Parturit fruges inarata tellus,
Subsidet pontus, famulusque jussa
Accipit orbis.
Quis Deum voces ita constitutis.
Quis poli longe jaculantis iras
Quaeque mortales agitant procellas,
Et Deae ludum volucris, suoque
Semper auctori grave crimen, et te
Proh nimis velox Libitina, vosque.
Tartari flammae male nominatus
Occinat augur?
O mihi nunquam nimium beatae
Aura fortunae veniat, diuque
Insolens cladis favor! o serenum
Auferat nubes, superumque dono
Sic mihi dulces lacrimae madescunt.
Ille plus felicibus est beatus,
ui potest vivendo minus beatus
Aut miser esse.
p.174
II.
DEMOCRITUS
ridens vanitatem hominum.
Ridete o juvenes, viri, puellae,
Ride Rustice, Nobilisque, magno
Splenem concutite, ha ha he, cachinno.
An quisquam nisi ferreus, lapisve
A risu sibi temperet soluto:
Vanos sollicitudinum tumultus,
Et curas hominum videns inanes,
Iras, ludicra vota, spes caducas,
Terrenis adamantina catena
Affixas animas, originisque
Oblitas propriae: rotata circum
Quoquo lumina vertero, obvium omne
Pulmones agitat, latusque tundit
Postico resonans mephitis Euro.
Sed quanquam omnia digna sint cachinno,
Ridendum tamen est nihil magis quam
Deliri lacrymae, ha ha he Heracliti.
SCENA X.
PORSENNA
DE
OBSIDIONE ROMAE COGITAT.
Infamem, o soboles Mavortia, cernitis Urbem
Et impiata caede fratris moenia.
Illa ex colluvie grassantum mixta latronum,
Infesta sibimet est, gravis viciniae.
Sed quamvis rapido cingatur Tibridis alveo,
Septemque geminis collibus superbiat,
p.175
Ne scelus inveniat solitas crudele latebras,
Vestra, sodales, fretus efficiam manu.
Sit labor, ex imis evertere fundamentis.
Dira impiorum claustra civium, dumos.
Idem qui condet Dominorum oblivia cespes,
Una offuturam seculis famam obruer.
SCENA XI.
FECIALIS AD PORSENNAM MISSUS
A ROMULO, UT PACEM ET
FOEDUS COMPONAT.
Aeterna homines si semper agant
Odia, et nunquam cedere jussus
Furor ex animis; nihil integrum
Bella relinquent; vacuus siccis
Sterilescet ager squalidus arvis,
Gentesque cinis, face supposita,:
Domibus lapsis, obruet altus:
Blanda ingenuae nomina Pacis,
Inimica fero nomina Marti,
Dulci afficiunt pectora motu:
Valida Pacis stabilita manu.
Nullam metuunt tecta ruinam:,
Foecundus ager messe benigna
Durum agricolam beat: innumeris
Potior pax est una triumphis.
Tibi Romanus pacem populus,
Simul erectos offert animos;
Mecum ancipiti veniunt gressu
Dea servatrix hominum, et vindex
Tutorque sui Mavors populi.
Vires nostrae superesse Urbi
Porsena noris; si dubitabis,
p.176
Valde ambiguas; si despicias,
Acres etiam; Perpende animo,
Quod tum melior, tum tuta magis
Pax certa siet, victoria quam.
Sperata; tuis illa in manibus,
Haec in genibus postea Deorum est.
SCENA XII..
CLOELIA CUM SUIS OBSES.
Forti macte animo meae sodales,
Fortuna quas mi coeca consortes dedit
Nec constantia sola sit virorum,
Immota videat foeminarum pectora
Omnis posteritas: fide tenaci
Carae salutem vindicemus patriae.
Aetas quo sciat omnis atque sexus,
Se consecratam Diis focisque patriis
Accepisse animam, et solo paterno.
Se reddituros, quando eam poposcerit.
Felices nimis, et quater beatas,
Quarum probatus, teste patria, pudor
Saevo mox veniet probandus hosti,
Mea si juvabit consequi vestigia.
SCENA XIII.
Musica captivis puellis missa: quae lubrica
fortunae memorat, et constantiam
in adversis hortatur.
Mutant fata vices: ille favonio
Quem vectum facile cernis, eburneo
Sublimem solio, et non imitabili
Majestate ducem, jura minoribus
p.177
Dictantem populis, mox stipis indigus,
Terrae pondus iners, illacrimabilis
Vulgi ludibrium, pauperiem et probrum
Prodet teste manu. Quem modo sordidae
Vappam plebis, olentum ex grege fugeras,
Fastiditum oculis, nunc humilem super
Turbam conspicuus conditionibus
Gaudens Attalicis, ordine fascium
Haerentum lateri, et pone sequentium
Celsus per timidorum ora Quiritium
Terrarum Dominis par graditur Diis.
Mutant fata vices. Cernis ut ardeat
Plenum luxurians tollere verticem
Arbor sacra Jovi? nunc placidas bibit
Auras, et Zephyro gaudet amabili
Incrispasse comas. Mox patiens truces
Lapsuris subito frondibus Africos
Damnosasque hiemes, nuda caput, ferae
Porget digna joco brachia grandini.
At quae sustinuit jam fugiens gelu
Dissolvente nives sole, cacumina
Vernis grata feret dives honoribus.
Te si praecipitem Diva, volucribus
Circumvecta rotis, nescia mobilem
Defixisse gradum, culmine proruens
Nudum divitiis exuit, et lare:
Aequa mente levem riseris aleam.
Fluxae sortis; opum, non animi minor.
Mox quum fata volent foenore prodigo
Amissum referet blanda Favonium.
p.178
SCENA XIV.
DUO SANNIONES.
SANNIO I.
Exi foras, Sapientia,
Matris ridiculae stulta propago.
Sedes novas tibi quaerito
Ultra Sauromatas, aut apud Indos:
Jam viluit tua gloria;
Et quondam celebris nomen honoris.
Quod sapiente eloquio, et grandissimae nectare linguae
Exsequi fuit negatum Nestori,
Hoc apinis nugigerisque affaniis scurra facetus
Saepe magnis persuadet patribus.
SANNIO II.
Huc ades nostri supellex ordinis domestica.
Ampulla, lecythus, strigil,
Et facetae insigne gentis, perforatum pallium,
Fartumque sarracum logis
Non futurum inane nostris Praemium laboribus
Cantata spondet regula;
Ecce de Sophia trophaeum Diva ducit Moria,
Plaususque Plebis provocat.
Verba dio plena succo, foeta rore coelico
Cum fundit aureum in tholum
Elevatus ille longa membra claudens cyclade,
Magno sacrum cui sinciput
Circulus circumdat orbe; si parum protraxerit
Divina linguae munera,
Aure non fert nauseante parvulam auditor moram
Negans quietem clunibus;
p.179
Aut nimis tardante motu perstrepentis machinae
Momenta cuncta supputat,
Pressus aut sopore ronchos efflat e pulmonibus,
Dum nasus excubat vigil.
At facetas ille spectans Sannionis fibulas,
Os quando Mimi sesquipes:
Errat hinc et inde torsum, quod parentis in sinu
Formidet infans rusticus,
Impium siticuloso quando scomma gutture
Spumans cachinnis projicit;
Ille utramque laetus aurem ludicris accommodat
Auditor absque taedio:
Et nihil fastidiosam conquerens molestiam
Nudo scabello considet,
Nec fodi latus moratur, nec teri sentit nates,
Logos facetos dum bibit.
Multa titillant Neaeram ludicris affaniis
Quae non lacessunt Socratem.
SCENA XV.
BINAE MULIERES PYRRHICAM
SALTANTES.
MULIER I.
Mutans vices Natura, versa
Desciscit a sese indole. Eho
Colos, Viri, lanam et culinam
Curate, nobis linquite enses.
Quanquam illa nunquam bellicosa
Visa of manus madere caede,.
Volubili tamen meatu
Et arte facto novit ictu
Gratam creare alacritatem.
p.180
MULIER II.
Non solus gladios, saevaque luridae
Armamenta necis Mars rigidus quatit:
Est cum post thalami munera conjugis
Ensem depositum Cypria corripit,
Atque aptans galeam nexilibus comis
Mentiti simulat ludicra praelii.
Nec mortem populis noster acinaces,
Nec tentat lateri vulnera, sanguinis
Expers: innocuis aerea flexibus
Pulsat: delicias atque jocos ferens
Festivo recreat pectora fomite.
SCENA XVI.
CLOELIA TIBERIM
TRANSITURA.
Oppressit altus jam sopor hostium
Secura nostri lumina; Quin cito
Alacritate hanc occupemus
Segnitiem, sociae, supinam,
Virtute sola vindice, patria
Sit nostra spreto libera Porsena,
Natura cum vires negarit,
Fraude piis licet esse sumpta.
Jam servitutis dura repagula
Rumpamus omnes: vortice parvulo
Discreta libertas ab urbe est,
Auspiciis reparanda nostris.
Optata sanctis si dederint Dii et
Eventa votis, Roma superstites,
Suique tutrices honoris
Promerito excipiet triumpho:
p.181
Sin unda fractos invida Spiritus
Contaminatis fluctibus hauserit
Prae Mutiorum Coclitumque
Cloelia nominibus feretur.
Ergo secundum Tibridis alveum
Intacta fundo dividat ungula,
Natantibus benigna lenem
Subdet equis. Dea glauca dextram.
SCENA XVII.
NUNTIUS AD PORSENAM
DE CLOELIAE FUGA.
Rupere vincla, cumque vinculis fidem
Astuta turba virginum, quas obsides
Suae fidei Roma dederat Porsenae.
Fugitiva celerem transiit Tiberim cohors:
Mihi animus una fugit; incerto impetu
Timor pavorque vacua pulsat pectora.
Inauspicatum nuntium perterriti
Sequetur ira Regis, atque animi furor
Sui impotentis; nosque participes mali,
Tristesque sortis erimus adversae arbitri;
At turba mentis cum residet concitae,
Reduxque rectam Ratio monstrabit viam,
Tua etiam ab ipsis hostibus laudem feret
Virtus, virago; patriae insolens amor,
Supraque sexum grandis animus, gloriam
Tibi futuris comparabit seculis.
SCENA XVIII.
PORSENA INDIGNATUR.
Impia et scelerata Roma, similis obsidibus tuis,
Quae tibi fides, et icti foederis constantia,
p.182
Quis Deum metus supersit, jam probasti denuo,
Ite mortales, dolosis foeminarum machinis
Obices date, inviorum montium crepidines,
Asperos opponitote gurgites torrentium,
Sistite excubias inanes, struite turrim aheneam,
Corpora armis militumque copia circumdate,
Irritus tamen furentes ibit in Notos labor,
Claustra fallet, viperinum manibus erumpens genus:
Jam mihi frustra trecentos, Roma, mitte Scaevolas,
In meum jurare pergat socia factio caput;
Me tenax servare pacta, juraque impos prodere,
Faciet immunem periclis animus, inque praelio
Mille Romanos Hetrusci vincet unius fides.
Sed dolo fucata virtus et gravi perjurio,.
Te, scelesta gens, ab imis eruet radicibus;
Ultimum, infamem perisse, nomini addetur tuo.
Arma expedite milites; somnos fugat
Metum increpantis Martius clangor tubae,
Oritura condet ultimos bellisonos
Urbisque tristi clade ceu nimbo minax
Cum cive pariter occidet caeso dies.
Hic limes esto Martis; hunc multa nece
Commilitones, hostiumque sanguine
Faustaque designabitis lauro diem.
Nihil hic timendum: restat exiguus labor
Finis laborum, frangite occlusas fores,
Urbem latebris sternite trementem suis,
Pax huic fidesque nulla, nec veniae locus
Nec ulla sunto foedera; extinctam, obrutam,
Superstes olim parvus ostendat cinis.
p.183
SCENA XIX.
DUO SAPIENTES REGI SUADENT
UT A BELLO DESISTAT.
SAPIENS I.
Dum sortis anceps alea
Permittit, o Rex, nostra potius sint tibi
Consilia praesto, quam manus.
Quamvis trigemino cinxeris munimine
Obsessa Romae moenia,
Miserosque dura presseris cives fame;
Hoc mente tecum cogites:
Utcunque desint caetera, at superstitem
Non defore his constantiam,
Animosque magnis motibus non impares:
Nil tuto in hoste spernitur,
Nec quem facilius fata casu praepete;
Quam nil timentes, obruunt:
Sit Roma priscis destituta viribus,
Vires ministrabit novas
Comes furoris, saeva desperatio:
Quales propinqua funeri
Ferociore dente saevit bestia,
Et morte morsus integrat.
Tunc optima est de Pace consultatio,
Tempusque se offert unicum,
Cum quisque fretus semet, ac potentia a
Uterque confisus sua,
Nondum subire virium periculum
Voluere, spe sibi pares.
Nec sit pudori, Martis incerto exitu.
Pacem prehendere integram; re
p.184
Petiere pacem saepe, certa jam quibus;
Victoria in manu fuit..
Romana quam gens pertinax sit gloriae,
Spretaeque vitae prodiga,
Audax adusta Mutius docuit manu.
Non livor illos aemulus
Injusta ad arma conciliavit: pro Deum
Aris, focis propriis
Animo atque forti dimicabunt dextera.
Sapiens II.
" Heu quam difficile est posse suis modum
" Votis ponere; nec plus licitis sequi,
" Nec divis nimium credere prosperis:
Dum curvat tumidos aura favens sinus,
Tunc quacunque datum est, mobilis inmemor
Fati, nec dubias mente agitans vices
Expers consilii praecipitat furor:
Donec clam tacitis gressibus insequens
Injecta Nemesis pessum adigat manu.
Dum ventis pelagi strata silentibus
Rident marmora; seu molliter adstrepens:
Crispatur placidis unda Favoniis:
Vidit sepositi littoribus procul
Cultor jugeris, et perpetuam ratus
Tranquillae faciem Tethyos, impigre
Mutavit patrios navigio lares,
Ignotoque caput credidit aequori:
Verum bis superis terque faventibus
Neptuni relegens terga liquentia
Postquam impune ratem portubus appulit,
Mutati furias sensit inops moris
Et longi pretium temporis abstulit:
Seu mersus mediis fluctibus occidit
p.185
Seu rem naufragio perdidit, et fidem.
Sic quos continuis invidiosior
Ad summum gradibus provehit, et pares
Fortuna omnipotens coelitibus facit;
Quum semper similem, semper amabilem
Sperant, ulterius tendere fervidi
Alto praecipites culmine corruunt.
Rex majora sequi mitte. Quid obrutos
Rursum Marte quatis? perdere quid paras
Ausurosque cies? an Jovis hactenus
Nondum experta tibi dextera; quam gravi
Duros concutiat mole, tegat suos?
Absiste. Heu! quid agis? nullus in hos ducum
Impune arma tulit. Sponte necem oppetis:
Et rebus properas exitium tuis.
SCENA XX.
PORSENA ROMAM OBSIDIONE
LIBERAT.
Incertae lacrimabilis
Fortunae jocus et ludibrium sumus.
Quid prodest merita insequi
Poena nequitiam, et vindice dextera
Laudanda arma capessere,
Pro Diis, proque Deum Regibus aemulis!
Contemptrix Jovis ut daret
Frena impune suae Roma licentiae,
Nullo crimine noxium
Duris Tarquinium moenibus expulit.
Quam culpam aut vitium ferat
Inconstantis amor praedaque foeminae
Me Rex coelicolum tui
p.186
Ultorem sceleris, Roma, poposcerat:
Fortunae tamen invidae.
Succumbit pietas, debitaque hostibus
Clades innocuum in caput
Sublimi subito decidit impetu.
CHORUS ROMANORUM.
Cessare pulso Marte, lethalem tubam
Caedemque volui: cessit. O Pacis quies!
O sospitatrix gaudiorum nuntia
Foecundae amica Cereris, et frugum ferax,
Altrix pudoris, sobolis ingenuae Parens.
Pax arva late tristia, et misera diu
Ausoniae feracis odisti domos:
Nec licuit altis populos uvis graves
Culmosque latis stringere albentes agris.
Defensa qualis Roma sacrorum Patri
Messes acervat; frugibus campi nitent
Et longa civibus otia effundit Tibris.
Sic densa postquam nubila, effuso diu
Arcturus imbre solvit, aut ponto jubar
Mersura Plejas; foederis vindex polum
Serenat arcus. Sic ubi hibernis furens
Incubuit undis Auster, et vastos tulit
Ad astra fluctus, sideris gemini face
Compressa ponunt maria. Sic Pacis nitor
Jam pulcher elucebit; ancipiti salus
Versata ludo certa jam figet gradum.
Jo Paean, io: trepide rediit
Jam libertas aurea Romae.
Jacet excussum cervice jugum:
Nec flagitium potuit scelere
Cumulare novo vana tyranni
Exulis ultrix Clusina manus.
p.187
Nunquam tacitis condet tenebris
Styx atra tuas, Cloelia, laudes:
Te nulla aetas, fortis Horati,
Nec te Muti clare tacebit:
Ardua vestrae gloria famae
Longe positas ibit in oras,
Cernetque procul dissitus orbis
Vestra in celebri facta theatro.
O quis trepidam Deus intus agit
Plenam infuso numine mentem!
Quis fatidico haec ore futuris
Oracla jubet pandere seclis!
Aderunt annis tempora lapsis,
Cum Parrhasiae virginis axi
Supposta feret terra Monarchas
Nulli heroa virtute pares:
Cernetque suos sceptra nepotes
DAN Cimbriaco portare solos
Decies denos ubi fatali
Dederit series ordine REGES.
Niveumque caput maximus HEROS
Coelo ac meritis intulit astris,
Surget tanti sanguinis haeres.
PACIS DIVES, dignaque Patre
Prole beatus, quae perpetua
Mittet avitum in secula sceptrum.
Jam venturi praescia fati
Memorat seros mens mea casus:
Cum vitales hauserit auras
Soboles magni tertia Regis
Ac mista Deum turba Deabus
Natalitiae laeta choreae
Celebri peragent festa triumpho;
Nostra e priscis dedita fastis
Nomina ludos decorare sacros
p.188
Populi adspicient. Sator aeternae
Romulus urbis, superansque animos
Virgo viriles, quique egregiis
Excidit ausis Porsena Hetruscus
Reduci sistent corpora vita:
Ut non solitis miranda modis
Spectacla parent, recreentque hilari
Boreae gentis pectora ludo..
Properate pedes: ferte, referte
Comites volucri numero plantas,
Nostrae o maxima nomina Romae:
Vestros gaudet spectare choros
Rex Arctoi maximus Orbis.
EPIGRAMMA
IN
DIEM LUSTRICUM SERENISSIMAE
PRINCIPIS QUI IN MENSEM
AUGUSTUM
INCIDIT.
Succubuere polo fremebundi regna Leonis,
Et nullas horrent astra soluta jubas,
VIRGO regit coeli mitra cestoque quadrigas,
Et Phaethontaeos doctius urget equos,
VIRGO regit currus, et frena micantia flammis,
Et roseo tenerum dividit ore diem,
Rivales ridet Phoebus, gremioque puellae
Dulces miratur lenius ire rotas;
Applaudunt superae decus immortale cohortes,
Et jubar et niveae nobile frontis ebur,
Applaudunt, pronaeque novos venerantur honores,
Et placido mulcent molliter astra sono.
p.189
Plaudite jo, laetasque alacres sociate choreas.
Plaudite mille choris, plaudite mille modis:
Nil vobis superi concedimus. Aemula coelo
Progenies, Regum, parva Puella, genus
Nascitur, et teneras pulsans vagitibus auras
Illustrat Boreae qua datur omne latus:
Nec mora, divino tellus calet altius igne,
Integraque ex puro gaudia fonte bibit,
Arguti resonant numeroso pollice nervi
Et mixtae lituis increpuere tubae,
Tota reviviscens festis concentibus aula
Et salit et rutilam sub pede plaudit humum;
Templa calent populis, applausibus omnia fervent,
Vota palam gentes non temeranda fremunt;
Alma redit, redit alma salus atque omnis amorum
Casta cohors festis otia ducit agris,
Cuncta recognoscit binas natura puellas
Flectere terrarum subdita regna satas,
Scilicet una polo nata est, atque altera terris
Una beare homines, quae valet una Deos.
(113) Ad
Generosissimum et Pium
Libri (Pii vita pia) Auctorem
GEORGIUM
ROSENKRANDZIUM.
1650.
Obruerat miseras coeca caligine terras,
Et toto impietas coeperat orbe loqui,
Omnia numen erant, lapides, et monstra ferarum.
Quaeque colenda sibi fecerat ipse faber:
p.190
Sed pridem delubra silent, et Jupiter aris
Exsulat, et Martis templa profana ruunt,
Idalium, Paphos, atque Amathus, et Cypris, et Ida,
Nomina funesto pene nefanda sono,
Ante suos tripodes Phoebus jacet, et jacet omnis
Fabula, mentitos ausa referre Deos.
Restabat Pietas temeratis profuga seclis,
Restabat terris concilianda Fides.
Qualis erat, quum flore vigens, quum candida quondam
Incoleret, vitio non prohibente, solum,
Qualis, quum staret mundi primaeva juventus,
Magnarum virtus quum foret instar opum,
Sic reducem domus una capit, domus una tuetur,
Semper inextinctis devenerata focis.
Illa tibi, Pietas, sacra est, hinc inspice et illinc,
Tota domus domini numine plena sui est,
Qua patet, inter opes celso stat pectore major,
Et titulis praefert omnibus, esse piam.
(114)
Serenissimo et Celsissimo Principi et Domino
CHRISTIANO,
DANIAE et NORVEGIAE
ELECTO PRINCIPI,
DOMINO suo clementissimo,
Amorem, fidem, obsequium
Off. Cons.
Vitus Bering.
1655.
Unde caput solito fulgentius exserit ostro
Phoebus, et auricomos diffundit clarior ignes?
p.191
Quae nova pacati rupere silentia coeli
Gaudia? quis superum festis concentus ab astris
Laetitia plausuque choros exercet ovantes:
Exsultant delubra Deum, trabeataque passim
Limina, et augusto circumvallata senatu
Curia: templa; domus; applausibus omnia fervent.
Insonuere tubae, summisque e moenibus arcis
Aera tonant, coelo ruptis crepitantia flammis;
Fervet iter studio vadentum et saepe rogantum;
Obviaque hinc atque hinc surgunt in praelia voces;
Ingeminat vox una vias audita per omnes
Vivat, jo, vivat: longoque beatior aevo
Fatale imperium florentibus ambiat armis!
Exeat hic mundi populis illustrior annus
Quem Regum celebrent fasces, sacraeque tiarae
Et regni commendat honos: jo currite longum,
Currite jo nitidis felicia secla quadrigis
Temporaque aurati reviviscite fulva metalli!
O quis honos, quae forma die? quis Lucifer? o quae
Vox terris audita sonat? non littora quondam
Isthmia, non tantis fremuit concursibus Elis
Quum celeres Hieronis equos currusque stuperet
Graecia, victricesque rotas agnosceret Argos.
Nosco equidem. Arctoo nova lux succenditur
Inflammatque polos divumque a sede coruscat (axe
Ille decus patriae, Princeps, spes summa Parentum,
Deliciae superum et hominum, cui sanguis utrinque
Regia ab innumeris connectit nomina fastis,
Quem genus et virtus, quem publica commoda poscunt,
Ille, ille ingenti circum plaudente theatro
Aspectu vultuque sacer, totoque verendus
Corpore, stat coram, et voto populique patrumque
Sistitur unanimi, qui quondam fascibus haeres
p.192
Succedat, trabeasque olim, terrasque capessat:
Qui duo perpetua sub pace coerceat unus
Regna simul, sceptroque potens dominetur avito:
Quum Pater emeriti spatia augustissima secli
Transegit, quum fessus erit tot secula nosse,
Tot numerare dies, Phoenicaque saepe renasci
Viderit, et plures Tithono exegerit annos.
En populos urbesque vides, proceresque Patresque
Obsequiis certare piis, dum dulcia reddunt
Munia, dum justi reverentia debita sceptri
Stans designati circum tentoria Regis
Heroum titulos et honores spondet avitos.
Ipsa suos facilis submittit Dania fasces,
Et famulas ubicunque manus, et pectora tollit
Ad coelum, Dominumque ipsum coelique solique
Obsequii testem praesenti pignore firmat:
Quo res cunque cadent, unum et commune periclum
Una salus ambobus erit, seclisque futuris
Communes lituos, communia castra sequemur.
Exsere puniceam roseum decus exsere pubem
Purpura, jo nullis felicius orta rosetis
Orta licet multis: non hic te pestifer Austri
Spiritus, aut saevae laedet vis aspera brumae:
Te novus ut coelo maturam excluderet ortus,
Et secura tuos aleret Natura rubores,
Aemoniae posuere hyemes, vernumque teporem
Spiravit gelida tellus Riphaea sub Arcto,
Nec Jovis imperium, nec Orionis horruit iram.
O veris non ante vices passura caducas
Quam coeli Ver omne cadat, quam secula certos
Avia dediscant cursus, te vere perenni
Arctoi foecunda beet clementia caeli.
Fama per attonitas volitans circumsona gentes,
p.193
O meritos dignata viros, semperque parentum
Miratrix, sed sueta dies contemnere nostros;
Huc tandem cuncta ora refer; majora videbis.
Dignaque quae totas memores sublata per auras.
Aspice jo Danos Friderico Rege beatos
Aspice ut egregii faciat spem Filius aevi?
Non prius indulgens tantum Natura beatis
Gentibus, aeterni longe dedit omina fati
Perpetua augustos serie complexa penates.
Major erat terris, major Tirynthius astris,
Impar gnatus erat. Qua magnum Thesea proles
Aemathiumve Ducem, rapidumve aequavit Achillem?
Alternis dant fata viros. Sed nostra litavit
Dania coelicolis: felix erit illa per aevum
Regibus, et nunquam marcescere sceptra videbit
Degeneri maculata manu: stat et invia fatis
Fulcit inaccessos secli terroribus annos
Longaque crescendi nunquam decrescit origo:
Ipse suas reparat vires, et foedere coeli
Aeternam repetit jam tot per lustra juventam
Et clara alternis replet diademata cunis
Nunquam non rediviva sibi: jamque inscia lethi
Livor edax rumpare! unis se finiet astris
Et rerum desueta vices, aevique volumen
Longo fatigabit victas in secula Parcas.
Quid generi et titulis longaevo e sanguinis alti
Ordine deductis, virtus comes addita, coelo
Jam sperare nequit? terris quae jure mereri
Fortunae secura potest: si bella togamve,
Si proavos atavosque et tot primordia stirpis
EXcutias patriae, si quicquid foedere sancto
Possit ab aeterno famam defendere busto: (Regum
Ecquid erat tandem, quod nostro hoc sanguine
Posceret, hoc nostro solertia Principe majus?
p.194
Aspice quisquis ades, frontem lambente tiara
Quam nitide circum praefulget Regia corpus
Purpura; quamque chlamys teneros bene colligat artus;
Quantus surgat honos fronti; qui splendor ocellis;
Qualis in ore nitor; roseis quam blanda labellis
Gratia, quam flavus pendens e vertice cirrus:
Jam placidi mores, et vis nativa fugaces.
Illecebris captare animos, interque merendum,
Et prior officiis et amorem aeterna tueri.
His tamen augustae mentis praefulget imago,
Quam pridem teneris exsurgere cernimus annis
In vultus animosque viri, cui prima juventae
Limina maturis implet mens ardua curis.
Sed quid ego aetatem memoro, quid fortibus ista
Objicio factis? Sors haec privata moratur.
Ingenium coeleste suis velocius annis
Crescit, et a summo vires sibi sumit Olympo,
Cura Deo est Regum, divina in principe imago
Eminet, et factoris opus. Numerare Deorum
Parcite natales timidi. Vix parvulus auras
Hauserat Alcides teneras, quum perdere parvum
Juno saeva cupit, gemino serpente minata:
Occupat ille angues nexu, elisaque coercet
Fauce, novercales, et dextra comprimit actus,
Et Jove se dignum in cunis virtute probavit.
Liber erat puer, et juvenili flore decorus
India quum sensit Thyrsos, et Tigrides egit
Quadrijuges, et Nisa Tuum laudavit alumnum;
Dum rotat attonitos circum fera Bassaris arma,
Atque operit ferrum maculoso tegmine Lyncis
Mitraque diffusos incinxit barbara crines.
Qualis erat Phoebus, tunc quum tulit Ossan Olympus
Impius Emathiis Briareus quum saeviit armis?
Nempe puer, sed tela tamen furiosa Gigantum
p.195
Contempsit, coelumque objecto pectore texit,
Asseruitque patrem. Talis quoque Juppiter antrum
Dictaeum, Cretamque suam quum liquit et alta
Possessi stetit arce poli. Quo Pergama victrix
Sterneret ultrici pubes Pelopeja ferro
Non fortes valuere viri, dum Filius iret
Deidamia tuus; tandem hic Neptunia sternit
Moenia, nec patris cedit bellacibus actis.
Olim quum Nostro veniet maturior aetas,
Nescio quid magnum haec nobis praesagia spondent:
Quum solidas major lustris venientibus aetas
Firmabit vires vivaci in corpore, jam tum
Florentes surgent metuendo ex hoste triumfi
Tum dextram laurus, lauri felicia frontem
Serta legent, divesque oleae circum ambiet arbor.
Vive modo sospes, coelo acceptissime princeps,
Et qua divini te invitat numinis aura
Progredere o felix, fatoque accede vocanti.
Nos modo nos alacres sacrae damus oscula dextrae,
Oscula devotae affectus testantia mentis,
Obsequiumque tibi, et fortunas sponte vovemus.
Aspice quam densa plebes stipata corona
Ore tuo fruitur; quae pro te vota tonanti
Concipiat, quae lustra tibi, quae [que ed.] secla precetur.
I sanctos attolle focos; I thure Sabaeo
Fac Superis: nullo cesses in vota paratu.
O largos tibi nempe Deos, et plura merentes
Quam donasse queas! nec te vel murice laeto
Exceptum, quum prima tibi lux panderet orbem
Hic memorem, aut illos vultumque animumque dedisse
Fortunae tibi, magne, parem. Plus omnibus illis
Te tanto Genitore satum. Majora tulisse
Dona tibi haud magni potuit clementia coeli
p.196
Ille tibi o Princeps numenque insigne decusque
Is tibi Phoebus erit. Melior nec Sidera Phoebus
Temperat, Arctoas Genitor quam torquet habenas
Tu terris, Princeps, huc jam transferre beata
Lumina jam primo radiis assuesce sub aevo:
Disce diu vultus in imagine figere tanta:
Hic priscos agnosce Duces, venturaque qualem
Promittunt te secla sibi, qualisque nepotes
Effinxisse velis. O tot veneranda Deorum
Progenies, cui fama novas jam concipit alas
Lassarique timet, cui tela, ensesque minasque
Mars parat, et placidas mulcet pax aurea gentes,
Vive diu Princeps: sed quum lassata triumfis
Mens erit, et totos caelabit laurea postes,
Accipias Patris, sed sero, filius haeres
Et tantum diadema senex, tribuasque nepoti
Serior, et coeptis non desit fascibus haeres;
Serius in coelum quam te cupida astra vocabunt,
Approperes felix, aut si mortalia tangunt
Vota Deos, terras habeas, terrasque perennis
Cum Genitore colas, nunquamque haec sceptra relinquas.
p.197
(115)
EDPA APETHS
Docens
Quae patria, et fructus, et quae penetralia sacrae
Virtutis,
Quam
Magno Patriae Patenti, Viro admodum
Rever: Clariss: Excellentissimo,
meritis in totum orbem
eminentissimo, et in dies
mereri gratia Christi indefesso
animo
pergenti,
D. CASPARO ERASMI
BROCHMANNO
Professori Danorum primario, magno
RESENIO,
Districtus Selandici olim Antistiti, merita successione
surrogando, atque adeo Archiepiscopali
honore, nomini dudum debito, mactando,
facto pulcherrimae rei auspicio ad diem 16
Calend: Aprilis in aede Virgini sacra, Favitori
post Deum summo, Praeceptori, filiali plusquam
storgh sancte colendo, lingua et mente
in stylum plaudentem soluta
gratulabundus erigit
VITUS PETRI BERINGUS Viburg:
Artium et linguarum studiosus.
1639.
p.198
Sponsa decens VIRTUS, multos laudata per annos
Decantanda mihi, (faveas Deus ipse canenti.)
Audebunt humiles aliquid tentare Camoenae,
Nullus Apollo lyram moveat cum carmine grandem.
Sed Virtus annon, proprio contenta nitore,
Laude coli externa, per se laudata, recusat?
Ut norint omnes, tamen est laudanda, sic ipsis
Laudibus emergit, meliori luce resultans.
Sed tu sancte Parens, patriae dignissime Praesul,
Respice pacato quae mittimus omnia vultu.
In medio terrae candore notabilis est mons,
Arduus astra petit, superatque cacumine nubes,
Ille hederas, laurosque coma viridante coruscas,
Et nutrit mensas, felicia poma, secundas;
Herbas, et violas, et candida lilia promit;
Arbutei foetus et sudant roscida mella.
Ros longe in tenera pecori optatissimus herba,
Herba sed officio solis saturata virescit,
Non Jove quassatis pluvio manantia tecta
Distillant tignis: et lux deterret adire
Cimmerias umbras: constratum thuris acerris
Omne pavimentum nares offendit inertum;
Lemnius ut quondam (testatur Scaliger) alto
Vitae mansurae gustavit olentia damno.
Ver viget aeternum, nullisque obnoxia seclis
Aestas, ambrosiae succis, et nectare dio
Gaudia diffundit, diffusaque molliter efflat:
Concentus melicus valles delubraque complet,
Personat alta chelys mistarum ex ordine vocum,
Dulci blanditur modulatu: plena rosarum
Atria: quadrupedes nec ibi sua pabula carpunt,
Cespite terra viret, toto pellucida campo.
Alga nec incessus pendet, nec devia tesqua.
p.199
Fons simul illimis nitidis argenteus undis
A dextra fixit sedem: contermina fonti
Arbor adest, semper niveis uberrima pomis:
Est color aprica pendentibus arbore malis,
Non aliter, summo quam lux nitidissima coelo
Clara repercussi referitur imagine vitri.
Talia nempe Deum veteres finxisse Poetas,
Quodque illis habitent, dixisse palatia, credo.
In medio montis longe sanctissima VIRTUS,
Virtus lucifluo, qua clarent omnia, Vultu
Augusta gravitate sedet, quem admiserit, illi
Ipsa salutiferum famae immortalis honorem
Ferre dat, atque novi solis diadema coruscum.
Neve aliquo careat, post hanc confinia Nymphe
Vocalis, quondam Dea, nunc resonabilis Echo,
Parte tenet laeva; quam compellasse Viator
Fertur, et alternis retulisse oracula verbis:
Quae studia hic prostant? quae sunt dia, dixit at Echo
Quid promit Virtus? thus, inquit, spirat amicum:
Huc quinam coeunt? studiosi rettulit o si!
Ast labor in visos quosdam facit esse? sed isws
Nunquam, respondit; non curat pondera virtus,
Quis tantum sufferret onus, quo scanderet? o nous
Dixit. In humanis regnat fortuna? nec una,
Nec vere, tremulo fragilique simillima vento.
Ignavos igitur longe post terga relinquam.
Scandere discupiens? nullique libentius Echo
Responsura sono, tu linques, rettulit, inquam.
Per studium scandens num fallitur? itur ad astra
Hoc mihi crede modos labor altum dat tibi culmen.
Hic an adest Doctor Casparus? rarus ut ille
Encyclio splendet virrutum, reddidit Echo,
Scandit hic, et summa sedem sibi fixit in arce:
Fallor, an hic duxit virtutem, ducere certe
Dignus, et illa Viro cupidissima nubere tanto,
p.200
Taleque nomen habet, quod rodere fama veretur.
Ad montem redeamus, (et Echo dicit, eamus.)
Splendidior magnae est nemorosis vallibus Idae,
Non illi Rhodope, Parnassus, Caucasus, Atlas,
Ossaque cum Pindo, majorque ambobus Olympus,
Aeriaeque Alpes, et Eryx, et Cynthus, et Othryx,
Denique vel quae sunt prisci miracula secli
Conferri possunt, huic cedunt Thessala Tempe.
Invia nulla via est, totas aperire fenestras
Consuevit, nullis nam clausit limina valvis;
Nocte dieque patet, sese conformat ad omnes.
Excelsum montem deses miratur et ambit,
Nexilibusque plagis nequicquam scandere tentat.
Non scandunt, nisi quos summo stipata labore
Ad celsam molem sursum mens ignea duxit.
Sed quaenam vera est? et quae virtutis origo?
Indole procedit ratio; ratione sed usus;
Usu virtutem; famam virtute paramus.
Ergo rite venit quae de ratione profecta est.
Virtus, et vera est, quae de virtute resultat,
Gloria, legitimum quod gignit gloria nomen,
Nomine quae magno moderatur cuncta, nec usquam
Deterret parvum minima de sorte colonum;
Et visu mitis, dictuque facillima, cunctos
Compellat blando sermone, modestia vera est.
Vincere victricem gravis est victoria mentem,
Qui virtute placet, vero tulit omine nomen.
Aes ferro praestat, melius tamen aere Orichalcum,
Ast illo argentum; rursus praecellit at aurum;
Auro nobilior, varia ratione, pyropus;
Sed virtus gemmas, ipsum superatque pyropum.
Quas celer amne Tagus, vehit aut has Ganges in oras,
Longius et differt Epicuri de grege. namque
Mundanum sensus sequitur, sensumque voluptas,
p.201
Damna voluptatem, sed plurima damna periclum,
Ipsa pericla suo clauduntur tristia fine.
Ast perstant solida Musarum praemia petra,
Nec Jovis ira potest, nec styx hanc perdere: et illud
Adde, quod illecebrae, quod cocta dolore voluptas,
Uno proveniant aditu, pereantque recessu:
Non sic labuntur, quae parturit inclyta virtus,
Durius at duro perstant adamante, nec usquam
Fortunae nutu, vel fati more vagantur.
Et non fixarum gyrantur imagine rerum.
Consueta statione manent, dum robora tellus,
Unda vehit naves, et stellas sidera versant;
Nestoreos tribuunt Musae cultoribus annos,
Tantum absit minimam patiantur praemia tabem.
Scilicet hinc factum est, (docuit spatiosa vetustas)
Musa quod antiquis fuerit tam prompta probata
Regibus, illecebris qui sana mente relictis,
Totum largiti studiis melioribus aevum.
Fluctuat omne solum, vel in illo fluctuat omne;
Singula more freti subitas variantur in horas,
Imperio parent, et casibus orta recedunt,
Temporis anfractu longo labefacta fatiscunt.
Denique quo paucis complectar plurima verbis,
Est nihil humanis unquam durabile rebus,
Quid? nonne ambiguas regnorum cernis habenas,
Diversaeque vices moderantur cuncta, nec usquam
Invenies toto quicquam quod perstat in orbe:
Quisquis es et niveos jam cernis in arbore fructus,
Arbore delapsos subito mirabere: quicquid
Terra colit, quod et orbis habet, fuliginis instar,
Quae postquam nascens jam desiit esse, recedit.,
Vivida sed virtus nullis subjecta procellis,
Ignorat, quid sit pudibundo mergier antro;
Fortior ast ipso consurgit pondere, et altos
Longe transcendit redivivo nomine colles.
p.202
Emicat, et Phoebus per celsa rotatur ut astra,
Sidera per densas scintillant clara tenebras,.
Evolat, et summas penetrat velut ardea nubes,
Et nequit abscondi virtus, si sedulus optes;
Non metuit fatum, vulgaria compita, et udam
Spernit humum, gressus penna graviore capessens;
Virtutem tantam sponsus labor ambit amatque,
Scilicet haud ideo patulo producimur orbi,
Desidia ut lentos ducamus segniter annos
Segnities animos molles, lascivaque mulcat
Membra, labor gravidam depromit foenore messem.
Suavior est jugi res, quae maturuit usu,
Laudanda in magnis gravis experientia rebus.
Vir sapiens animi quondam documenta daturus,
Ac monumenta sui, melith pan dixit, et isto
Eximias studii complexus acumine vires:
Hinc poluqrullhton cantatum saepe Latinis,
Et mihi cantandum: Labor improbus omnia vincit,
Est nihil in gremio quod terrae conditur imo,
Quin demum possit constanti pectore haberi:
Nil tam sublime est, et in alto culmine pendet,
Quin bene si scandas, et certo tramite gressus
Infigas, possis tandem turbare deorsum,
Ut ruat in terram stabili cedatque labori.
Quisquis es et sophiae penetralia sancta videre,
Nec tantum intuitu sed sacra messe potiri
Discupis, immensos quos parturit usque labores
Perfer et obdura, rebus potiere petitis.
Altae nec rupes, gressum remorentur, at insta.
Nobile disce pati, sic praeda victor ovabis,
Et cum BrochMANNO meritorum foenora carpes.
Non frustra labor ambit, non spe fallitur unquam,
Prompta satis virtus, et non fugitura colentem
Officiosa, procum non longa ambage moratur,
Annuit, et gignit natum, cui gloria nomen.
p.203
Non ideo jugi toleramus mente labores
Ut vani debito frustrentur fine, vel ipse
Destituat meritos decepto foenore fructus.
Semina proveniunt, nec vel tardata teruntur,
Crede mihi veros non virtus cassa colentes
Fallit, non justas aufert sapientia dotes,
Nec quoque transmittit vacuas Pythagorica voces.
Prosilit unda sacrae virtutis, grata tenaxque
Ad quosvis dignos copiosa messe redundat.
Hinc pietas et amor, plenoque scientia cornua.
Hinc animus fortis gravis hinc clementia cordis,
Innumeris beat illa virum, totidemque coronat:
Ergo sanctarum si quid vigilantia rerum,
Iustitiaeque suo quid habet si jure potestas,
Quodque rei caput est, si mens junctissima coelo
Et quicquam pietas meruit, si denique laudis
Illos quid deceat, soleant qui sacra juvare,
E multis unus praeconia justa mereris
O merito BrochMAND aeterno nomine digne?
Dulce meum BrochMANNE decus, te lumine natum
Viderunt Charites, tibi blandum gratia risit,
Ad tua tripudium duxere crepundia Musae.
Vidit, et ut vidit, mirata Thaleia recentes
Ingenii summas, stupuit ceu saxea, moles,
Hoc uno proh quanta latent bona pectore! dixit,
Auguror hinc celsam portabit Dania laudem.
Vera fuit vates, dotes invenimus istas,
Summa tuae merito clamaris gloria gentis
BrochMAND, et magnos superas virtutibus annos.
Urbis et orbis apex, decus inviolabile nostrum,
Aureus ingenii torrens, sic rite vocaris
Nec tibi (quosque bonos testor) schola stoica mores,
Terpsichore affectus sed finxit blanda decentes,
Mentem Musa dedit tibi mores gratia, namque
Mens studiis sacra est, blandi sine crimine mores.
p.204
Et pax, et pietas, et legum sancta potestas,
Et virtus tibi sunt generoso corde reposta
Patria nec fructu vacua est; Academia, cernis,
Invidiosa aliis ut late splendeat oris
Quae veluti claras longe praecedit Athenas,
Sic foecunda parens studii melioris habetur,
Et non fucata sed vera luce coruscat.
Arbiter imperii summa cum laude fuisti,.
Strenuus officio divino numine functus;:
Ut dubitem majorne tibi ex his gloria rebus
Parta sit, an fructus studiis plus inde redundet,
Certe facta manent totum victura per aevum,
Egit, et actura est meritas respublica grates,
Tanto etiam es venerande parens his auctior, in te
Majori quanto devergunt pondere dotes.
Felices quibus illa venit tam conscia fama,
Fama per accessus virtutum facta perennes.
Verba diserta tibi, prompto de gutture manant,
Praestans eloquii gravitas, suadaeque medulla
Viscera transcendit, Charites dictasse putarim.
Prospera eunt quaecunque facis, nam singula Christus
Fortunat, quaecunque facis, quia numine plena, et
Totius usque tenor vitae commonstret Jesum.
O mortale genus, noli fidisse caducis
Rebus, sed Domino, nam semita tutior illa est.
Disce timere Deum, dempto, miserabile! coelo
Relliqua degenerant in monstra: cinisque vocatur,
Si splendet, sacrum teneat nec gloria nomen.
Virtus non vera est, levidenses docta salebras,
Mundanis tantum quae luxuriatur habenis;
Is demum sapiens cui Christus pectoris ardor,.
Postmodo cum socias jungit pietate Camoenas:
Omnibus est rebus major reverentia Christi,
Ducit ad excelsos haec semita sola penates;
Scilicet illa homini vitae immortalis honores
p.205
Donat, et in supera largitur sede brabejon.
Singula, quid referam nil non mortale tenemus,
Pectoris exceptis, quae cum pietate reguntur,
Divitiis, sine qua, fatorum stamine rupto,
Cuncta fluunt, nec habent, solidam constantia sedem.
Istis sed missis, quae sunt notissima coelo,
Sub coelo cunctis, ad te BrochMANNE revertar:
Ergo quae Christo tam fido pectore adhaesit,
Post mortem, tua morte caret mens dedita Christo,
Spiritus in Christo post exantlata laborum
Pondera, coelesti super aethera pace fruetur,
Cui te relligiosa fidesque precesque dedere,
Nec non illius conversa ad numina vota.
Nomen et omen habes nostri lux summa Lycei,
Splendida te celebrat studiorum fama bonorum,
Nec tacet ingenuae vox artis Musica, Verbo:
Te locus atque aetas, mens admiratur et omnis,
Et late titulos dispergit rumor ubique,
Tendit ad externos penetrando gloria montes,
Ignotosque tui manifesto torquet amore.
Plurima quid dicam dudum dispersa per orbem,
Quae dona adportant tibi vasti splendida mundi;
Nec desunt Musis etiam sua munera nostris.
Hactenus angelico pavisti nectare doctam
Et lectam suavi studiorum melle coronam,
Informans monstransque viam dux praevius ipse:
Sed jam commissum centenos sospes in annos
Praesul ovile Dei solita gravitate guberna,
Excubias faciens, ne perfida turba luporum
Noxia damna gregi, non quicquam tale timenti,
Inferat, et rabidum sub suavi lacte venenum
Instillet: patriam solita sic luce serenas,
Atque Deo tua facta, velut suevere, placebunt.
Quam bene firma tuis usura Ecclesia remis,
Ipse vigil patrias tutaris sedulus oras,
p.206
Primitiasque feres Christi vexilla laturus.
Te duce, discussis nebulis, et sphinge fugato,
Relligio patulo servabit lumina mundo:
Splendebunt doctae magna pietate Camoenae,
Perpetuoque nitor studiorum surget honore.
O spes una tuis certissima gaudia mentis
Ad te cuncti oculos, ad te convertimus aures,
Adsumus, en mora nulla tuis paremus ovantes
Auspiciis faciem veneramur mente decentem.
Aspice, quam claro fulget modo sidere Phoebus,.
Signaque dat rata, quae sortis praesaga futurae:
Hinc populum late laetum, juvenesque senesque,
Plaudentes dignos in tanto praesule honores.
Cernis, ut applaudat mundi spes summa futuri,
Utque agat occentus studiorum turba bonorum,
Erecto fundat laetantia jubila corde,
Et det suavidicos exultabunda susurros.
Et tibi Daniacae gratantur jure Camoenae.
Grex sacer, aula, scholae, tete mirantur et optant,
Ut sis sublimis solio firmatus in alto;
Anticipata animo gaudentes gaudia reddunt.
Civibus ipse tuis sincero gratulor ore,
Gratulor et patriae celsissima munera nostrae.
Hinc monitore Deo veram de fonte salutem
Quaeres, et quaesita aliis ea lumine pandes.
In tua sunt faciles gratae praeconia linguae,
Non tacet ulla aetas, aetatis nulla tacebit
Posteritas magnis aequantia nomina factis.
Restat ut hoc voto, quo non mihi sanctius ullum
Excidit, in seros felix potiare Decembres.
Ergo tu rerum Deus, o immensa potestas
BrochMANNI serva nobis, tua munera, vitam,
Compleat ille suos, et fratris compleat annos,
Heu quanti gens Dana viri tibi nuper adempti:
p.207
Fungatur natae vicibus, compenset et annos
Nati: erat hic juvenum flos, Phoebi dia propago;
Vincere non equidem patrios potuisset honores,
Sed titulis titulos iterum geminare paternos,
Exultans, vivax expressa propagine virtus,
Plurima de prisca referebat semina stirpe.
Nempe velut glebam radix testatur, et ipsa
Planta suo succo radicem monstrat, ac arbor
In ramos fundit proprium largita saporem;
Non aliter, verae patrem pietatis amicum
Nactus, ab illius duxit nativa cerebro
Germina: namque parens facundo strenuus ore,
Talis erat natus patriae dulcedine linguae,
Maximus et demum, ni nollent fata, futurus:
Nam fuit in teneris animus velocior annis,
Inque animo ingenium rebus sublimius altis,
Junior hic BrochMAND, cari genitoris imago,
(Eloquar invitus) jacet atra morte peremptus.
Dempta igitur nato succedant tempora patri;
Dux illi fidusque comes Deus optimus adsit,
Ex animi ut votis commissa negotia tractet;
Nostra sub hoc aetas redivivum tendat ad aurum,
Pax redimita caput constanti glutine rerum
Usque relabatur in pulchros, pulchrior ipsa,
Missa lares, villas, et proxima tecta frequentet.
Sera sit illa dies, et nostro serior aevo,
Qua BrochMAND superas e mundo scandet ad oras,
Grande refulcit onus stet fausto vertice constans.
Annuit ecce Deus, votum spe divite pasco!
Hei mihi non habeant, quod justum carmina pondus,
Et dederit natura leves, nimis invida, vires.
Sed quicquid tamen est, quod nobis illa reliquit,
Officiis magnis cari servire parentis
Expetit, has promptus violas, haec lilia spargo,
p.208
O grates alia si possem parte referre.
Non cito vilescent meritorum pondera menti
Donec erit virtus laudi memoraberis, ipse
Praeceptor BrochMANNE brotwn polu filtate pantwn.
Perge favere tuo, veluti facis, usque Beringo.
Quod demum superest, facilis tibi nostra voluntas.
Grata sit, et mentis complectere pignora. Dixi.
FINIS.